de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
neque enim civitas in seditione beata esse potest nec in discordia dominorum domus; quo minus animus a se ipse[*](ipso BE) dissidens secumque discordans gustare partem ullam liquidae voluptatis et liberae potest. atqui pugnantibus et contrariis studiis consiliisque semper utens nihil quieti videre, nihil tranquilli potest.
Quodsi corporis gravioribus morbis vitae iucunditas impeditur, quanto magis animi morbis impediri necesse est animi autem morbi sunt cupiditates inmensae et
accedit etiam mors, quae quasi saxum Tantalo semper impendet,[*](impendit BE) tum superstitio, qua qui est imbutus[*](inb. BE) quietus esse numquam potest. praeterea bona praeterita non meminerunt, praesentibus non fruuntur, futura modo expectant, quae quia certa esse non possunt, conficiuntur[*](conficiuntur cū ficiuntur A1R c_ficiuntur A2 ) et angore et metu maximeque cruciantur, cum sero sentiunt frustra se aut pecuniae studuisse aut imperiis aut opibus aut gloriae. nullas enim consequuntur voluptates, quarum potiendi spe inflammati multos labores magnosque susceperant.