de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Sed haec quidem[*](quidem VN2 quae (que)) liberius ab eo dicuntur et saepius. quod equidem non reprehendo; est enim tanti philosophi tamque nobilis audacter sua decreta defendere. sed tamen ex eo, quod eam voluptatem, quam omnes gentes hoc nomine appellant, videtur amplexari saepe[*](vehementius sepe BE) vehementius, in magnis interdum versatur angustiis, ut hominum conscientia remota nihil tam turpe sit, quod voluptatis causa non videatur esse facturus. deinde, ubi erubuit—vis enim est[*](deinde enim ubi erubuit vis est BE) permagna naturae—, confugit[*](confugit cum fugit NV) illuc, ut neget accedere quicquam posse ad voluptatem nihil dolentis. at iste non dolendi status non vocatur voluptas. 'Non laboro', inquit, 'de nomine'. Quid, quod res alia tota est?

Reperiam[*](repperiam A) multos, vel innumerabilis potius, non tam curiosos nec tam molestos, quam vos estis, quibus, quid[*](quid Se. quiquid B quicquid AERN quitquid V) velim, facile persuadeam.
quid ergo dubitamus, quin, si non dolere voluptas sit summa, non esse in voluptate dolor sit maximus? cur id non[*](non id A) ita fit?
Quia dolori non voluptas contraria est, sed doloris privatio.

Hoc vero non videre, maximo argumento esse voluptatem illam,[*](illam ullam RN2 ) qua sublata neget se intellegere omnino quid sit bonum—eam autem ita persequitur:[*](persequer BE persequar R) quae palato percipiatur, quae auribus; cetera addit,[*](neget, 29 additcf. p. 34, 30 sqq) quae si appelles, honos praefandus[*](praestandus NV prefraudus E perfraudus B) sit—hoc igitur,

p.47
quod solum bonum severus et gravis philosophus novit, idem non videt[*](vidit BE) ne expetendum quidem esse, quod eam voluptatem hoc eodem auctore non desideremus, cum dolore careamus.

quam haec sunt contraria! hic si definire, si dividere[*](si dividere BE Non. in dividere R; individere A1, N1 (in-|d.), V (uel ni d.); vel dividere A2N2 ) didicisset,[*](hic si definire ... incidissetNon. p. 177) [*](didicisset potuisset Non. ) si loquendi vim, si denique consuetudinem verborum teneret, numquam in tantas salebras incidisset. nunc vides, quid faciat. quam nemo umquam voluptatem appellavit, appellat; quae duo sunt, unum facit. hanc in motu voluptatem —sic enim has suaves[*](suaves has BE) et quasi dulces voluptates appellat—interdum ita extenuat, ut M'.[*](M'. edd. marcum) Curium putes[*](putes potes A1 pot R) loqui, interdum ita laudat, ut quid praeterea[*](praeter eam NV) sit bonum neget se posse ne suspicari quidem. quae iam oratio non a philosopho aliquo, sed a censore opprimenda est. non est enim vitium in oratione solum,[*](solum in oratione R) sed etiam in moribus. luxuriam non reprehendit, modo sit vacua infinita cupiditate et timore. hoc loco discipulos quaerere videtur, ut, qui asoti esse velint, philosophi ante fiant.

A primo, ut opinor, animantium ortu petitur origo summi boni.

Simul atque natum animal[*](animal N2V animale) est, gaudet voluptate et eam appetit ut bonum, aspernatur dolorem ut malum.
De malis autem et bonis ab iis animalibus, quae nondum depravata sint,[*](sint BE sunt) ait optime iudicari. haec et tu ita posuisti,[*](posuistip. 13, 19—24) et verba vestra sunt. quam multa vitiosa! summum enim bonum et malum vagiens puer utra voluptate diiudicabit, stante an[*](an edd. ante BERN1; ante A (in medio versu, ab alt. m.), an te V, autem N2 (mutato an in au)) movente? quoniam,[*](quoniam Quo ARN Quomō (= quomodo) V)
p.48
si dis placet,[*](dis placet AN2 displicet) ab Epicuro loqui discimus.[*](discimus loqui BE) si stante, hoc natura videlicet vult, salvam esse se, quod concedimus; si movente, quod tamen dicitis, nulla turpis voluptas erit, quae praetermittenda sit, et simul non proficiscitur animal illud modo natum a summa voluptate, quae est a te posita in non dolendo.

Nec tamen argumentum hoc Epicurus a parvis petivit aut etiam a bestiis, quae putat esse specula naturae, ut diceret ab iis[*](iis Vict. his (hijs, hys)) duce natura hanc voluptatem expeti nihil dolendi. nec[*](Nec (ante enim) etiam A, in R a man. recentiore, ut vid., corr. in neque) enim haec movere potest appetitum animi, nec ullum habet ictum, quo pellat animum, status[*](animum, status Vict., P. Man. animi statum) hic non dolendi, itaque in hoc eodem peccat Hieronymus. at ille pellit, qui permulcet sensum voluptate. itaque Epicurus semper hoc utitur,[*](utitur nititur A2N utatur BE) ut probet voluptatem natura expeti, quod ea voluptas, quae in motu sit, et parvos ad se alliciat et bestias, non illa stabilis, in qua tantum inest nihil dolere. qui[*](Qui Lamb. quid) igitur convenit ab alia voluptate dicere naturam proficisci, in alia summum bonum ponere?

