de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Non prorsus, inquit, omnisque, qui sine dolore sint, in voluptate, et ea quidem summa, esse dico.
Ergo in eadem voluptate eum, qui alteri misceat mulsum ipse non sitiens, et eum, qui illud sitiens bibat?
Tum ille: Finem, inquit, interrogandi, si videtur, quod quidem ego a principio ita me malle dixeram[*](dixeramp. 13, 7 sq.) hoc ipsum providens, dialecticas captiones.
Rhetorice igitur, inquam, nos mavis quam dialectice disputare?
Quasi vero, inquit, perpetua oratio rhetorum solum, non etiam philosophorum sit.
Zenonis est, inquam, hoc Stoici. omnem vim loquendi, ut iam ante Aristoteles, in duas tributam esse partes, rhetoricam palmae, dialecticam pugni[*](pugni edd. pugnis) similem esse dicebat, quod latius loquerentur rhetores, dialectici autem compressius. obsequar igitur voluntati tuae dicamque, si potero, rhetorice, sed hac rhetorica philosophorum, non nostra illa forensi, quam necesse est, cum populariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem.
sed dum dialecticam, Torquate, contemnit Epicurus, quae una continet omnem et perspiciendi quid in quaque re sit scientiam et iudicandi quale quidque sit[*](quidque sit sit quidque A) et ratione ac via disputandi, ruit in dicendo, ut mihi quidem videtur, nec ea, quae docere[*](doceri R dicere V) vult, ulla arte distinguit, ut haec ipsa, quae modo loquebamur. summum a vobis bonum voluptas dicitur. aperiendum est igitur, quid sit voluptas; aliter enim explicari, quod quaeritur, non potest. quam si explicavisset, non tam haesitaret. aut enim eam voluptatem tueretur, quam Aristippus, id est, qua sensus dulciter ac iucunde movetur, quam etiam pecudes, si loqui possent, appellarent voluptatem, aut, si magis placeret suo more loqui, quam ut
reliquique Graeci, qui hoc anapaesto citantur, hoc non dolere solum voluptatis nomine appellaret, illud Aristippeum contemneret, aut, si utrumque probaret, ut[*](ut edd. aut (in V ut probat excid.) )
- Omnés Danai atque Mycénenses.[*](atque Lamb. aut (a E))
- Attica pubes
multi enim et magni philosophi haec ultima bonorum iuncta fecerunt, ut Aristoteles virtutis usum cum vitae perfectae prosperitate coniunxit, Callipho adiunxit ad honestatem voluptatem, Diodorus ad eandem honestatem addidit vacuitatem doloris. idem fecisset Epicurus, si sententiam hanc, quae nunc Hieronymi est, coniunxisset cum Aristippi vetere sententia. illi enim inter se dissentiunt. propterea singulis finibus utuntur et, cum uterque Graece egregie loquatur, nec Aristippus, qui voluptatem summum bonum dicit, in voluptate ponit non dolere, neque Hieronymus, qui summum bonum statuit non dolere, voluptatis nomine umquam utitur pro illa indolentia, quippe qui ne in expetendis quidem rebus[*](quidem rebus rebus quidem BE quidem tibi V) numeret voluptatem.
duae sunt enim res quoque, ne tu verba solum putes. unum est sine dolore esse, alterum cum voluptate. vos ex his tam dissimilibus rebus non modo nomen unum —nam id facilius paterer—, sed etiam rem unam ex duabus facere conamini, quod fieri nullo modo[*](nullo modo fieri BE) potest. hic, qui utrumque probat, ambobus debuit uti, sicut facit re, neque[*](re neque neque (om. re) BE remque R) tamen dividit verbis. cum enim eam ipsam voluptatem, quam eodem nomine omnes appellamus,[*](appellant A1 ) laudat locis plurimis, audet dicere ne suspicari quidem se ullum bonum seiunctum ab illo Aristippeo genere voluptatis, atque ibi hoc dicit, ubi omnis eius est oratio[*](oratio eius est BE) de summo bono. in alio vero libro, in quo breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi oracula edidisse sapientiae dicitur, scribit his verbis, quae nota tibi profecto, Torquate, sunt—quis enim vestrum non edidicit Epicuri kuri/as do/cas, id est quasi maxime ratas, quia gravissimae sint ad beate vivendum breviter enuntiatae sententiae?—animadverte igitur rectene hanc sententiam interpreter:
'Si ea, quae sunt luxuriosis
Hoc loco tenere se Triarius non potuit. Obsecro, inquit, Torquate, haec dicit Epicurus? quod mihi quidem visus est, cum sciret, velle tamen confitentem audire Torquatum.
