de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

cum vero illa, quae officia esse dixi, proficiscantur ab initiis naturae, necesse est ea ad haec[*](ad ea hec R) referri, ut recte dici possit omnia officia eo referri, ut adipiscamur principia naturae, nec tamen ut hoc sit bonorum ultimum, propterea quod non inest in primis naturae conciliationibus honesta actio; consequens enim est[*](est enim BE) et post oritur, ut dixi. est tamen ea secundum naturam multoque nos ad se expetendam magis hortatur quam superiora omnia.

Sed ex hoc primum error tollendus est, ne quis sequi existimet, ut duo sint ultima bonorum. etenim,[*](etenim (cf. p. 106,4 etenim si; contra p. 107, 5 ut si; p. 110, 17 ut enim) Se. ut enim) si cui propositum sit conliniare hastam aliquo[*](hastam aliquo N astam aliquo A aliquo hastam BE hastam aliquā V hastam (om. aliquo) R) aut sagittam, sicut nos ultimum in bonis dicimus, sic illi facere omnia, quae possit, ut conliniet[*](secl. Mdv.) huic in eius modi similitudine

p.97
omnia sint[*](sint sunt R) facienda, ut conliniet, et tamen, ut omnia faciat, quo propositum adsequatur, sit[*](sit Ern. sed (Sed RNV)) hoc quasi ultimum, quale nos summum in vita bonum dicimus, illud autem, ut feriat, quasi seligendum, non expetendum.

Cum autem omnia officia a principiis naturae proficiscantur, ab isdem necesse est proficisci ipsam sapientiam. sed quem ad modum saepe fit, ut is, qui commendatus[*](alicui pluris eum faciat cui commendatus sit om. BEN1 ) sit alicui, pluris eum faciat, cui commendatus sit, quam illum, a quo, sic[*](sic sit BR) minime mirum est primo nos sapientiae commendari ab initiis naturae, post autem ipsam[*](ipsam autem BE) sapientiam nobis cariorem fieri, quam illa sint, a quibus ad hanc venerimus. atque ut membra nobis ita data sunt, ut ad quandam rationem vivendi data esse appareant, sic appetitio animi, quae o(rmh/ Graece vocatur, non ad quodvis genus vitae, sed ad quandam formam vivendi videtur data, itemque et ratio et perfecta ratio.

ut enim histrioni actio, saltatori motus non quivis, sed certus quidam est datus, sic vita agenda est certo genere quodam, non quolibet; quod genus conveniens consentaneumque dicimus. nec enim gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et saltationi, ut[*](ut arte N arte ut V) in ipsa insit,[*](insit ut sit N1 ut insit N2 ) non foris petatur extremum, id est artis effectio. et tamen est etiam aliqua[*](aliqua Brem. alia (est alia etiam N)) cum his ipsis artibus sapientiae dissimilitudo, propterea quod in illis quae recte facta sunt non continent tamen omnes partes, e quibus constant; quae autem nos aut recta aut recte facta dicamus, si placet, illi autem appellant katorqw/mata, omnes numeros virtutis continent. sola enim sapientia in se tota conversa est, quod idem in ceteris artibus non fit.

Inscite autem medicinae et gubernationis ultimum cum ultimo sapientiae comparatur.

p.98
sapientia enim et animi magnitudinem complectitur et iustitiam, et ut omnia, quae homini accidant,[*](accidunt BE) infra se esse iudicet, quod idem ceteris artibus non contingit.[*](contigit A) tenere autem virtutes eas ipsas, quarum modo feci mentionem, nemo poterit, nisi statuerit nihil esse, quod intersit aut differat aliud ab alio, praeter[*](praeter nisi BE) honesta et turpia.

Videamus nunc, quam sint praeclare illa his, quae iam posui, consequentia. cum enim hoc sit extremum —sentis enim, credo, me iam diu, quod te/los [*](te/los Graeci] greci celos BE) Graeci dicant,[*](dicant ARV dicunt BEN) id dicere tum extremum, tum ultimum, tum summum; licebit etiam finem pro extremo aut ultimo dicere—, cum igitur hoc sit extremum,[*](extremum hoc sit BE) congruenter naturae convenienterque vivere, necessario sequitur omnes sapientes semper feliciter, absolute, fortunate vivere, nulla re impediri, nulla prohiberi, nulla egere. quod autem continet non magis eam disciplinam, de qua loquor, quam vitam fortunasque nostras, id est ut, quod honestum sit, id solum bonum iudicemus, potest id quidem fuse et copiose et omnibus electissimis verbis gravissimisque sententiis rhetorice et augeri et ornari, sed consectaria me Stoicorum brevia et acuta delectant. concluduntur igitur eorum argumenta sic:

Quod est bonum, omne laudabile est; quod autem laudabile est, omne est honestum; bonum igitur quod est, honestum est. satisne hoc conclusum videtur? certe; quod enim efficiebatur ex iis[*](iis Bai. his (hijs)) duobus, quae erant sumpta, in eo vides[*](vides ed. princ. Colon. 1467 (ex sil. Mdv.) vide) esse conclusum. duorum autem, e quibus effecta conclusio est, contra superius dici solet non omne bonum esse laudabile. nam quod laudabile sit honestum esse conceditur. illud autem perabsurdum, bonum esse aliquid, quod non expetendum sit, aut expetendum, quod non placens, aut, si id, non etiam diligendum; ergo et probandum; ita etiam laudabile; id autem honestum.

p.99
ita fit, ut, quod bonum sit, id etiam honestum sit.

