de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

quos tu paulo ante cum memoriter, tum etiam erga nos amice et benivole collegisti, nec me tamen laudandis maioribus meis corrupisti[*](corrupisti cod. Leidens. Madvigii; corripuisti) nec segniorem ad respondendum reddidisti. quorum facta quem ad modum, quaeso, interpretaris? sicine[*](siccine RN2V sic cine N1 ) eos censes aut in armatum hostem impetum fecisse aut in liberos atque[*](atque aut R) in sanguinem suum tam crudelis fuisse, nihil ut de utilitatibus, nihil ut de commodis suis cogitarent? at[*](at ad A1RV) id ne ferae quidem faciunt, ut ita ruant itaque turbent, ut

p.16
earum motus et impetus quo pertineant non intellegamus,[*](intelligantur R) tu tam egregios viros censes tantas res gessisse sine causa?

quae fuerit causa, mox videro;[*](video RV) interea hoc tenebo, si ob aliquam causam ista, quae sine dubio praeclara sunt, fecerint, virtutem iis[*](iis si BE) per se ipsam causam non fuisse.—Torquem detraxit hosti.—Et quidem se texit, ne interiret.—At[*](at N2 (t in ras.), ad ABERV) magnum periculum adiit.—In oculis quidem exercitus.—Quid ex eo est consecutus?—Laudem et caritatem, quae sunt vitae sine metu degendae praesidia firmissima.—Filium morte multavit.—Si sine causa, nollem me ab eo ortum, tam inportuno tamque crudeli; sin, ut dolore suo sanciret militaris imperii disciplinam exercitumque in gravissimo bello animadversionis[*](animum adversionis R) metu contineret, saluti prospexit civium, qua intellegebat contineri suam.

atque haec ratio late patet. in quo enim maxime consuevit iactare vestra[*](nostra (compend. scr.) BERV) se oratio, tua praesertim, qui studiose antiqua persequeris, claris et fortibus viris commemorandis eorumque factis non emolumento[*](emolimento BE) aliquo, sed ipsius honestatis decore laudandis, id totum evertitur eo delectu[*](delectu N deflectu A deffectu R defectu V defluxu BE) rerum, quem modo dixi, constituto, ut aut voluptates omittantur maiorum voluptatum adipiscendarum causa aut dolores suscipiantur maiorum dolorum effugiendorum gratia.