At ille non pertimuit saneque fidenter: Istis quidem ipsis verbis, inquit; sed quid sentiat, non videtis.
Si alia sentit, inquam, alia loquitur, numquam intellegam quid sentiat; sed plane dicit quod intellegit. idque si ita dicit, non esse reprehendendos luxuriosos, si sapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat non reprehendendos parricidas, si nec cupidi sint nec deos metuant nec mortem nec dolorem. et tamen quid attinet luxuriosis ullam exceptionem dari aut fingere aliquos, qui, cum luxuriose viverent, a summo philosopho non reprehenderentur eo nomine dumtaxat, cetera caverent?
sed tamen nonne reprehenderes, Epicure, luxuriosos ob eam ipsam causam, quod ita viverent, ut persequerentur cuiusque modi voluptates, cum esset praesertim, ut ais tu, summa voluptas nihil dolere? atqui reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut edint[*](edint Mdv. edient A1RN edent A2 edant V om. BE) de patella, deinde ita mortem[*](mortem ita BE) non timentes, ut illud in ore habeant ex Hymnide: 'Mihi sex menses sa/tis sunt vitae, se/ptimum Orco spo/ndeo'. iam doloris medicamenta illa Epicurea tamquam de narthecio proment:
Si gravis, brevis; si longus, levis.Unum nescio, quo modo possit, si luxuriosus sit, finitas cupiditates habere.
quid ergo attinet dicere: 'Nihil haberem, quod reprehenderem, si finitas cupiditates haberent'? hoc est
Non reprehenderem asotos, si non essent asoti.isto modo ne improbos quidem, si essent boni viri. hic homo severus luxuriam ipsam per se reprehendendam non putat, et hercule, Torquate, ut verum loquamur, si summum bonum voluptas est, rectissime non putat.
Noli[*](noli Se. nolui N nolim rell. codd. ) enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in mensam vomant, et qui de conviviis auferantur crudique postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec occidentem umquam viderint nec orientem, qui consumptis patrimoniis egeant. nemo nostrum istius generis asotos iucunde putat vivere. mundos, elegantis, optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, venatione, his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem, quibus vinum[*](quibus vinum et q. s. cf. Lucilii carm. rell. rec. Marx. I p. 78, II p. 366 sq. ) defusum e pleno sit chrysizon,[*](chrysizon Marx.; hirsizon A hrysizon vel heysizon B hrysizon E hyrsi|hon R hyrsizon N hrysiron V) ut ait Lucilius, cui nihildum situlus et[*](nihildum situlus et (situlus = situla, sitella) Se. nihil (nichil BE) dum sit vis et ABE nichil dum sit viset R nichil dempsit (e vid. corr. ex u, psit in ras.) vis (post s ras.) et (in ras.) N nichil dempsit vis et V) sacculus[*](sacculus ABE saculos V sarculos R, N (a ex corr. m. alt., r superscr. ab alt. m.)) abstulerit, adhibentis ludos et quae sequuntur, illa, quibus detractis clamat Epicurus se nescire quid sit bonum; adsint etiam formosi pueri, qui ministrent, respondeat his vestis, argentum, Corinthium, locus ipse, aedificium—hos ergo[*](ergo BER ego ANV) asotos bene quidem vivere aut[*](aut at BE) beate numquam dixerim.
ex quo efficitur, non ut voluptas ne sit voluptas, sed ut voluptas non sit summum bonum. Nec ille, qui Diogenem Stoicum adolescens, post autem Panaetium audierat, Laelius, eo dictus est sapiens, quod non intellegeret quid suavissimum esset—nec enim sequitur, ut, cui cor sapiat, ei non sapiat palatus—, sed quia parvi id duceret.
