de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
quid nunc
honestedicit? idemne, quod iucunde? ergo ita: non posse honeste vivi, nisi honeste vivatur? an nisi populari fama? sine ea igitur iucunde negat posse se [*](add. Bai.) vivere? quid turpius quam sapientis vitam ex[*](ex et ABR) insipientium sermone pendere?[*](pendere sermone BE) quid ergo hoc loco intellegit honestum? certe nihil nisi quod possit ipsum propter se iure laudari. nam si propter voluptatem, quae est ista laus, quae possit e macello peti? non is vir est, ut, cum honestatem eo loco habeat, ut sine ea iucunde neget posse vivi, illud honestum, quod populare sit, sentiat et sine eo neget iucunde vivi posse, aut quicquam aliud honestum intellegat, nisi quod sit rectum ipsumque per se sua vi, sua natura, sua sponte[*](sua sponte sua natura A) laudabile.
Itaque, Torquate, cum diceres[*](diceresp. 25, 21—23) clamare Epicurum non posse iucunde vivi, nisi honeste et sapienter et iuste viveretur, tu ipse mihi gloriari videbare. tanta vis inerat in verbis propter earum rerum, quae significabantur his verbis, dignitatem, ut altior fieres, ut interdum insisteres, ut nos intuens quasi testificarere[*](testificarere A2 testificare A1RN1 testificareris V testificari BE testificares N2 ) laudari honestatem et iustitiam aliquando ab Epicuro. quam te decebat[*](decebat NA2 dicebat A1BER declat (= declarat?) V) iis[*](iis edd. his) verbis uti, quibus si philosophi non uterentur, philosophia omnino non egeremus! istorum enim verborum amore, quae perraro appellantur ab Epicuro, sapientiae, fortitudinis, iustitiae, temperantiae, praestantissimis ingeniis homines se ad philosophiae studium contulerunt.
'Oculorum', inquit Plato,[*](Platoin Phaedro p. 250 D)
est in nobis sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus. quam illa ardentis amores excitaret sui N) Cur tandem?
sunt enim levia et perinfirma, quae dicebantur a te, animi conscientia improbos excruciari, tum etiam poenae timore, qua aut[*](aut A2RV,N2 (in ras); ut A1BE) afficiantur aut semper sint in metu ne afficiantur aliquando. non oportet timidum aut inbecillo animo fingi non bonum illum virum, qui, quicquid fecerit, ipse se cruciet omniaque formidet, sed omnia callide referentem ad utilitatem, acutum, versutum, veteratorem, facile ut excogitet quo modo occulte, sine teste, sine ullo conscio fallat.
an tu me de L. Tubulo putas dicere? qui cum praetor quaestionem inter sicarios exercuisset, ita aperte cepit pecunias ob rem iudicandam, ut anno proximo P. Scaevola tribunus plebis ferret ad plebem vellentne de ea re quaeri. quo plebiscito decreta a senatu est consuli quaestio Cn. Caepioni.[*](caepioni A cepioni R çepioni V cypioni N scipioni BE) profectus in exilium Tubulus statim nec respondere ausus; erat enim res aperta.
Non igitur de improbo, sed de [*](add. dett.) callido improbo quaerimus, qualis Q. Pompeius in foedere Numantino infitiando fuit, nec vero omnia timente,[*](timente Lamb. timentem) sed primum qui animi conscientiam non curet, quam scilicet comprimere nihil est negotii. is enim, qui occultus et tectus dicitur, tantum abest ut se indicet, perficiet etiam ut dolere alterius improbe[*](improbo A) facto videatur. quid est enim aliud esse versutum?
