Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

primum igitur eum tamquam e vinculis numerorum eximamus. Sunt enim quidam, ut scis, oratorii[*](oratorii codd. dett.: oratori L ) numeri, de quibus mox agemus, observandi ratione quadam, sed alio in genere orationis, in hoc omnino relinquendi. Solutum quiddam sit nec vagum tamen, ut ingredi libere, non ut licenter videatur errare. Verba etiam verbis quasi coagmentare neglegat. Habet enim ille tamquam hiatus et concursus[*](et concursus Quint. ix. 4. 37 et Iul. Victor, p. 432 concursu L ) vocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis.

sed erit videndum de reliquis, cum haec duo ei liberiora fuerint, circuitus conglutinatioque verborum. Illa enim ipsa contracta et minuta non neglegenter tractanda

p.2025
sunt, sed quaedam etiam neglegentia est diligens. Nam ut mulieres esse dicuntur non nullae inornatae, quasi id ipsum deceat, sic haec subtilis oratio etiam incompta delectat; fit enim quiddam in utroque, quo sit venustius, sed non ut appareat. Tum removebitur omnis insignis ornatus quasi margaritarum,

ne calamistri quidem adhibebuntur; fucati vero medicamenta candoris et ruboris omnia repellentur; elegantia modo et munditia remanebit. Sermo purus erit et Latinus, dilucide planeque dicetur, quid deceat circumspicietur; unum aberit, quod quartum numerat Theophrastus in orationis laudibus: ornatum[*](ornatus L: ornamentum Tulich. Lambinus etc.: moratum Bake ) illud, suave et adfluens. Acutae crebraeque sententiae ponentur et nescio unde ex abdito erutae; ac—quod[*](ac quod Friedrich: idque Moser: atque L ) in hoc oratore[*](oratore L: orator maluit Manutius ) dominabitur—verecundus erit usus oratoriae quasi supellectilis.

supellex est enim quodam modo nostra, quae est in ornamentis, alia rerum alia verborum. Ornatus autem verborum duplex[*](orn. autem verborum duplex vulg.: ornatus autem duplex L: verborum orn. autem duplex Stangl ): unus simplicium alter conlocatorum. Simplex probatur in propriis usitatisque verbis, quod aut optime sonat aut rem maxime explanat[*](sonat... explanat L: sonant... explanant codd. dett. ); in alienis aut translatum et factum[*](et factum Schüts: aut factum L: ac sumptum Lambinus ) aliunde ut mutuo, aut factum ab ipso ac novum[*](ac novum Schüts: aut novum L: ut novum Lambinus ) aut priscum et inusitatum; sed etiam inusitata[*](inusitatum ... inusitata codd. dett.: usit.... usit. L ) ac prisca sunt in propriis, nisi quod raro utimur.

conlocata autem verba habent ornatum, si aliquid concinnitatis efficiunt, quod verbis mutatis non maneat manente sententia; nam sententiarum ornamenta quae permanent, etiam si verba mutaveris, sunt illa quidem permulta, sed quae emineant pauciora.

ergo ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis

p.2026
verbis erit audax et in transferendis verecundus et parcus et in priscis in reliquisque[*](in reliquisque Reid: parcus in priscis edd. plurimi ) ornamentis et verborum et sententiarum demissior; ea [*](ea add. Heerdegen ) translatione fortasse crebrior, qua frequentissime sermo omnis utitur non modo urbanorum, sed etiam rusticorum: si quidem est eorum gemmare vitis, sitire[*](sitire F2 cum Quint. viii. 6. 6 et Non.: scire F1O1P1: lascivire MO2P2 d ) agros, laetas esse segetes, luxuriosa frumenta.

nihil horum parum audacter, sed aut simile est illi unde transferas, aut si res suum nullum habet nomen, docendi causa sumptum, non ludendi videtur. Hoc ornamento liberius paulo quam ceteris utetur hic summissus, nec tam licenter tamen quam si genere dicendi uteretur amplissimo; itaque illud indecorum, quod quale sit ex decoro debet intellegi, hic quoque apparet, cum verbum aliquod altius transfertur idque in oratione humili ponitur quod idem in alia[*](alia L: alta Manutius ) deceret.

illam autem concinnitatem, quae verborum conlocationem inluminat eis luminibus quae Graeci quasi aliquos gestus orationis sxh/mata appellant, quod idem verbum ab eis etiam in sententiarum ornamenta transfertur, adhibet[*](adhibet L: adhibebit Bake ) hic quidem[*](hic quidem vulg.: quidem hic L ) subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui[*](ceteroqui Heerdegen: ceteroquin codd. dett.: ceteroque L ) recte quidam vocant Atticum, sed paulo parcius; nam sic ut[*](sicut vulg.: si ut L ) in epularum apparatu a [*](a add. codd. dett. ) magnificentia recedens non se parcum solum sed etiam elegantem videri volet, et eliget[*](et eliget Bake: eliget L: eligetque Lambinus ) quibus utatur;

sunt enim pleraque apta[*](apta Lambinus: aptae L ) huius ipsius oratoris de quo loquor parsimoniae. Nam illa de quibus ante dixi huic acuto fugienda sunt: paria paribus relata et similiter conclusa eodemque pacto cadentia et immutatione litterae quasi[*](quasi secl. Lambinus: post quoddam transtulit Schütz ) quaesitae venustates, ne elaborata concinnitas et quoddam aucupium delectationis manifesto deprehensum appareat;

p.2027

itemque si quae verborum iterationes contentionem aliquam et clamorem requirent, erunt ab hac summissione orationis alienae; ceteris promiscue poterit uti, continuationem verborum modo relaxet et dividat utaturque verbis quam usitatissimis, translationibus quam mollissimis; etiam illa sententiarum lumina adsumet[*](adsumet Lambinus: adsumat L ), quae non erunt vehementer inlustria. Non faciet rem publicam loquentem nec ab inferis mortuos excitabit nec acervatim multa frequentans una complexione devinciet. Valentiorum haec laterum sunt nec ab hoc, quem informamus, aut exspectanda aut postulanda; erit enim ut voce sic etiam oratione suppressior.

