Academica

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta[*](constituta *g ) est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant. nam cum Speusippum sororis filium Plato philosophiae quasi heredem reliquisset, duo[*](duos p 2 p 1 p 2 rg 2 f c ) autem praestantissimo[*](praestatnissimos mn ) studio atque doctrina, Xenocratem Calchedonium et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi

p.8
autem, quia[*](quia *g*p qui wn ) Platonis instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant et sermones habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt. sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter[*](dubitanter Bai. ) [*](-tantem *g ) [*](-tationem *d (tionem in ras. p)) de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem[*](consuetudine mn; adh. cons. in. ras. p ) disserendi reliquerunt. ita facta est,[*](est disserendi *d (diss. in ras. p)) quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum ordo et descriptio disciplinae.

Quae quidem erat primo duobus ut dixi nominibus una; nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam differebat. abundantia quadam ingenii praestabat, ut mihi quidem[*](mihi uid. quidem *t*d transposuit m c (q. in ras. p)) videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque[*](fugiendarumque om. p ) partitio.

Sed quid ago' inquit

aut sumne sanus qui haec vos doceo? nam etsi non sus Minervam[*](sus sum n 1 g 1 f (Minerua g 1) sum sus p 1?) ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet.

Tum Atticus

Tu vero
inquit
perge Varro; valde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant cum Latine dicuntur et isto modo.

Quid me
inquam
putas, qui philosophiam iam professus[*](prof. iam *g ) sim[*](sim *dn sum *g ) populo nostro me[*](me om. *d ) exhibiturum.

[*](VA.)

Pergamus igitur
inquit,[*](inquit om. *gx ) 'quoniam placet. Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio[*](rat. phil. p 1 ) triplex, una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum[*](uerum et *d ) quid falsum quid rectum in oratione pravumve[*](prauumue accedit s ) quid consentiens[*](consentiens sit Goer. ) quid repugnet[*](repugnat s -ans s -ans esset Mue. ) iudicando.
p.9

Ac primum[*](primam *d ) illam partem bene vivendi a natura petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum esse illud summum[*](summum illud psmn ) bonum quo omnia referrentur,[*](referrentur *d*g ) [*](-ere- *g ) constituebantque extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura[*](omn. e nat. Om. *g ) et animo[*](anima *g ) et corpore et vita. corporis autem alia ponebant esse in toto alia in partibus, valetudinem vires pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam vocum impressionem;

animi autem quae essent ad comprehendendam ingeniis[*](ingenii *g del. Man. ) virtutem idonea, eaque ab his in naturam et mores dividebantur. naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant, quorum utrumque mentis esset proprium et ingenii; morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem, quam partim assiduitate exercitationis[*](exerc. ass. *d ) partim ratione formabant, in quibus erat ipsa philosophia;[*](phil. ipsa *d ) in qua quod inchoatum est neque absolutum [*](add.xperfectumalii) progressio quaedam ad virtutem appellatur, quod autem absolutum, id est virtus, quasi[*](abs., virtus, id est q. Chr. ) perfectio naturae omniumque rerum quas in animis ponunt una res optima.

ergo haec animorum; vitae autem (id enim erat tertium) adiuncta esse dicebant quae ad virtutis usum valerent. Iam[*](nam Goer. ) virtus in[*](in1 et 2 om. *d ) animi bonis et in corporis cernitur et[*](et om. *d ) in quibusdam quae non tam naturae quam beatae vitae adiuncta sunt. hominem enim[*](enim om. *d autem Mue. ) esse censebant quasi partem quandam[*](esse post quandam smn ) civitatis et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana[*](hum. communi IFGronovius observ. 3, 6 ) quadam societate. ac de summo quidem

p.10
atque naturali bono sic agunt; cetera autem pertinere ad id putant aut adaugendum aut ad tenendum,[*](aut ad agendum *dn ) [*](om.s) [*](tuendum s ) ut divitias ut opes ut gloriam ut gratiam. Ita tripertita ab his inducitur ratio bonorum,

atque haec illa sunt tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere. id quidem non falso; est enim haec partitio illorum; illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum[*](tum Asc. dum *g*d ) appellarentur alios Peripateticos arbitrantur. communis haec ratio, et utrisque hic bonorum finis videbatur,[*](videbatur Asc. uideatur *g*d uidetur gf ) adipisci quae essent prima in[*](prima in *gx in prima *d in del. Dav. ) natura quaeque ipsa per sese expetenda aut omnia aut maxima; ea sunt autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa virtute versantur. itaque omnis illa antiqua[*](illa ant. *dn 1 f 2 ant. illa *g om. n ) philosophia sensit in una virtute esse positam beatam vitam, nec tamen beatissimam nisi adiungerentur etiam[*](etiam *gp et w ) corporis et cetera quae supra dicta sunt ad virtutis usum idonea.