Academica

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a M. Varrone venisse eum Roma pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse. quod cum audissemus, nullam moram interponendam putavimus quin videremus hominem nobiscum et studiis eisdem et vetustate amicitiae coniunctum; itaque confestim ad eum ire perreximus. paulumque cum ab[*](ab om. *d ) eius villa abessemus, ipsum ad nos venientem vidimus; atque illum complexi, ut mos amicorum est (satis enim[*](satis enim *g ) longo intervallo * * * ), ad suam[*](-eum *d se visentium Dav. ) villam reduximus.[*](non videramus inter nosReitz.adveneratpl.)

hic pauca primo, atque ea[*](ea om. x ) percunctantibus nobis ecquid[*](ecquid Man. et sis quid *g*d ) forte Roma[*](Romae gx ) novi.

Tum[*](add. ReidhicSt.) Atticus

Omitte ista quae nec percunctari nec audire sine molestia possumus quaeso
inquit
et quaere[*](quaere mp m quare *g*d ) potius ecquid[*](ecquid Asc. et quid *g*d ) ipse novi. silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare sed celare quae scribat existimo.

Minime vero
inquit ille;
intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari velit;[*](int. esse arb. scr. quidquam q. occ. velis Hier. adv. Rufin. 1, 1 ) sed habeo magnum opus[*](opus magunum *d ) in manibus, quae[*](qui g 1 quod Asc. idque Chr. ) iam pridem; ad hunc
p.2
enim[*](enim *g eum *d om. Asc. ) ipsum
(me autem dicebat)
quaedam institui, quae et sunt magna sane et limantur a me politius.

Et ego

Ista quidem
inquam
Varro iam diu expectans non audeo tamen flagitare; audivi enim e Libone nostro, cuius nosti studium (nihil enim[*](enim *d ei, *g ) eius modi celare possumus), non te ea intermittere sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere. illud autem mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit a te requirere. sed nunc postea quam sum ingressus res eas quas tecum simul didici mandare monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur cum[*](cum tam Pl. ) multa scribas genus hoc[*](hoc genus ngf ) praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedat.

Tum ille: 'Rem a me saepe deliberatam et multum agitatam requiris. itaque non haesitans respondebo, sed[*](sed] et Ba. ) ea dicam quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitavi. nam cum philosophiam viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos, sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec[*](haec *dn hoc *g ) quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt.[*](possent p ) itaque ea nolui[*](nolui *dg uolui *g ) scribere quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent.