de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
esto, fecerit, si ita vis, Torquatus propter suas utilitates— malo enim dicere quam voluptates, in tanto praesertim viro—, num etiam eius collega[*](collega eius BE) P. Decius, princeps in ea familia consulatus, cum se devoverat[*](devoverat Mdv. devoveret) et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat? ubi ut eam caperet aut quando? cum sciret confestim esse moriendum eamque mortem ardentiore studio peteret, quam Epicurus voluptatem petendam putat. quod quidem eius factum nisi esset iure[*](esset iure iure esset BE esset in re V) laudatum, non esset imitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus cum Pyrrho[*](pirro ARNV pyrro BE) bellum gerens consul cecidisset in proelio seque e continenti genere tertiam victimam rei publicae praebuisset.
Contineo me ab exemplis. Graecis hoc modicum est: Leonidas, Epaminondas, tres aliqui aut quattuor; ego si nostros colligere coepero, perficiam illud quidem, ut
Aut hoc testium satis est, aut nescio, quid satis sit,sic a me satis datum est testium. Quid enim? te ipsum, dignissimum maioribus tuis, voluptasne induxit, ut adolescentulus eriperes P. Sullae consulatum? quem cum ad patrem tuum rettulisses,[*](retulisses) fortissimum virum, qualis ille vel consul vel civis cum semper, tum post consulatum fuit! quo quidem auctore nos ipsi ea gessimus, ut omnibus potius quam ipsis nobis consuluerimus.
At quam pulchre dicere videbare, cum ex altera parte ponebas cumulatum aliquem[*](aliquem cumulatum BE) plurimis et maximis voluptatibus nullo nec praesenti nec futuro dolore, ex altera autem cruciatibus maximis toto corpore nulla nec adiuncta nec sperata voluptate, et quaerebas, quis aut hoc miserior aut[*](miseriorum aut BE) superiore illo beatior;[*](beatiorum BE beatiore R) deinde concludebas summum malum esse dolorem, summum bonum voluptatem!
Lucius Thorius Balbus fuit, Lanuvinus, quem meminisse tu non potes. is ita vivebat, ut nulla tam exquisita posset inveniri voluptas,[*](voluptas posset inveniri BE) qua non abundaret. erat et cupidus voluptatum et eius generis intellegens et copiosus, ita non superstitiosus, ut illa plurima in sua patria sacrificia et fana contemneret, ita non timidus ad mortem, ut in acie sit ob rem publicam interfectus.
cupiditates non Epicuri divisione finiebat, sed sua satietate. habebat tamen rationem[*](rationem edd. ratione) valitudinis: utebatur iis[*](iis edd. his AR hys BE hijs NV) exercitationibus, ut ad cenam et sitiens et esuriens veniret, eo cibo, qui et suavissimus esset et idem facillimus ad concoquendum,[*](conoqquendum N coquendum BEV) vino et ad voluptatem et ne noceret. cetera illa adhibebat, quibus demptis negat se
hunc vos[*](vos ABE u R vero V uo (= vero) N sed ab alt. man. et post o ras. I litt. ) beatum; ratio quidem vestra sic cogit. at ego[*](cogit. At ego Bentl. cogitat ego (cogitat. ego)) quem huic anteponam non audeo dicere; dicet pro me ipsa virtus nec dubitabit isti vestro beato M. Regulum anteponere, quem quidem, cum sua voluntate, nulla vi coactus praeter fidem, quam dederat hosti, ex patria Karthaginem revertisset, tum ipsum,[*](tum ipsum dett. eum ipsum) cum vigiliis et fame cruciaretur, clamat virtus beatiorem fuisse quam potantem in rosa Thorium. bella[*](rosa Thorium. bella VN2 rosa. torius (Thorius E) bella ABER et fort. N1 ) magna gesserat, bis consul fuerat, triumpharat nec tamen sua illa superiora[*](sua illa superiora illa sua superiora BE illa superiora R) tam magna neque tam praeclara ducebat quam illum ultimum casum, quem propter fidem constantiamque susceperat, qui nobis miserabilis videtur audientibus, illi perpetienti erat voluptarius.[*](voluptarius (p ex corr. man. alt.) N voluntarius) non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut ioco, comite levitatis, saepe etiam tristes firmitate et constantia sunt beati.
stuprata per vim Lucretia a regis filio testata civis se ipsa interemit. hic dolor populi Romani duce et auctore Bruto causa civitati libertatis fuit, ob eiusque mulieris memoriam primo anno et vir et pater eius consul est factus.[*](factus est BEV) tenuis Lucius Verginius unusque de multis sexagesimo anno post libertatem receptam virginem filiam sua manu[*](suam ABER) occidit potius, quam ea Ap.[*](Ap. edd. P) Claudii libidini, qui tum erat summo cum [*](add. Iw. Mue. II p. 14 sqq.) imperio, dederetur.