praeclare Laelius, et recte sofo/s, illudque vere:
is haec loquitur, qui in voluptate nihil ponens negat eum bene cenare, qui omnia ponat in voluptate, et tamen non[*](non om. ABER) negat libenter cenasse umquam Gallonium— mentiretur enim—, sed bene. ita graviter et severe voluptatem secrevit[*](secernit dett. ) a bono. ex quo illud efficitur, qui bene cenent omnis libenter cenare, qui libenter, non continuo bene. semper Laelius bene.
quid bene? dicet[*](diceret A dicit BE) Lucilius: 'cocto,[*](cocto porto R1 porco R2 ) condito', sed cedo caput cenae: 'sermone bono', quid ex eo? 'si quaeris, libenter'; veniebat enim ad cenam, ut animo[*](ut in animo BE) quieto satiaret desideria naturae. recte ergo is negat umquam bene cenasse Gallonium, recte miserum, cum praesertim in eo omne studium consumeret. quem libenter cenasse nemo negat. cur igitur non bene? quia, quod bene, id recte, frugaliter, honeste; ille porro male[*](del. Wes. sec. Mdv.) prave, nequiter, turpiter cenabat; non igitur bene.[*](add. Mdv.) nec lapathi suavitatem acupenseri[*](acupenseri RKl. acip. edd. vett. accubens ere V accubans aere AR accumbans ere BE accubanti aere N (banti a m. alt. in ras.)) Galloni Laelius anteponebat, sed suavitatem ipsam neglegebat; quod non faceret, si in voluptate summum bonum poneret.
Semovenda est igitur voluptas, non solum ut recta sequamini, sed etiam ut loqui deceat frugaliter. possumusne ergo in vita summum bonum dicere, cum id[*](cum id cum igitur V quod Bentl. ) ne in cena quidem posse videamur? Quo modo autem philosophus loquitur?[*](loquiturp.20, 12 sqq.)
Tria genera cupiditatum,[*](frange re Qui R; frangere Qui (fr. ex corr. m. alt.; quid primitus fuerit, cognosci nequit; ad Qui, quo vocab. novae paginae initium fit, in marg. superiore adscript. est: al' Qui si diceret cupiditatum esse duo genera, naturales et inanes, Naturalium quoque item duo necessarias et non necessarias confecta res esset) N; tangere Qui V) naturales et necessariae,[*](naturales et necessariae om. R) [*](et non necessarie A2R et necessariae A1 et non necessarias V, (as ab alt. m. in ras.) N; et in necessarias BE) naturales et[*](et necessariae A2 et necessarias A1BENV) non necessariae, nec naturales nec necessariae.[*](nec naturales nec necessariae om. BE) [*](nec naturales R) [*](nec necessariae A, nec necessarias N (as ex corr. m. alt.), V; et necessarias (superscr. nec super et, e super as) R) primum divisit ineleganter;[*](ineleganter ineliganter A negliganter R) duo enim genera quae erant, fecit tria. hoc est non dividere, sed frangere. qui haec didicerunt, quae ille contemnit, sic solent:
Duo genera cupiditatum, naturales[*](didicerunt ... naturales (u. 10) om. R) et inanes, naturalium duo, necessariae et non necessariae.confecta res esset.[*](esset ARN essent BE est V) vitiosum est enim in dividendo partem in genere numerare.
sed hoc sane concedamus. contemnit enim[*](enim om. BE) disserendi elegantiam, confuse loquitur. gerendus est mos, modo recte sentiat. et quidem[*](et quidem ARN equidem BEV) illud ipsum non nimium probo et tantum[*](tantum A tamen (tn = tamen, pro tm = tantum)) patior, philosophum loqui de cupiditatibus finiendis. an potest cupiditas finiri? tollenda est atque extrahenda radicitus. quis est enim, in quo sit cupiditas, quin[*](quin qui N1V qui non BE) recte cupidus dici possit? ergo et avarus erit, sed finite, et adulter, verum habebit modum, et luxuriosus eodem modo. qualis ista philosophia est, quae non