Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
at quam modesta mandata! ferrei[*](ferrei V: ferreti t: ferret. ii. ns: ferr hii b) sumus, patres conscripti, qui quicquam huic negemus. ‘Vtramque provinciam’ inquit ‘remitto: exercitum depono: privatus esse non recuso.’ haec sunt enim verba. redire ad se videtur. ‘omnia obliviscor, in gratiam redeo.’ sed quid adiungit? ‘si legionibus meis sex[*](sex V: et (om. n2) D), si equitibus, si cohorti praetoriae praedia[*](praedia scripsi: praedam codd.: praemia Erncsti) agrumque dederitis.’ Eis[*](iis Vn: his cett.) etiam praemia postulat quibus ut ignoscatur si postulet, impudentissimus iudicetur. addit praeterea ut[*](ut om. D), quos ipse cum Dolabella dederit agros, teneant ei quibus dati sint[*](sint Vb: sunt nst).
hic est Campanus ager et Leontinus, quae duo maiores nostri annonae perfugia ducebant. cavet mimis[*](mimis et D), aleatoribus, lenonibus: Cafoni etiam et Saxae cavet, quos centuriones pugnacis et lacertosos inter mimorum et mimarum greges conlocavit. postulat praeterea ut chirographorum summa[*](summa scripsi: sua hocloco V, post commentariorum hab. D (cf. vi. 6 suma V=summa)) et commentariorum conlegaeque sui decreta maneant. quid laborat ut habeat quod quisque mercatus est, si quod accepit habet[*](habeat D) qui vendidit? et ne tangantur rationes ad Opis: id est, ne[*](ne ne sestertium D) septiens miliens recuperetur; ne fraudi sit vii viris quod egissent. Nucula hoc[*](Nucula hoc V: nucula b1: nunc illa (ulla t) cett.), credo, admonuit: verebatur fortasse ne amitteret tantas clientelas. Caveri etiam volt eis qui secum sint quicquid contra leges commiserint. mustelae et Tironi prospicit: de se nihil laborat.
quid enim commisit umquam? num aut pecuniam publicam attigit aut hominem occidit aut secum habuit armatos? sed quid est quod de eis laboret? postulat enim ne sua iudiciaria lex abrogetur. quo impetrato quid est quod metuat? an ne suorum aliquis a Cyda, Lysiade, Curio condemnetur? neque tamen nos urget mandatis pluribus; remittit aliquantum et relaxat. ‘Galliam’ inquit ‘togatam[*](togatam V: totam D) remitto, comatam postulo'— otiosus videlicet esse mavolt[*](mavolo t: malo bns)—'cum sex legionibus’ inquit ‘eisque suppletis ex D. Bruti exercitu,’ non modo ex dilectu suo, tam diuque ut obtineat[*](obtineat obtineam Cobet) dum M. Brutus C. Cassius consules prove coss. provincias obtinebunt. huius comitiis C. frater—eius est enim annus[*](est enim iam annus ut V ipse autem ut V: aut D)—iam repulsam tulit. ‘ipse autem ut quinquennium’ inquit ‘obtineam.'
at istud vetat lex Caesaris, et tu acta Caesaris[*](et tu acta Caesaris om. D) defendis[*](defendit D).
haec tu mandata, L. Piso[*](L. (ante Piso) om. V), et tu, L. Philippe, principes civitatis, non dico animo ferre verum auribus accipere potuistis? sed, ut suspicor, terror erat quidam: nec vos ut legati apud illum fuistis nec ut consulares, nec vos vestram nec rei publicae dignitatem tenere potuistis. et tamen nescio quo pacto sapientia quadam, credo, quod ego non possem, non nimis irati[*](nimis irati Vb: miserati nst) revertistis. vobis M. Antonius nihil tribuit, clarissimis viris, legatis populi Romani: nos quid non legato M. Antoni[*](M. om. D) Cotylae concessimus? cui portas huius urbis patere ius non[*](non fuit D) erat, huic hoc templum patuit, huic aditus in senatum fuit, hic hesterno die sententias vestras in codicillos et omnia verba referebat, huic se etiam summis honoribus usi[*](usi cod. Ferrarii: i Vt: sed s1: si s2: hi b: om. n in ras.) contra suam dignitatem[*](dignit. suam D) venditabant.
O di immortales! quam magnum est personam in re publica tueri principis! quae non animis[*](animis V: armis D) solum debet sed etiam oculis servire civium. domum recipere legatum hostium, in cubiculum admittere, etiam seducere[*](reducere D) hominis est nihil de dignitate, nimium de periculo cogitantis. quod autem est periculum? nam si maximum in discrimen venitur[*](venietur D), aut libertas parata[*](parta D) victori est aut mors proposita[*](exposita D) victo[*](victo D: vicit V: victis Halm): quorum alterum optabile est, alterum effugere nemo potest. turpis autem fuga mortis omni est morte peior. nam illud quidem non adducor ut credam,
esse quosdam qui invideant alicuius constantiae, qui labori[*](labori, qui scripsi: labori eius V: laboribus qui eius n: labori eius (huius s) qui eius bs), qui perpetuam in re publica adiuvanda voluntatem et senatui et populo[*](et senatui et populo Halm: et a senatui (-u D) et (et a D) populi (-o D) codd.) Romano probari moleste ferant. omnes id quidem facere debebamus, eaque erat non modo apud maiores nostros sed etiam nuper summa laus consularium, vigilare, adesse[*](adesse Faernus: cogitare adesse codd.) animo, semper aliquid pro re publica aut cogitare[*](aut cogitare om. D) aut facere aut dicere.
ego, patres conscripti, Q. Scaevolam augurem memoria teneo bello Marsico, cum esset summa senectute et perdita valetudine, cotidie simul atque luceret facere omnibus conveniendi[*](conveniendũi V) potestatem sui: nec eum quisquam illo bello vidit in lecto, senexque et[*](et om. V) debilis primus veniebat in curiam. huius industriam maxime equidem[*](quidem V) vellem ut imitarentur ei quos oportebat; secundo autem loco ne alterius labori inviderent.