Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

cum hoc subito pacem velle coniungi? Nisi vero, cum C. Caesari meritos[*](merito V) illi quidem[*](quidem illi D) honores et debitos, sed tamen singularis et immortalis decrevistis, unam ob causam quod contra M. Antonium exercitum comparavisset, non hostem tum[*](tum Halm: cum V: om. D) Antonium iudicavistis, nec tum hostis est a vobis iudicatus Antonius cum laudati auctoritate vestra veterani milites qui C. Caesarem[*](C. om. D) secuti essent, nec tum hostem Antonium iudicastis[*](iudicavistis D) cum fortissimis legionibus, quod illum qui consul appellabatur cum esset hostis, reliquissent, vacationes, pecunias, agros spopondistis.

quid? cum Brutum omine[*](omine b: homine V: hominem ns: non t) quodam[*](quodam V1b: quoddam t: quondam V2ns) illius[*](illius D: istius V) generis et nominis natum ad rem publicam liberandam exercitumque eius pro libertate populi Romani bellum gerentem cum Antonio provinciamque fidelissimam atque optimam, Galliam[*](Galliam del. Baiter), laudibus amplissimis adfecistis, tum non hostem iudicastis Antonium? quid? cum decrevistis ut consules, alter ambove, ad bellum[*](ad bellum .R. V (.R. = require, signum corruptionis, cf. Mil. 18): ad bellum Roma coni. Halm) proficiscerentur, quod[*](quod sequitur in V -te usus ... dico sed (§ 6)) erat bellum, si hostis Antonius non erat?

quid igitur profectus est vir fortissimus, meus conlega et familiaris, A. Hirtius consul? at qua imbecillitate, qua macie! sed animi viris corporis infirmitas non retardavit. aequum, credo, putavit vitam quam populi Romani votis retinuisset pro libertate populi Romani in discrimen adducere.

quid? cum dilectus haberi tota Italia iussistis, cum vacationes omnis sustulistis, tum ille hostis non est iudicatus? armorum officinas in urbe videtis; milites[*](milites Vn2: me (ne t) milites cett.) cum gladiis sequuntur consulem; praesidio sunt specie consuli, re et veritate nobis; omnes sine ulla recusatione, summo etiam cum studio nomina dant[*](nomina dant V: nominanda t: nominandi bns), parent auctoritati vestrae: non est iudicatus hostis Antonius?