De Inventione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Stroebel, Eduard, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Saepe et multum hoc mecum cogitavi, bonine an mali plus attulerit hominibus et civitatibus copia di- cendi ac summum eloquentiae studium. nam cum et nostrae rei publicae detrimenta considero et maxi- marum civitatum veteres animo calamitates colligo, non minimam video per disertissimos homines in- vectam partem incommodorum; cum autem res ab nostra memoria propter vetustatem remotas ex litte- rarum monumentis repetere instituo, multas urbes constitutas, plurima bella restincta, firmissimas socie- tates, sanctissimas amicitias intellego cum animi ra- tione tum facilius eloquentia comparatas. ac me
quidem diu cogitantem ratio ipsa in hanc potissimum sententiam ducit, ut existimem sapientiam sine elo- quentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse numquam. quare si quis omissis rectissimis atque honestissimis studiis rationis et officii consumit omnem operam in exercitatione dicendi, is inutilis sibi, per- niciosus patriae civis alitur; qui vero ita sese armat eloquentia, ut non oppugnare commoda patriae, sed pro his propugnare possit, is mihi vir et suis et pu- blicis rationibus utilissimus atque amicissimus civis fore videtur.Ac si volumus huius rei, quae vocatur eloquentia, sive artis sive studii sive exercitationis cuiusdam sive facultatis ab natura profectae considerare principium, reperiemus id ex honestissimis causis natum atque optimis rationibus profectum. nam fuit quoddam tem- pus, cum in agris homines passim bestiarum modo vagabantur et sibi victu fero vitam propagabant nec ratione animi quicquam, sed pleraque viribus corporis administrabant, nondum divinae religionis, non hu- mani officii ratio colebatur, nemo nuptias viderat legi- timas, non certos quisquam aspexerat liberos, non, ius aequabile quid utilitatis haberet, acceperat. ita propter errorem atque inscientiam caeca ac temeraria domi- natrix animi cupiditas ad se explendam viribus cor- poris abutebatur, perniciosissimis satellitibus. quo tem- pore quidam magnus videlicet vir et sapiens cognovit, quae materia esset et quanta ad maximas res opportunitas
in animis inesset hominum, si quis eam posset elicere et praecipiendo meliorem reddere; qui dispersos homines in agros et in tectis silvestribus abditos ratione quadam conpulit unum in locum et congregavit et eos in unam quamque rem inducens utilem atque honestam primo propter insolentiam reclamantes, deinde propter rationem atque orationem studiosius audientes ex feris et inmanibus mites reddidit et mansuetos.ac mihi qui- dem hoc nec tacita videtur nec inops dicendi sapientia perficere potuisse, ut homines a consuetudine subito converteret et ad diversas rationes vitae traduceret. age vero urbibus constitutis, ut fidem colere et iusti- tiam retinere discerent et aliis parere sua voluntate consuescerent ac non modo labores excipiendos com- munis commodi causa, sed etiam vitam amittendam existimarent, qui tandem fieri potuit, nisi homines ea, quae ratione invenissent, eloquentia persuadere po- tuissent? profecto nemo nisi gravi ac suavi commotus oratione, cum viribus plurimum posset, ad ius voluisset sine vi descendere, ut inter quos posset excellere, cum iis se pateretur aequari et sua voluntate a iucundissi- ma consuetudine recederet, quae praesertim iam natu- rae vim optineret propter vetustatem. ac primo quidem sic et nata et progressa longius eloquentia videtur et item postea maximis in rebus pacis et belli cum sum- mis hominum utilitatibus esse versata; postquam vero commoditas quaedam, prava virtutis imitatrix, sine ra- tione officii dicendi copiam consecuta est, tum ingenio freta malitia pervertere urbes et vitas hominum labe- factare assuevit.