sed pleraque ex ills convenient etiam huic tenuitati, quamquam isdem ornamentis utetur horridius; talem enim inducimus. Accedet[*](accedet Lambinus: accedit L ) actio non tragica nec scaenae, sed modica iactatione corporis, vultu tamen multa conficiens; non hoc quo dicuntur os ducere, sed illo quo significant ingenue quo sensu quidque pronuntient.

huic generi orationis aspergentur etiam sales, qui in dicendo nimium[*](nimium L: mirum Aldus ) quantum valent; quorum duo genera sunt, unum facetiarum, alterum dicacitatis. Vtetur utroque; sed altero in narrando aliquid venuste, altero in iaciendo mittendoque ridiculo, cuius genera plura sunt; sed nunc aliud agimus.

illud admonemus tamen ridiculo sic usurum oratorem ut nec nimis frequenti ne scurrile sit, nec subobsceno ne mimicum[*](mimicum Nonius ct Iul. Victor: inimicum L ), nec petulanti ne improbum, nec in calamitatem ne inhumanum, nec in facinus ne odii locum risus occupet, neque aut sua persona aut iudicum aut tempore alienum. Haec enim ad illud indecorum referuntur.

vitabit etiam quaesita nec ex tempore ficta, sed domo adlata, quae plerumque sunt frigida. Parcet et amicitiis et dignitatibus, vitabit insanabilis contumelias, tantum modo

p.2028
adversarios figet nec eos tamen semper nec omnis nec omni modo. Quibus exceptis sic utetur sale et facetiis, ut ego ex istis novis Atticis talem cognoverim[*](cognovi maluit Reid ) neminem, cum id certe sit vel maxime Atticum.

hanc ego iudico formam summissi oratoris[*](oratoris esse maluit Bake ), sed magni tamen et germani Attici; quoniam quicquid est salsum aut salubre in oratione, id proprium Atticorum est. E quibus tamen non omnes faceti: Lysias satis et Hyperides, Demades praeter ceteros fertur, Demosthenes minus habetur; quo quidem mihi nihil videtur urbanius, sed non tam dicax fuit quam facetus; est autem illud acrioris ingeni, hoc maioris artis.

vberius est aliud aliquantoque robustius[*](toque robustius hinc incipit codex Abbrincensis (A)) quam hoc humile de quo dictum est, summissius autem quam illud de quo iam dicetur amplissimum. Hoc in genere nervorum vel minimum, suavitatis[*](suavitatis AL: sanitatis Beier: sanguinis Schütz ) autem est vel plurimum. Est enim plenius quam hoc enucleatum, quam autem[*](autem si A ) illud ornatum copiosumque summissius.

huic omnia dicendi ornamenta conveniunt plurimumque est in hac orationis[*](orationis FPO: ornamenti A ) forma suavitatis. In qua multi floruerunt apud Graecos, sed Phalereus Demetrius meo iudicio praestitit ceteris, cuius oratio cum sedate placideque liquitur[*](liquitur A: labitur Purgold: loquitur L ), tum inlustrant eam quasi stellae quaedam translata verba atque immutata[*](immutata L: mutata A ). Translata dico, ut saepe iam, quae per similitudinem ab alia re aut suavitatis aut inopiae causa transferuntur; immutata[*](immutata Schütz: mutata AL ), in quibus pro verbo proprio subicitur aliud quod idem significet sumptum ex re aliqua consequenti.

quod quamquam transferendo fit, tamen alio modo transtulit cum[*](cum L: quod A ) dixit[*](cum dixit secl. Stangl ) Ennius arce et urbe orba sum[*](arce et urbe orba sum vulg.: arcem et urbem orbas L: arcent urbem orbam A ), alio modo[*](modo secl. Stangl ) , si pro patria arcem

p.2029
dixisset[*](si ... dixisset secl. Goeller ); et horridam Africam terribili tremere tumultu cum dicit pro Afris immutate Africam[*](cum... Africam secl. Bake ) : hanc u(pallagh/n rhetores, quia quasi summutantur verba pro verbis, metwnumi/an grammatici vocant,

quod nomina transferuntur; Aristoteles autem translationi et haec ipsa subiungit et abusionem, quam kata/xrhsin vocat, ut cum minutum dicimus animum pro parvo; et abutimur verbis propinquis, si opus est vel quod delectat vel quod decet[*](decet A: licet L ). Iam cum fluxerunt continuo plures translationes, alia plane fit oratio; itaque genus hoc Graeci appellant a)llhgori/an: nomine recte, genere melius ille qui ista omnia translationes vocat. Haec frequentat Phalereus maxime suntque dulcissima; et quamquam translatio est apud eum multa, tamen immutationes nusquam crebriores.