memini me adesse P. Sextilio Rufo,[*](Rufo fuso ARNV) cum is rem ad amicos ita deferret, se esse heredem Q. Fadio[*](Fadio edd. fabio) Gallo, cuius in testamento scriptum esset se ab eo rogatum ut omnis hereditas ad filiam perveniret. id Sextilius factum[*](factum Sextilius BE) negabat. poterat autem inpune;
ut igitur illis, qui, recta et honesta quae sunt, ea statuunt per se expetenda, adeunda sunt saepe[*](sepe BE, ceu (corr., ut videtur, ex seu) A sue R queuis (in ras. angustioris spatii) N que vis V) pericula decoris honestatisque causa, sic vestris, qui omnia voluptate metiuntur, pericula adeunda sunt, ut adipiscantur magnas voluptates. si magna res, magna hereditas agetur, cum pecunia voluptates pariantur plurimae, idem[*](idem cod. Bas. Goerenzii; idemque) erit Epicuro vestro faciendum, si suum finem bonorum sequi volet, quod Scipioni magna gloria proposita, si Hannibalem in Africam retraxisset. itaque quantum adiit periculum! ad honestatem enim illum omnem conatum suum referebat, non ad voluptatem. sic vester sapiens magno aliquo emolumento commotus cicuta,[*](cicuta Se. cum causa ABEN c ca R cu ca V) si opus erit,[*](erit fuerit R) dimicabit.
occultum facinus esse[*](fort. legendum: facinus si esse) potuerit, gaudebit; deprehensus omnem poenam contemnet. erit enim instructus ad mortem contemnendam, ad exilium, ad
Sed finge non solum callidum eum, qui aliquid improbe faciat, verum etiam praepotentem, ut M. Crassus fuit, qui tamen solebat uti suo bono, ut hodie est noster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda; esse enim quam vellet iniquus iustus[*](iustus om. BE cf. serius ocius, velit nolit, scias nescias, ioca seria (p. 71, 6), urbani rustici (p. 67, 11) ) poterat inpune. quam multa vero iniuste fieri possunt, quae nemo possit reprehendere! si te amicus tuus moriens rogaverit, ut hereditatem reddas suae filiae,[*](filie sue BE) nec usquam id scripserit, ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid facies?
tu quidem reddes; ipse Epicurus fortasse redderet, ut Sextus Peducaeus, Sex. F., is qui hunc nostrum reliquit effigiem et humanitatis et probitatis suae filium, cum doctus, tum omnium vir optimus et iustissimus, cum sciret nemo eum rogatum a Caio Plotio, equite Romano splendido, Nursino, ultro ad mulierem venit eique nihil opinanti viri mandatum exposuit hereditatemque reddidit. sed ego ex te quaero, quoniam idem tu certe fecisses, nonne intellegas eo maiorem vim esse naturae, quod ipsi vos, qui omnia ad vestrum commodum et, ut ipsi[*](et ipsi ut BE) dicitis, ad voluptatem referatis, tamen ea faciatis, e quibus appareat non voluptatem vos, sed officium sequi, plusque rectam naturam quam rationem pravam valere.
si scieris, inquit Carneades, aspidem occulte latere uspiam, et velle aliquem inprudentem super eam assidere, cuius mors tibi emolumentum futura sit, improbe feceris, nisi monueris[*](monueris eum ne BE) ne assidat, sed inpunite tamen; scisse enim te quis coarguere possit? Sed nimis multa. perspicuum est enim, nisi aequitas, fides, iustitia proficiscantur a natura, et si omnia haec ad utilitatem referantur, virum bonum non posse reperiri;
Transfer idem ad modestiam vel temperantiam, quae est moderatio cupiditatum rationi[*](vel cupiditatum temperantiam quae est moderatio rationi BE) oboediens. satisne ergo pudori consulat, si quis sine teste libidini pareat? an est aliquid per se ipsum flagitiosum, etiamsi nulla comitetur infamia?
Quid? fortes viri voluptatumne calculis subductis proelium ineunt, sanguinem pro patria profundunt, an quodam animi ardore atque impetu concitati? utrum tandem censes, Torquate, Imperiosum illum, si nostra verba audiret, tuamne de se orationem libentius auditurum fuisse an meam, cum ego dicerem nihil eum fecisse sua causa omniaque rei publicae, tu contra nihil nisi sua? si vero id etiam explanare velles apertiusque diceres nihil eum fecisse nisi voluptatis causa, quo modo eum tandem laturum fuisse existimas?