Paradoxa Stoicorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Baiter, J. G., editor. Leipzig: B. Tauchnitz, 1865.

a philosophis
inquit
ista sumis.
metuebam ne a lenonibus diceres.
Socrates disputabat isto modo.
bene hercule narras; nam istum doctum et sapientem virum fuisse memoriae traditum est. sed tamen quaero ex te, quoniam verbis inter nos contendimus, non pugnis: utrum nobis est quaerendum quid baioli atque operarii an quid homines doctissimi senserint? praesertim cum hac sententia non modo verior, sed ne utilior quidem hominum vitae reperiri ulla possit. quae vis est enim quae magis arceat homines ab inprobitate omni, quam si senserint nullum in delictis esse discrimen? aeque peccare se, si privatis ac si magistratibus manus adferant? quamcumque in domum stuprum intulerint, eandem esse labem lubidinis?

nihilne igitur interest
—nam hoc dicet aliquis—
patrem quis necet anne servum?
nuda ista si ponas, iudicare qualia sint non facile possim. patrem vita privare
p.1008
si per se scelus est, Saguntini, qui parentes suos liberos emori quam servos vivere maluerunt, parricidae fuerunt: ergo et parenti non numquam adimi vita sine scelere potest et servo saepe sine iniuria non potest. causa igitur haec, non natura distinguit, quae quoniam utro accessit, id fit propensius, si utroque adiuncta est, paria fiant necesse est.