Paradoxa Stoicorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Baiter, J. G., editor. Leipzig: B. Tauchnitz, 1865.
quod si virtutes sunt pares inter se, paria esse etiam vitia necesse est: atqui paris esse virtutes nec bono viro meliorem nec temperante temperantiorem nec. forti fortiorem nec sapienti sapientiorem posse fieri, facillume potest perspici. an virum bonum dices, qui depositum nullo teste, cum lucrari inpune posset auri pondo decem, reddiderit, si idem in decem milibus non idem fecerit? aut temperantem, qui se in aliqua libidine continuerit, in aliqua effuderit?
una virtus est consentiens cum ratione et perpetua constantia; nihil huc addi potest, quo magis virtus sit, nihil demi, ut virtutis nomen relinquatur: etenim si bene facta recte facta sunt et nihil recto rectius, certe ne bono quidem melius quicquam inveniri potest. sequitur igitur ut etiam vitia sint paria, si quidem pravitates animi recte vitia dicuntur. atqui quoniam pares virtutes sunt, recte facta, quoniam a virtutibus proficiscuntur, paria esse debent, itemque peccata, quoniam ex vitiis manant, sint aequalia necesse est.