De Inventione

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Stroebel, Eduard, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Omnis res, quae habet in se positam in dictione ac disceptatione aliquam controversiam, aut facti aut no- minis aut generis aut actionis continet quaestionem. eam igitur quaestionem, ex qua causa nascitur, consti- tutionem appellamus. constitutio est prima conflictio causarum ex depulsione intentionis profecta, hoc modo: fecisti: non feci aut iure feci. cum facti con- troversia est, quoniam coniecturis causa firmatur, con- stitutio coniecturalis appellatur. cum autem nominis, quia vis vocabuli definienda verbis est, constitutio de- finitiva nominatur. cum vero, qualis res sit, quaeritur, quia et de vi et de genere negotii controversia est, con- stitutio generalis vocatur. at cum causa ex eo pendet,

quia non aut is agere videtur, quem oportet, aut non cum eo, quicum oportet, aut non apud quos, quo tem- pore, qua lege, quo crimine, qua poena oportet, transla- tiva dicitur constitutio, quia actio translationis et com- mutationis indigere videtur. atque harum aliquam in omne causae genus incidere necesse est; nam in quam rem non inciderit, in ea nihil esse poterit controversiae. quare eam ne causam quidem convenit putari.

Ac facti quidem controversia in omnia tempora potest tribui. nam quid factum sit, potest quaeri, hoc modo: occideritne Aiacem Ulixes; et quid fiat, hoc modo: bonone animo sint erga populum Romanum Fre- gellani; et quid futurum sit, hoc modo: si Carthaginem reliquerimus incolumem, num quid sit incommodi ad rem publicam perventurum.

Nominis est controversia, cum de facto convenit et quaeritur, id quod factum est quo nomine appelletur. quo in genere necesse est ideo nominis esse controver- siam, quod de re ipsa non conveniat; non quod de facto non constet, sed quod id, quod factum sit, aliud alii videatur esse et idcirco alius alio nomine id appellet. quare in eiusmodi generibus definienda res erit verbis et breviter describenda, ut, si quis sacrum ex privato subripuerit, utrum fur an sacrilegus sit iudicandus; nam id cum quaeritur, necesse erit definire utrumque, quid

sit fur, quid sacrilegus, et sua descriptione ostendere alio nomine illam rem, de qua agitur, appellare opor- tere atque adversarii dicunt.

Generis est controversia, cum et, quid factum sit, convenit et, quo id factum nomine appellari oporteat, constat et tamen, quantum et cuiusmodi et omnino quale sit, quaeritur, hoc modo: iustum an iniustum, utile an inutile, et omnia, in quibus, quale sit id, quod factum est, quaeritur sine ulla nominis controversia. huic generi Hermagoras partes quattuor subposuit, de- liberativam, demonstrativam, iuridicialem, negotialem. quod eius, ut nos putamus, non mediocre peccatum reprehendendum videtur, verum brevi, ne aut, si taciti praeterierimus, sine causa non secuti putemur aut, si diutius in hoc constiterimus, moram atque impedimen- tum reliquis praeceptis intulisse videamur. si delibe- ratio et demonstratio genera sunt causarum, non pos- sunt recte partes alicuius generis causae putari; eadem enim res alii genus esse, alii pars potest, eidem genus esse et pars non potest. deliberatio autem et demon- stratio genera sunt causarum. nam aut nullum causae genus est aut iudiciale solum aut et iudiciale et demon- strativum et deliberativum. nullum dicere causae esse genus, cum causas esse multas dicat et in eas praecepta det, amentia est; unum iudiciale autem solum esse qui potest, cum deliberatio et demonstratio neque ipsae similes inter se sint et ab iudiciali genere plurimum dissideant et suum quaeque finem habeat, quo referri debeat? relinquitur ergo, ut omnia tria genera sint cau- sarum. deliberatio et demonstratio non possunt recte

partes alicuius generis causae putari. male igitur eas generalis constitutionis partes esse dixit.

