de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Sed cum, quod honestum sit, id solum bonum esse dicamus, consentaneum tamen est fungi officio, cum id officium nec in bonis ponamus nec in malis. est enim aliquid in his rebus probabile, et quidem ita, ut eius ratio reddi possit, ergo ut etiam probabiliter acti ratio reddi possit. est autem officium, quod ita factum est, ut eius facti probabilis ratio reddi possit. ex quo intellegitur officium medium quiddam[*](quiddam Mdv. quoddam) esse, quod neque in bonis ponatur neque in contrariis. quoniamque in
Atque[*](Atque dett. Atqui (At qui)) perspicuum etiam illud est, in istis rebus mediis aliquid agere sapientem. iudicat igitur, cum agit, officium illud esse. quod quoniam numquam fallitur in iudicando, erit in mediis rebus officium. quod efficitur hac etiam conclusione rationis: Quoniam enim videmus esse quiddam, quod recte factum appellemus, id autem est perfectum officium, erit autem etiam[*](del. Lamb.) inchoatum, ut, si iuste depositum reddere in recte factis sit, in officiis ponatur depositum reddere; illo enim addito
iustefit[*](fit Lamb. facit) recte factum, per se autem hoc ipsum reddere in officio ponitur. quoniamque[*](quoniamque quandoque RV) non dubium est quin in iis,[*](iis V his) quae media dicimus,[*](dicamus A) sit aliud sumendum, aliud reiciendum, quicquid ita fit aut[*](aut autem A ut BE) dicitur, omne[*](omne Grut. omni) officio continetur. ex quo intellegitur, quoniam se ipsi[*](ipsi BE ipsos) omnes natura diligant, tam insipientem quam sapientem sumpturum, quae secundum naturam sint, reiecturumque contraria. ita est quoddam commune officium sapientis et insipientis, ex quo efficitur versari in iis,[*](iis edd. his) quae media dicamus.
Sed cum ab his omnia proficiscantur officia, non sine causa dicitur ad ea referri omnes nostras cogitationes, in his et excessum e vita et in vita mansionem. in quo enim plura sunt quae secundum naturam sunt, huius officium est in vita manere; in quo autem aut sunt