Bestiarum vero nullum iudicium puto. quamvis enim depravatae non sint, pravae tamen esse possunt.[*](sunt AR1 ) ut bacillum[*](baccillum A1ERV baculum N) aliud est inflexum et incurvatum de industria,[*](de industria om. Non. ) aliud ita natum,[*](ut bacillum ... natumNon. p. 78) sic ferarum natura non est illa quidem depravata mala disciplina, sed natura sua. nec vero ut voluptatem expetat, natura movet infantem, sed tantum ut se ipse diligat, ut integrum se salvumque velit. omne enim animal, simul et ortum est, se[*](simul et ortum est, se Se. simul et (etiam N1, ut vid.; simulet R, simul est N2) ortum et se) ipsum et omnes partes suas diligit duasque, quae maximae sunt, in primis amplectitur, animum et corpus, deinde utriusque partes. nam sunt et in animo praecipua quaedam

p.49
et in corpore, quae cum leviter agnovit, tum[*](tum BE tunc) discernere incipit, ut ea, quae prima data sunt[*](sunt RN sint) natura, appetat asperneturque[*](aspernaturque A1R) contraria.

in his primis naturalibus voluptas insit necne, magna quaestio est. nihil vero putare esse praeter voluptatem, non membra, non sensus, non ingenii motum, non integritatem corporis, non valitudinem corporis,[*](non valitudinem corporis om. E non valetudinem (om. cor- poris) edd. ) summae mihi videtur inscitiae.

Atque ab isto capite fluere necesse est omnem rationem bonorum et malorum. Polemoni et iam[*](et iam NV etiam) ante Aristoteli ea prima visa sunt, quae paulo ante[*](paulo ante § 33 omne enim animal ... asperneturque contraria) dixi. ergo nata est sententia veterum Academicorum et Peripateticorum, ut finem bonorum dicerent secundum naturam vivere, id est virtute adhibita frui primis a natura datis. Callipho ad virtutem nihil adiunxit nisi voluptatem, Diodorus vacuitatem doloris. * *[*](Mdv.: 'nonnulla exciderunt, quibus Cicero simili forma atque supra (Polemoni et Aristoteli ea prima visa sunt cet.) dixerit, quae alii prima posuissent; tum rectissime (quemadmodum ante: ergo nata est cet.) subiciebatur de finibus: his omnibus, quos dixi, consequentes (consentanei iis, quae posita sunt prima) sunt fines bonorum. Et fortasse etiam Carneadem et Hieronymum no- minarat, sed hic exempli causa solos Aristippum et Stoicos ponit.') his omnibus, quos dixi, consequentes fines sunt[*](fines sunt etiam A) bonorum, Aristippo simplex voluptas, Stoicis[*](Stoicis N2 stoici) consentire naturae, quod esse volunt e virtute, id est honeste, vivere, quod ita interpretantur: vivere cum intellegentia rerum earum, quae natura evenirent, eligentem ea, quae essent secundum naturam, reicientemque[*](reficientemque A1BERN) contraria.

ita tres sunt fines expertes honestatis, unus Aristippi vel Epicuri, alter Hieronymi, Carneadi[*](carneadis A2V) tertius, tres, in quibus honestas cum aliqua accessione, Polemonis, Calliphontis, Diodori, una simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota, id

p.50
est in honestate;[*](id est in honestate dett. id est honestate BERNV idē honestate A) nam Pyrrho, Aristo, Erillus iam diu abiecti. reliqui sibi constiterunt, ut extrema cum initiis convenirent, ut Aristippo voluptas, Hieronymo doloris vacuitas, Carneadi frui principiis naturalibus esset extremum. Epicurus autem cum in prima commendatione voluptatem dixisset, si eam, quam Aristippus, idem tenere debuit ultimum bonorum, quod ille; sin eam, quam Hieronymus, ne [*](add. Se. cf. § 32: Epicurus semper hoc utitur... inest nihil dolere)) fecisset idem, ut voluptatem illam Aristippi[*](Aristippi secl. cum allis Mdv. aristippo BE) in prima commendatione poneret.

Nam quod ait[*](aitp. 13, 24—14, 4) sensibus ipsis iudicari voluptatem bonum esse, dolorem malum, plus tribuit sensibus, quam nobis leges permittunt, cum [*](add. Lamb.) privatarum litium iudices sumus. nihil enim possumus iudicare, nisi quod est nostri iudicii—in quo frustra iudices solent,[*](solent iudices BE) cum sententiam pronuntiant, addere: 'si quid mei iudicii est'; si enim non fuit eorum iudicii, nihilo magis hoc non addito[*](nihilo magis hoc non addito = nihilo magis hoc omisso vel hoc tamen addito) illud est iudicatum—. quid[*](Quid N (corr., ut vid., ab alt. man. ex quod); quod (etiam A eodem compendio quo p. 51, 10 et 53, 25) ) iudicant[*](iudicant Ern. iudicat (etiam B)) sensus? dulce amarum, leve[*](leve etiam BE) asperum, prope longe, stare movere, quadratum rotundum.

aequam[*](aequam ed. Ascens. quam) igitur pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari rite[*](rite potest appellari BE) sapientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras esse voluisti. quarum adeo omnium sententia pronuntiabit primum de voluptate nihil esse ei loci,[*](loci ei B) non modo ut sola ponatur in summi boni sede, quam quaerimus, sed ne illo quidem modo, ut ad honestatem applicetur.

de vacuitate doloris eadem sententia erit.[*](erit Bentl. est) reicietur

p.51
etiam Carneades, nec ulla de summo bono ratio aut voluptatis non dolendive particeps aut honestatis expers probabitur. ita relinquet duas, de quibus etiam atque etiam consideret. aut enim statuet nihil esse bonum nisi honestum, nihil malum nisi turpe, cetera aut omnino nihil habere momenti aut tantum, ut nec expetenda nec fugienda, sed eligenda modo aut reicienda sint, aut anteponet eam, quam cum honestate ornatissimam, tum etiam ipsis initiis naturae et totius perfectione vitae locupletatam videbit. quod eo liquidius faciet, si perspexerit rerum inter eas verborumne sit controversia.