de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
de quibus cupio scire quid sentias.
Egone quaeris, inquit,[*](inquit N inquam) quid sentiam? quos bonos viros, fortes, iustos, moderatos aut audivimus in re publica fuisse aut ipsi vidimus, qui sine ulla doctrina naturam ipsam secuti multa laudabilia fecerunt, eos melius a natura institutos fuisse, quam institui potuissent a philosophia, si ullam aliam probavissent praeter eam, quae nihil aliud in bonis haberet nisi honestum, nihil nisi turpe in malis; ceterae philosophorum disciplinae, omnino alia magis alia, sed tamen omnes, quae rem ullam virtutis expertem[*](expertem virtutis BE) aut in bonis aut in malis numerent, eas non modo nihil adiuvare arbitror neque firmare,[*](firmare affirmare (adfirmare A). 'Aut confirmare cum Or. scribendum est aut potius firmare, cui ex altero verbo (adiuvare) praepositio adhaesit' Mdv. ) quo meliores simus, sed ipsam depravare naturam. nam nisi hoc optineatur, id solum bonum esse, quod honestum sit, nullo modo probari possit beatam vitam virtute effici. quod si ita sit, cur[*](cur N om. ABERV) opera philosophiae sit danda nescio. si enim sapiens aliquis miser esse possit, ne ego istam gloriosam memorabilemque virtutem non magno aestimandam putem.
Quae adhuc, Cato, a te[*](a te B ate E ante) dicta sunt, eadem, inquam, dicere posses, si sequerere Pyrrhonem aut Aristonem. nec enim ignoras his[*](his edd. siis A, si BE; is (post eras. breviss. vocabul., cuius initium cognoscitur, fort. ) R; his (h ab alt. m. in ras.) N; si is V) istud honestum non summum
Minime vero istorum quidem, inquit. cum enim virtutis hoc proprium sit, earum rerum, quae[*](quae qui AR) secundum naturam sint, habere delectum, qui[*](qui edd. quae (que)) omnia sic exaequaverunt, ut in utramque partem ita paria redderent, uti[*](uti edd. ut in) nulla selectione uterentur, hi[*](hi Mdv. hy BE huius ANV h (= huius) R) virtutem ipsam sustulerunt.
Istud quidem, inquam, optime dicis, sed quaero nonne tibi faciendum idem sit nihil[*](tibi faciendum nichil idem sit BE tibi idem faciendum sit nichil R idem tibi faciendum sit nichil V) dicenti[*](dicenti N dicendi) bonum, quod non rectum honestumque sit, reliquarum rerum discrimen omne tollenti.
Si quidem, inquit, tollerem, sed relinquo.
Quonam modo?
inquam. si una virtus, unum istud, quod honestum appellas, rectum, laudabile, decorum— erit enim notius quale sit pluribus notatum vocabulis idem declarantibus—, id ergo,[*](ergo igitur A (g pro g)) inquam, si solum est bonum, quid habebis praeterea, quod sequare? aut, si nihil malum, nisi[*](nisi N2V nihil A nil BE nichil RN1 ) quod turpe, inhonestum, indecorum, pravum, flagitiosum, foedum—ut hoc quoque pluribus nominibus insigne faciamus—, quid praeterea dices esse fugiendum?
Non ignoranti tibi, inquit,[*](tibi inquit Bai. tibi (om. inquit) ABERV inquit tibi N) quid sim dicturus, sed aliquid, ut ego suspicor, ex mea brevi responsione arripere cupienti non respondebo ad singula, explicabo potius, quoniam otiosi sumus, nisi alienum putas, totam Zenonis Stoicorumque sententiam.
Minime id quidem, inquam, alienum, multumque ad ea, quae quaerimus, explicatio tua ista profecerit.
Experiamur igitur, inquit, etsi habet haec Stoicorum ratio difficilius quiddam et obscurius. nam cum in Graeco sermone haec ipsa quondam rerum[*](rerum om. BE) nomina novarum * * non videbantur,[*](novarum non videbantur ARV, N (syll. rum ab alt. m. in ras. compendio ser.); vocarunt non videbantur BE; excidisse aliquid vidit Mdv., qui suspicatur fuisse aut cum ... quondam rerum nomina novarum nova erant, ferenda non videbantur aut cum ... quondam nomina nova erant, ferenda non videbantur aut cum ... quondam nomina nova erant, ridebantur) quae nunc consuetudo diuturna trivit; quid censes in Latino fore?
Facillimum id quidem est, inquam. si enim Zenoni licuit, cum rem aliquam invenisset inusitatam, inauditum quoque ei rei nomen inponere, cur non liceat Catoni? nec tamen exprimi verbum e verbo necesse erit, ut interpretes indiserti solent, cum sit verbum, quod idem declaret, magis[*](idem declaret magis magis idem declarat R) usitatum. equidem soleo etiam quod uno Graeci, si aliter non possum, idem pluribus verbis exponere. et tamen puto concedi nobis oportere ut Graeco verbo utamur, si quando minus[*](minus NV munus) occurret Latinum, ne hoc ephippiis et acratophoris potius quam proe+gmenis et apoproe+gmenis concedatur; quamquam haec quidem praeposita[*](proposita R posita V) recte et reiecta dicere licebit.