Quodsi generis causae partes non possunt recte pu- tari, multo minus recte partis causae partes putabun- tur. pars autem causae est constitutio omnis; non enim causa ad constitutionem, sed constitutio ad causam adcommodatur. at demonstratio et deliberatio generis causae partes non possunt recte putari, quod ipsa sunt genera; multo igitur minus recte partis eius, quae hic dicitur, partes putabuntur. deinde si constitutio et ipsa et pars eius quaelibet intentionis depulsio est, quae intentionis depulsio non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis est: at si, quae intentionis de- pulsio non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis est, deliberatio et demonstratio neque constitutio nec pars constitutionis est. si igitur constitutio et ipsa et pars eius intentionis depulsio est, deliberatio et de- monstratio neque constitutio neque pars constitutionis est. placet autem ipsi constitutionem intentionis esse depulsionem; placeat igitur oportet demonstrationem et deliberationem non esse constitutionem nec partem constitutionis. atque hoc eodem urguebitur, sive con- stitutionem primam causae accusatoris confirmationem dixerit sive defensoris primam deprecationem; nam eum eadem omnia incommoda sequentur.

Deinde coniecturalis causa non potest simul ex eadem parte eodem in genere et coniecturalis esse

et definitiva. nec definitiva causa potest simul ex eadem parte eodem in genere et definitiva esse et translativa. et omnino nulla constitutio nec pars con- stitutionis potest simul et suam habere et alterius in se vim continere, ideo quod una quaeque ex se et ex sua natura simpliciter consideratur, altera assumpta numerus constitutionum duplicatur, non vis constitu- tionis augetur. at deliberativa causa simul ex eadem parte eodem in genere et coniecturalem et generalem et definitivam et translativam solet habere constitu- tionem et unam aliquam et plures nonnumquam. ergo ipsa neque constitutio est nec pars constitutionis. idem in demonstratione solet usu venire. genera igitur, ut ante diximus, haec causarum putanda sunt, non partes alicuius constitutionis.

Haec ergo constitutio, quam generalem nominamus, partes videtur nobis duas habere, iuridicialem et neg- otialem. iuridicialis est, in qua aequi et recti natura aut praemii aut poenae ratio quaeritur; negotialis, in qua, quid iuris ex civili more et aequitate sit, conside- ratur;

cui diligentiae praeesse apud nos iure consulti existimantur. ac iuridicialis quidem ipsa et in duas tribuitur partes, absolutam et adsumptivam. absoluta est, quae ipsa in se continet iuris et iniuriae quae- stionem; adsumptiva, quae ipsa ex se nihil dat firmi ad recusationem, foris autem aliquid defensionis ad- sumit. eius partes sunt quattuor, concessio, remotio

criminis, relatio criminis, conparatio. concessio est, cum reus non id, quod factum est, defendit, sed ut ignoscatur, postulat. haec in duas partes dividitur, purgationem et deprecationem. purgatio est, cum fac- tum conceditur, culpa removetur. haec partes habet tres, inprudentiam, casum, necessitatem. deprecatio est, cum et peccasse et consulto peccasse reus se con- fitetur et tamen, ut ignoscatur, postulat; quod genus perraro potest accidere. remotio criminis est, cum id crimen, quod infertur, ab se et ab sua culpa et potestate in alium reus removere conatur. id dupliciter fieri pot- erit, si aut causa aut factum in alium transferetur. causa transferetur, cum aliena dicitur vi et potestate fac- tum, factum autem, cum alius aut debuisse aut potuisse facere dicitur. relatio criminis est, cum ideo iure fac- tum dicitur, quod aliquis ante iniuria lacessierit. con- paratio est, cum aliud aliquid factum rectum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud, quod arguitur, dicitur esse commissum.