Atque huius quoque exordium mali, quoniam princi- pium boni diximus, explicemus. veri simillimum mihi videtur quodam tempore neque in publicis rebus infantes
et insipientes homines solitos esse versari nec vero ad privatas causas magnos ac disertos homines accedere, sed cum a summis viris maximae res admini- strarentur, arbitror alios fuisse non incallidos homines, qui ad parvas controversias privatorum accederent. quibus in controversiis cum saepe a mendacio contra verum stare homines consuescerent, dicendi assiduitas induit audaciam, ut necessario superiores illi propter iniurias civium resistere audacibus et opitulari suis quisque necessariis cogeretur. itaque cum in dicendo saepe par, nonnumquam etiam superior visus esset is, qui omisso studio sapientiae nihil sibi praeter eloquen- tiam comparasset, fiebat, ut et multitudinis et suo iudi- cio dignus, qui rem publicam gereret, videretur. hinc nimirum non iniuria, cum ad gubernacula rei publicae temerarii atque audaces homines accesserant, maxima ac miserrima naufragia fiebant. quibus rebus tantum odii atque invidiae suscepit eloquentia, ut homines in- geniosissimi, quasi ex aliqua turbida tempestate in por- tum, sic ex seditiosa ac tumultuosa vita se in studium aliquod traderent quietum. quare mihi videntur postea cetera studia recta atque honesta per otium concele- brata ab optimis enituisse, hoc vero a plerisque eorum desertum obsolevisse tempore, quo multo vehementius erat retinendum et studiosius adaugendum.nam quo indignius rem honestissimam et rectissimam violabat stultorum et improborum temeritas et audacia summo cum rei publicae detrimento, eo studiosius et illis re- sistendum fuit et rei publicae consulendum. quod no- strum illum non fugit Catonem neque Laelium neque
eorum, ut vere dicam, discipulum Africanum neque Gracchos Africani nepotes: quibus in hominibus erat summa virtus et summa virtute amplificata auctoritas et, quae et his rebus ornamento et rei publicae prae- sidio esset, eloquentia. quare meo quidem animo nihilo minus eloquentiae studendum est, etsi ea quidam et privatim et publice abutuntur; sed eo quidem vehemen- tius, ne mali magno cum detrimento bonorum et com- muni omnium pernicie plurimum possint, cum prae- sertim hoc sit unum, quod ad omnes res et privatas et publicas maxime pertineat, hoc tuta, hoc honesta, hoc inlustris, hoc eodem vita iucunda fiat. nam hinc ad rem publicam plurima commoda veniunt, si mo- deratrix omnium rerum praesto est sapientia; hinc ad ipsos, qui eam adepti sunt, laus, honos, dignitas con- fluit; hinc amicis quoque eorum certissimum et tu- tissimum praesidium comparatur. ac mihi quidem vi- dentur homines, cum multis rebus humiliores et in- firmiores sint, hac re maxime bestiis praestare, quod loqui possunt. quare praeclarum mihi quiddam videtur adeptus is, qui, qua re homines bestiis praestent, ea in re hominibus ipsis antecellat. hoc si forte non natura modo neque exercitatione conficitur, verum etiam arti- ficio quodam comparatur, non alienum est videre, quae dicant ii, qui quaedam eius rei praecepta nobis reliquerunt.Sed antequam de praeceptis oratoriis dicimus, videtur dicendum de genere ipsius artis, de officio, de fine, de materia, de partibus. nam his rebus cognitis facilius
et expeditius animus unius cuiusque ipsam ra- tionem ac viam artis considerare poterit.Civilis quaedam ratio est, quae multis et magnis ex rebus constat. eius quaedam magna et ampla pars est artificiosa eloquentia, quam rhetoricam vocant. nam neque cum iis sentimus, qui civilem scientiam eloquentia non putant indigere, et ab iis, qui eam pu- tant omnem rhetoris vi et artificio contineri, magnopere dissentimus. quare hanc oratoriam facultatem in eo genere ponemus, ut eam civilis scientiae partem esse dicamus. Officium autem eius facultatis videtur esse dicere adposite ad persuasionem; finis persuadere dictione. inter officium et finem hoc interest, quod in officio, quid fieri, in fine, quid effici conveniat, con- sideratur. ut medici officium dicimus esse curare ad sanandum apposite, finem sanare curatione, item, ora- toris quid officium et quid finem esse dicamus, intel- legimus, cum id, quod facere debet, officium esse di- cimus, illud, cuius causa facere debet, finem appel- lamus.
