de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Huic certae stabilique sententiae quae sint coniuncta explicabo brevi. nullus in ipsis error est finibus bonorum et malorum, id est in voluptate aut in dolore, sed in his rebus peccant, cum e quibus haec efficiantur ignorant. animi autem voluptates et dolores nasci fatemur e corporis voluptatibus et doloribus—itaque concedo, quod modo dicebas, cadere causa,[*](cadere causa Vict. cedere causae (cause)) si qui e nostris aliter existimant, quos quidem video esse multos, sed imperitos—, quamquam autem et laetitiam nobis voluptas animi et molestiam dolor afferat,[*](afferat A2 afferet A1BER afferret NV) eorum tamen utrumque et ortum esse e corpore et ad corpus referri, nec ob eam causam non multo maiores esse et voluptates et dolores animi quam corporis. nam corpore nihil nisi praesens et quod adest sentire possumus, animo autem et praeterita et futura. ut enim aeque doleamus animo,[*](animocf. v. 20 sqq.) cum corpore dolemus, fieri tamen permagna accessio potest, si aliquod[*](aliquid ABE) aeternum et infinitum impendere malum nobis opinemur.[*](opinamur R) quod idem licet transferre in voluptatem, ut ea[*](ea eo B) maior sit, si nihil tale metuamus.

Iam illud quidem perspicuum est, maximam animi[*](animi maximam A) aut voluptatem aut molestiam plus aut ad beatam aut ad miseram vitam afferre momenti quam eorum utrumvis, si aeque diu sit in corpore. Non placet

p.25
autem detracta voluptate aegritudinem statim consequi, nisi in voluptatis locum dolor forte successerit, at contra gaudere nosmet omittendis doloribus, etiamsi voluptas ea, quae sensum moveat, nulla successerit, eoque intellegi potest quanta voluptas sit non dolere.[*](dolore ERV1 )

Sed ut iis bonis erigimur, quae expectamus, sic laetamur iis, quae recordamur. stulti autem malorum memoria torquentur, sapientes[*](sapientis R) bona praeterita grata recordatione renovata delectant. est autem situm in nobis ut et adversa quasi perpetua oblivione obruamus et secunda iucunde ac suaviter meminerimus. sed cum ea, quae praeterierunt, acri animo et attento[*](intento BE) intuemur, tum fit ut aegritudo sequatur, si illa mala sint, laetitia, si bona.[*](si bona laetitia BE)

O praeclaram beate vivendi et apertam et simplicem et directam viam! cum enim certe nihil homini possit melius esse quam vacare omni dolore et molestia perfruique maximis et animi et corporis voluptatibus, videtisne quam nihil praetermittatur quod vitam adiuvet, quo facilius id, quod propositum est, summum bonum consequamur? clamat Epicurus, is quem vos nimis voluptatibus esse deditum dicitis, non posse iucunde vivi, nisi sapienter, honeste iusteque vivatur, nec sapienter, honeste, iuste, nisi iucunde.