In quarta constitutione, quam translativam nomi- namus, eius constitutionis est controversia, cum aut quem aut quicum aut quomodo aut apud quos aut quo iure aut quo tempore agere oporteat, quaeritur aut omnino aliquid de commutatione aut infirmatione actionis agitur. huius constitutionis Hermagoras in- ventor esse existimatur, non quo non usi sint ea veteres

oratores saepe multi, sed quia non animadverte- runt artis scriptores eam superiores nec rettulerunt in numerum constitutionum. post autem ab hoc inventam multi reprehenderunt, quos non tam inprudentia falli putamus (res enim perspicua est) quam invidia atque obtrectatione quadam inpediri.

Et constitutiones quidem et earum partes exposui- mus, exempla autem cuiusque generis tum commodius exposituri videamur, cum in unum quodque eorum argumentorum copiam dabimus; nam argumentandi ratio dilucidior erit, cum et ad genus et ad exemplum causae statim poterit accommodari.

Constitutione causae reperta statim placet conside- rare, utrum causa sit simplex an iuncta; et si iuncta erit, utrum sit ex pluribus quaestionibus iuncta an ex aliqua conparatione. simplex est, quae absolutam in se continet unam quaestionem, hoc modo: Corinthiis bellum indicamus an non? coniuncta ex pluribus quaestionibus, in qua plura quaeruntur, hoc pacto: utrum Carthago diruatur an Carthaginiensibus redda- tur an eo colonia deducatur. ex conparatione, in qua per contentionem, utrum potius aut quid potissimum sit, quaeritur, ad hunc modum: utrum exercitus in Mace- doniam contra Philippum mittatur, qui sociis sit auxilio, an teneatur in Italia, ut quam maximae contra Hannibalem copiae sint.

Deinde considerandum est, in ratione an in scripto sit controversia; nam scripti controversia est ea, quae ex scriptionis genere nascitur. eius autem genera,

quae separata sunt a constitutionibus, quinque sunt. nam tum verba ipsa videntur cum sententia scriptoris dissidere, tum inter se duae leges aut plures discre- pare, tum id, quod scriptum est, duas aut plures res significare, tum ex eo, quod scriptum est, aliud, quod non scriptum est, inveniri, tum vis verbi quasi in de- finitiva constitutione, in quo posita sit, quaeri. quare primum genus de scripto et sententia, secundum ex contrariis legibus, tertium ambiguum, quartum ratio-

cinativum, quintum definitivum nominamus. ratio est autem, cum omnis quaestio non in scriptione, sed in aliqua argumentatione consistit.

Ac tum, considerato genere causae, cognita con- stitutione, cum simplexne an iuncta sit intellexeris et scripti an rationis habeat controversiam videris, dein- ceps erit videndum, quae quaestio, quae ratio, quae iudicatio, quod firmamentum causae sit; quae omnia a constitutione proficiscantur oportet. quaestio est ea, quae ex conflictione causarum gignitur controversia, hoc modo: non iure fecisti; iure feci. causarum autem est conflictio, in qua constitutio constat. ex ea igitur nascitur controversia, quam quaestionem dicimus, haec: iurene fecerit? ratio est ea, quae continet cau- sam, quae si sublata sit, nihil in causa controversiae relinquatur, hoc modo, ut docendi causa in facili et pervulgato exemplo consistamus: Orestes si accusetur matricidii, nisi hoc dicat iure feci; illa enim patrem meum occiderat, non habet defensionem. qua ratione

sublata omnis controversia quoque sublata sit. ergo eius causae ratio est, quod illa Agamemnonem occi- derit. iudicatio est, quae ex infirmatione et confirma- tione rationis nascitur controversia. nam sit ea nobis exposita ratio, quam paulo ante exposuimus: illa enim meum, inquit, patrem occiderat: at non, inquiet ad- versarius, abs te filio matrem necari oportuit; potuit enim sine tuo scelere illius factum puniri. ex hac de- ductione rationis illa summa nascitur controversia, quam iudicationem appellamus. ea est huiusmodi: rec- tumne fuerit ab Oreste matrem occidi, cum illa Orestis patrem occidisset.