Aut haec tibi, Torquate, sunt vituperanda aut patrocinium voluptatis repudiandum. quod autem patrocinium aut quae ista causa est voluptatis, quae nec testes ullos e claris viris nec laudatores poterit adhibere? ut enim nos ex annalium monimentis testes excitamus eos, quorum omnis vita consumpta est in laboribus gloriosis, qui voluptatis nomen audire non possent, sic in vestris disputationibus historia muta est. numquam audivi in Epicuri schola Lycurgum, Solonem, Miltiadem, Themistoclem, Epaminondam nominari, qui in ore sunt ceterorum omnium philosophorum.[*](philosophorum ceterorum omnium B ceterorum philoso- phorum omnium E) nunc vero, quoniam haec nos etiam tractare coepimus, suppeditabit nobis Atticus noster e[*](e AB et E ex R om. NV) thesauris suis quos et quantos viros! nonne melius est de his aliquid quam tantis voluminibus de Themista loqui?
sint ista Graecorum; quamquam ab iis[*](iis edd. his (hijs, hys)) philosophiam et omnes ingenuas disciplinas habemus; sed tamen est aliquid, quod nobis non liceat, liceat illis.
Pugnant Stoici cum Peripateticis. alteri negant quicquam esse bonum, nisi quod honestum sit, alteri plurimum se et longe longeque plurimum tribuere honestati, sed tamen et in corpore et extra esse quaedam bona. et certamen honestum et disputatio splendida! omnis est enim de virtutis dignitate contentio. at cum tuis cum disseras, multa sunt audienda etiam de obscenis voluptatibus, de[*](de (post voluptatibus) N2 om. rell. ) quibus ab Epicuro saepissime dicitur.
non potes[*](potest RN) ergo ista tueri, Torquate, mihi crede, si te ipse et tuas cogitationes et studia perspexeris; pudebit te, inquam, illius tabulae, quam Cleanthes sane commode verbis depingere solebat. iubebat eos, qui audiebant, secum ipsos cogitare pictam in tabula Voluptatem pulcherrimo vestitu et ornatu regali in solio sedentem, praesto esse Virtutes ut ancillulas, quae nihil aliud agerent,
Nos quidem Virtutes sic natae sumus, ut tibi serviremus, aliud negotii[*](aliud negotii nihil dett. aliud negotium nihil ARNV aliud negocium non BE) nihil habemus.
At negat Epicurus[*](Epicurus negat BE)—hoc enim vestrum lumen est— quemquam, qui honeste non vivat, iucunde posse vivere. quasi ego id curem, quid[*](quid quod Non. ) ille aiat[*](aiat NV Non. alat) aut neget.[*](quasi ... negetNon. p. 70) illud quaero, quid ei, qui in voluptate summum bonum ponat, consentaneum sit dicere. quid affers, cur Thorius, cur Caius[*](cur Caius Se. cur chius (curehius B)) Postumius, cur[*](Postumius cur postumus cur BE cur postumus V) omnium horum magister, Orata, non iucundissime vixerit? ipse negat, ut ante dixi, luxuriosorum vitam reprehendendam, nisi plane fatui sint, id est nisi aut cupiant aut metuant. quarum ambarum rerum cum medicinam[*](cum medicina V medicinam cum BE) pollicetur, luxuriae licentiam pollicetur. his enim rebus detractis negat se reperire in asotorum vita quod reprehendat.
Non igitur potestis voluptate omnia dirigentes aut tueri aut retinere virtutem. nam nec vir bonus ac iustus haberi debet qui, ne malum habeat, abstinet se ab iniuria. nosti, credo, illud: 'Ne/mo pius est, qui/ pietatem—'; cave putes quicquam esse verius. nec enim, dum metuit, iustus est, et certe, si metuere destiterit, non erit; non metuet autem, sive celare poterit,[*](potuerit BE) sive opibus magnis quicquid fecerit optinere, certeque malet[*](malet edd. mallet) existimari bonus vir,[*](vir bonus BE) ut non sit, quam esse, ut non putetur. ita, quod certissimum est, pro vera certaque iustitia simulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque