de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Sed de clarorum hominum factis illustribus et gloriosis satis hoc loco dictum sit. erit enim iam de omnium virtutum cursu ad voluptatem proprius disserendi locus. nunc autem explicabo, voluptas ipsa quae qualisque sit, ut tollatur error omnis imperitorum[*](inp. R) intellegaturque ea, quae voluptaria, delicata, mollis habeatur disciplina,[*](disciplinata ABER) quam gravis, quam continens, quam severa sit. Non enim hanc solam sequimur, quae suavitate aliqua naturam
itaque non placuit Epicuro medium esse quiddam[*](quiddam A quoddam) inter dolorem et voluptatem; illud enim ipsum, quod quibusdam medium videretur,[*](videretur N (?), Rath.; videtur cum om. R) cum omni dolore careret, non modo voluptatem esse, verum etiam summam voluptatem. quisquis enim sentit, quem ad modum sit affectus, eum necesse est aut in voluptate esse aut in dolore. omnis[*](omnis Morel. omni) autem privatione doloris putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut postea variari voluptas distinguique possit, augeri amplificarique non possit.
At etiam Athenis, ut e patre[*](epatre AN) audiebam facete et urbane Stoicos irridente,[*](irridente R arridente) statua est in Ceramico Chrysippi sedentis porrecta manu, quae manus significet illum in hac esse rogatiuncula delectatum: 'Numquidnam manus tua sic affecta, quem ad modum affecta nunc est, desiderat?'—Nihil sane.—'At, si voluptas esset bonum, desideraret.'—Ita credo.—
Non est igitur voluptas bonum.[*](credo ita B (desideraret — voluptas bonum om. E)) Hoc ne statuam quidem dicturam pater aiebat, si loqui posset. conclusum est enim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicurum. nam si ea sola voluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos cum suavitate afflueret et illaberetur, nec[*](nec ulla par A ut ulla pars BE ulla (om. nec et pars) RN illa (om. nec et pars) V) manus esse contenta posset nec