Materiam artis eam dicimus, in qua omnis ars et ea facultas, quae conficitur ex arte, versatur. ut si medi- cinae materiam dicamus morbos ac vulnera, quod in his omnis medicina versetur, item, quibus in rebus ver- satur ars et facultas oratoria, eas res materiam artis rhetoricae nominamus. has autem res alii plures, alii pauciores existimarunt. nam Gorgias Leontinus, anti- quissimus fere rhetor, omnibus de rebus oratorem op- time posse dicere existimavit; hic infinitam et inmensam
huic artificio materiam subicere videtur. Aristoteles autem, qui huic arti plurima adiumenta atque orna- menta subministravit, tribus in generibus rerum ver- sari rhetoris officium putavit, demonstrativo, delibera- tivo, iudiciali. demonstrativum est, quod tribuitur in alicuius certae personae laudem aut vituperationem; deliberativum, quod positum in disceptatione civili ha- bet in se sententiae dictionem; iudiciale, quod positum in iudicio habet in se accusationem et defensionem aut petitionem et recusationem. et, quemadmodum nostra quidem fert opinio, oratoris ars et facultas in hac ma-teria tripertita versari existimanda est. nam Herma- goras quidem nec quid dicat attendere nec quid polli- ceatur intellegere videtur, qui oratoris materiam in cau- sam et in quaestionem dividat, causam esse dicat rem, quae habeat in se controversiam in dicendo positam cum personarum certarum interpositione; quam nos quoque oratori dicimus esse adtributam (nam tres eas partes, quas ante diximus, subponimus, iudicialem, de- liberativam, demonstrativam). quaestionem autem eam appellat, quae habeat in se controversiam in dicendo positam sine certarum personarum interpositione, ad hunc modum: ecquid sit bonum praeter honestatem? verine sint sensus? quae sit mundi forma? quae sit solis magnitudo? quas quaestiones procul ab oratoris officio remotas facile omnes intellegere existimamus; nam quibus in rebus summa ingenia philosophorum
plurimo cum labore consumpta intellegimus, eas sicut aliquas parvas res oratori adtribuere magna amentia videtur. quodsi magnam in his Hermagoras habuisset facultatem studio et disciplina comparatam, videretur fretus sua scientia falsum quiddam constituisse de oratoris artificio et non quid ars, sed quid ipse posset, exposuisse. nunc vero ea vis est in homine, ut ei multo rhetoricam citius quis ademerit, quam philosophiam concesserit: neque eo, quo eius ars, quam edidit, mihi mendosissime scripta videatur; nam satis in ea videtur ex antiquis artibus ingeniose et diligenter electas res collocasse et nonnihil ipse quoque novi protulisse; ve- rum oratori minimum est de arte loqui, quod hic fecit, multo maximum ex arte dicere, quod eum minime po- tuisse omnes videmus.Quare materia quidem nobis rhetoricae videtur artis ea, quam Aristoteli visam esse diximus; partes autem eae, quas plerique dixerunt, inventio, dispositio, elo- cutio, memoria, pronuntiatio. inventio est excogitatio rerum verarum aut veri similium, quae causam proba- bilem reddant; dispositio est rerum inventarum in or- dinem distributio; elocutio est idoneorum verborum et sententiarum ad inventionem accommodatio; memoria est firma animi rerum ac verborum ad inventionem
perceptio; pronuntiatio est ex rerum et verborum dignitate vocis et corporis moderatio.Nunc his rebus breviter constitutis eas rationes, qui- bus ostendere possimus genus et finem et officium huius artis, aliud in tempus differemus; nam et mul- torum verborum indigent et non tanto opere ad artis descriptionem et praecepta tradenda pertinent. eum au- tem, qui artem rhetoricam scribat, de duabus reliquis rebus, materia artis ac partibus, scribere oportere existimamus. ac mihi quidem videtur coniuncte agen- dum de materia ac partibus. quare inventio, quae prin- ceps est omnium partium, potissimum in omni causa- rum genere, qualis debeat esse, consideretur.