Deinde quaero, quis aut de misera vita possit gloriari aut de non[*](de non Mdv. non de) beata. de sola igitur beata. ex quo[*](ex quo edd. (Ascens. 1511), ex qua ABERN de qua V) efficitur gloriatione, ut ita dicam, dignam esse beatam vitam, quod non possit nisi honestae vitae iure contingere. ita fit, ut honesta vita beata vita sit. Et quoniam is, cui contingit ut iure laudetur, habet insigne quiddam ad decus et ad gloriam, ut ob ea,[*](ut ob ea edd., P. Man. ut ad ea AERN et ad ea BV) quae tanta sint, beatus dici iure possit, idem de vita talis viri rectissime dicetur. ita, si beata vita honestate[*](honestate honeste AB) cernitur, quod honestum est, id bonum solum habendum est. Quid vero?[*](Quid vero? negarine ullo Dav. quod vero negari nullo ARNV qui vero negari nullo BE)

negarine ullo modo possit numquam [*](add. Mdv.) quemquam stabili et firmo et magno animo, quem fortem virum dicimus, effici posse, nisi constitutum sit non esse malum dolorem? ut enim qui mortem in malis ponit non potest eam non timere, sic nemo ulla in re potest id, quod malum esse decreverit, non curare idque contemnere. quo posito et omnium adsensu adprobato illud adsumitur, eum, qui magno sit animo atque forti, omnia, quae cadere in hominem possint, despicere ac pro nihilo putare. quae cum ita sint, effectum est nihil esse malum, quod turpe non sit. Atque iste vir altus et excellens, magno animo, vere fortis, infra se omnia humana ducens, is, inquam, quem efficere volumus, quem quaerimus, certe et confidere sibi debet ac suae vitae et actae et consequenti et bene de sese iudicare statuens nihil posse mali incidere sapienti. ex quo intellegitur idem illud, solum bonum esse, quod honestum sit, idque esse beate vivere: honeste, id est cum virtute, vivere.

Nec vero ignoro varias philosophorum fuisse sententias, eorum dico, qui summum bonum, quod ultimum

p.100
appello,[*](appellant Non. ) in animo ponerent.[*](eorum ... ponerent Non. p. 417 ) quae[*](quae quas V) quamquam vitiose quidam secuti sunt, tamen non modo iis[*](iis Mdv. his (hijs)) tribus, qui virtutem a summo bono segregaverunt, cum aut voluptatem aut vacuitatem doloris aut prima naturae in summis bonis ponerent, sed etiam alteris tribus, qui mancam fore putaverunt sine aliqua accessione virtutem ob eamque rem trium earum rerum, quas supra dixi, singuli singulas[*](singuli singulas P. Faber apud Lamb. singulis singulas ABENV singulas singulis R) addiderunt,—his tamen omnibus eos antepono, cuicuimodi[*](antepono cuicuimodi Lamb. in curis secundis, ante potui modo A antepono cuimodi (cui modi R) BER antepono cuiusmodi N antepono cuius modici V) sunt, qui summum bonum in animo atque in virtute posuerunt.

sed sunt tamen perabsurdi et ii,[*](ii V hi (hij)) qui cum scientia vivere ultimum bonorum, et qui nullam rerum differentiam esse dixerunt, atque ita sapientem beatum fore, nihil aliud alii momento ullo anteponentem, et qui,[*](add.O.Heinius in Fleckeis. Annal. Philol. XCIII, 1866, p. 252; Mdv.) ut[*](ut aut BE) quidam Academici constituisse dicuntur, extremum bonorum et summum munus esse sapientis obsistere visis adsensusque suos firme sustinere. his singulis copiose responderi solet, sed quae perspicua sunt longa esse non debent. quid autem apertius quam, si selectio nulla sit ab iis rebus, quae contra naturam sint, earum rerum, quae sint secundum naturam, fore ut [*](add. Lamb.) tollatur omnis ea, quae quaeratur laudeturque, prudentia?

Circumscriptis igitur iis sententiis, quas posui, et iis, si quae similes earum sunt, relinquitur ut summum bonum sit vivere scientiam adhibentem earum rerum, quae natura eveniant, seligentem quae secundum naturam et quae contra naturam sint[*](sint Mdv. sunt) reicientem, id est convenienter congruenterque naturae vivere.

Sed in ceteris artibus cum dicitur artificiose, posterum quodam modo et consequens putandum est, quod

p.101
illi e)pigennhmatiko/n appellant; cum[*](cum Ern. Dav. quod) autem in quo sapienter dicimus,[*](dicimus etiam A (cf. ad. v. 5)) id a primo[*](a primo BE ad primo AR ad primum N apprime V) rectissime dicitur. quicquid enim a sapientia[*](asapiencia E asapia (= asapientia) B a sapienti ARV a sapiente N) proficiscitur, id continuo debet expletum esse omnibus suis partibus; in eo enim positum est id,[*](enim positum est id positum est enim id BE enim positum ad est (om. id) V) quod dicimus[*](dicimus om. A) esse expetendum. nam ut peccatum est patriam prodere, parentes violare,[*](violari ABER) fana depeculari, quae sunt in effectu,[*](effecto ABERN1 ) [*](oppido V opido) sic timere, sic maerere, sic in libidine esse peccatum est etiam sine effectu. verum ut haec non in posteris et in consequentibus, sed in primis continuo peccata sunt, sic ea, quae proficiscuntur a virtute, susceptione prima, non perfectione recta sunt iudicanda.