Bene facis, inquit, quod me adiuvas, et istis quidem, quae modo dixisti, utar potius Latinis, in ceteris subvenies, si me haerentem videbis.
Sedulo, inquam, faciam. sed 'fortuna fortis'; quare conare, quaeso. quid enim possumus hoc agere divinius?
Placet his, inquit, quorum ratio mihi probatur, simulatque natum sit animal—hinc[*](hinc RN hin A huic BEV) enim est ordiendum[*](ordiendum est BER)—, ipsum sibi conciliari et commendari ad se conservandum et ad suum statum eaque,[*](eaque Gz. eque ABERN et ad ea V) quae conservantia
in principiis autem naturalibus diligendi sui[*](del. Urs) plerique Stoici non putant voluptatem esse ponendam. quibus ego vehementer adsentior, ne, si voluptatem natura posuisse in iis rebus videatur, quae primae appetuntur, multa turpia sequantur. satis esse autem argumenti videtur quam ob rem illa, quae prima sunt adscita[*](adscita asserta BE) natura, diligamus, quod est nemo, quin, cum utrumvis liceat, aptas malit et integras omnis partis corporis quam, eodem usu, inminutas aut detortas habere. rerum autem cognitiones, quas vel comprehensiones vel perceptiones[*](quas vel comprehensiones vel perceptiones BE om. ARNV) vel, si haec verba aut minus placent aut minus intelleguntur, katalh/yeis appellemus licet, eas igitur ipsas propter se adsciscendas arbitramur, quod habeant quiddam in se quasi complexum et continens veritatem. id autem in[*](in V om. rell. ) parvis intellegi potest, quos delectari videamus, etiamsi eorum nihil intersit, si quid ratione per se ipsi invenerint.
artis etiam ipsas propter se adsumendas putamus, cum[*](cum ABE tum N (t corr. ut vid., ex c), RV) quia sit in iis[*](iis Mdv. his) aliquid dignum adsumptione, tum quod constent ex cognitionibus et contineant quiddam in se ratione constitutum et via. a falsa autem adsensione magis nos alienatos esse quam a ceteris rebus, quae sint[*](sunt R) contra naturam, arbitrantur. iam membrorum, id est partium corporis, alia videntur propter eorum usum a natura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea,[*](ut ea et ea BE)
Haec dicuntur fortasse ieiunius; sunt enim quasi prima elementa naturae, quibus ubertas orationis adhiberi vix potest, nec equidem eam cogito consectari. verum tamen cum de rebus grandioribus dicas, ipsae res verba rapiunt; ita fit cum gravior, tum etiam splendidior oratio.
Est, ut dicis, inquam. sed tamen omne, quod de re bona dilucide dicitur, mihi praeclare dici videtur. istius modi autem res dicere ornate velle puerile est, plane autem et perspicue expedire posse docti et intellegentis viri.
Progrediamur igitur, quoniam,[*](quoniam qui ideo BE (discerpto, ut vid., quo in qi io cf. ad p. 104,24 et ad p. 31, 25) ) inquit, ab his principiis naturae discessimus, quibus congruere debent quae sequuntur. sequitur autem haec prima divisio: Aestimabile esse dicunt—sic enim, ut opinor, appellemus[*](appellemus Bentl. appellamus)— id, quod aut ipsum secundum naturam sit aut tale quid efficiat, ut selectione dignum propterea sit, quod aliquod pondus habeat dignum aestimatione, quam illi a)ci/an vocant,[*](illi ... vocant Pearc. ille ... vocat) contraque inaestimabile, quod sit superiori contrarium. initiis igitur ita constitutis, ut ea, quae secundum naturam sunt, ipsa propter se sumenda sint contrariaque item reicienda, primum[*](primum primum enim BE ('suspicari aliquis possit enim ortum esse ex hominis' Mdv.) ) est officium—id enim appello kaqh=kon—, ut se conservet in naturae statu, deinceps ut ea teneat, quae secundum naturam sint, pellatque contraria. qua[*](qua AVN2 que BN1 q(= quae) ER) inventa selectione et item reiectione sequitur deinceps cum officio selectio, deinde ea perpetua, tum ad extremum constans consentaneaque
prima est enim conciliatio hominis ad ea, quae sunt secundum naturam. simul autem cepit intellegentiam vel notionem potius, quam appellant e)/nnoian illi, viditque rerum agendarum ordinem et, ut ita dicam, concordiam, multo eam pluris aestimavit[*](extimavit V estimabit (existim. E extim. N) ABERN) quam omnia illa, quae prima[*](primū (ū ab alt. m. in ras.) N primo V) dilexerat, atque ita cognitione et ratione collegit, ut statueret in eo collocatum summum illud hominis per se laudandum et expetendum bonum, quod cum positum sit in eo, quod o(mologi/an Stoici, nos appellemus convenientiam, si placet,—cum igitur in eo sit id bonum, quo omnia referenda sint,[*](sint ABERNV) honeste facta[*](honeste facta Mdv. omnia honeste (honesta B) facta) ipsumque honestum, quod solum[*](solum BE om. rell. ) in bonis ducitur, quamquam post oritur, tamen id solum vi sua et dignitate expetendum est; eorum autem, quae sunt prima naturae, propter se nihil est expetendum.