Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quid negoti fuit? sed cum se Brutum esse meminisset vestraeque libertati natum, non otio suo, quid egit aliud nisi ut paene corpore suo Gallia prohiberet Antonium? ad hunc utrum legatos an legiones ire oportebat? sed praeterita omittamus: properent legati, quod video esse facturos; vos saga parate. est enim ita decretum ut, si ille auctoritati senatus[*](senatu V: senati coni. Halm) non paruisset, ad saga iretur. Ibitur; non parebit: nos amissos tot dies rei gerendae queremur.

non metuo, Quirites[*](Quirites Poggius: quam V), ne, cum audierit Antonius, me hoc et in senatu et in contione confirmasse, numquam illum futurum in senatus potestate, refellendi mei causa, ut ego nihil vidisse videar, vertat se et senatui pareat. numquam faciet; non invidebit huic meae gloriae; malet me sapientem a vobis quam se modestum existimari.

quid? ipse si velit, num etiam Lucium fratrem passurum arbitramur? nuper quidem dicitur ad Tibur, ut opinor, cum ei labare M. Antonius videretur, mortem fratri esse minitatus. etiamne ab hoc myrmillone Asiatico senatus mandata, legatorum verba audientur? nec enim secerni a fratre poterit, tanta praesertim auctoritate. nam hic inter illos Africanus est: pluris habetur quam L. Trebellius, pluris quam T. Plancus[*](In V post Plancius (sic) legitur in ras. uidete quan decertum est, tum ex § 5 repet. ut exercitum ... pareat (del. m. 2). Voc. decertum = decretum (§ 5): ceterae corruptelae ex ante (cf. § 5) et quidem (quod l. 3 ante qui inserui) ortae sunt (te + an = ante, uide + qu = quidem, cf. viii. 5) quam Extitius Faernus (cf. xiii. 28): cum (tum V2) exiluerit V), quam Extitius, adolescens nobilis. Plancum quidem, qui omnibus sententiis maximo vestro plausu condemnatus nescio quo modo se coniecit in turbam atque ita maestus rediit ut retractus, non reversus videretur, sic contemnit tamquam si illi aqua et igni interdictum sit: aliquando negat ei locum esse oportere in curia qui incenderit curiam.

nam Trebellium valde iam diligit: oderat tum, cum ille tabulis novis adversabatur; iam fert in oculis, postea quam ipsum Trebellium[*](Trebellium del. Orelli) vidit sine tabulis novis salvum esse non posse. audisse enim vos arbitror, Quirites, quod etiam videre potuistis, cotidie sponsores et creditores L. Trebelli convenire. O fide[*](Fide Pluygers: fides V)!—hoc[*](hoc hinc Poggius) enim opinor Trebellium sumpsisse cognomen—quae potest esse maior fides quam fraudare creditores, domo profugere, propter aes alienum ire ad arma? Vbi plausus ille in triumpho est, saepe ludis, ubi aedilitas delata summo studio bonorum? quis est qui hunc non casu existimet recte fecisse, nequitia sceleste[*](nequitia est scelere (= scelestere) V: corr. Nipperdey).

sed redeo ad amores deliciasque vestras, L. Antonium, qui vos omnis in fidem suam recepit. negatis? num quisnam est vestrum qui tribum non habeat? certe nemo. atqui illum quinque et triginta tribus patronum adoptarunt. rursus reclamatis? aspicite illam a sinistra equestrem statuam inauratam, in qua quid inscriptum est? ‘

Qvinqve et triginta tribvs patrono.
’ populi Romani igitur est patronus L. Antonius. malam quidem illi pestem! clamori enim vestro adsentior. non modo hic latro quem clientem habere nemo velit sed quis umquam tantis opibus, tantis rebus gestis fuit qui se populi Romani victoris dominique omnium gentium patronum dicere auderet?

in foro L. Antoni statuam videmus, sicut illam Q. Tremuli[*](Tremuli Beroaldus: Tremelli V), qui Hernicos devicit, ante Castoris. O impudentiam incredibilem! tantumne sibi sumpsit, quia Mylasis myrmillo Thraecem iugulavit, familiarem suum? quonam modo istum ferre possemus, si in hoc foro spectantibus vobis depugnasset? sed haec una statua. altera ab[*](ab suppl. ed. Cratandrina) equitibus Romanis equo publico: qui item ascribunt, ‘patrono.’ quem umquam iste ordo patronum adoptavit? si quemquam, debuit me. sed me omitto; quem censorem, quem imperatorem? agrum eis divisit. O sordidos qui acceperint[*](acceperint Ernesti: acceperunt V), improbum qui dederit[*](dedit Zielinski)!

statuerunt etiam tribuni militares qui in exercitu Caesaris bis[*](bis Garatoni: duobus V: iterum Orelli) fuerunt. quis est iste ordo? multi fuerunt multis in legionibus per tot annos. Eis quoque divisit Semurium[*](Remurium Ferrarius). campus Martius restabat, nisi prius cum fratre fugisset. sed haec agrorum adsignatio paulo ante, Quirites, L. Caesaris, clarissimi viri et praestantissimi senatoris, sententia dissoluta est: huic enim adsensi vii virum acta sustulimus. iacent beneficia Nuculae; friget patronus Antonius. nam possessores animo aequiore discedent: nullam impensam fecerant; nondum instruxerant, partim quia non confidebant, partim quia non habebant.

sed illa statua palmaris de qua, si meliora tempora essent, non possem sine risu dicere:

L. Antonio a Iano medio patrono.
itane? iam[*](itane? Iam Halm: ita in eam V: itane Gellius i. 16. 5) Ianus medius in L. Antoni clientela est[*](est Gellius: sit V)? quis umquam[*](qui umquam V1 et Macrobius i. 5. 5) in illo Iano inventus est qui L. Antonio mille nummum ferret expensum? sed nimis multa de nugis: ad causam bellumque redeamus; quamquam non alienum fuit personas quasdam a vobis recognosci, ut quibuscum bellum gereretur possetis taciti cogitare.

ego autem vos hortor, Quirites, ut, etiam si melius aliud fuit, tamen legatorum reditum exspectetis animo aequo. celeritas detracta de causa est; boni tamen aliquid accessit ad causam.

cum enim legati renuntiarint quod certe renuntiabunt, non in vestra potestate, non in senatus esse Antonium, quis erit tam improbus civis qui illum civem habendum putet? nunc enim sunt pauci illi quidem, sed tamen plures quam re publica dignum est, qui ita loquantur: ‘ne legatos quidem exspectabimus?’ istam certe vocem simulationemque clementiae extorquebit istis res ipsa publica[*](fort. ipsa res publica (clausulae gratia)). quo etiam, ut confitear vobis, Quirites, minus hodierno die contendi, minus laboravi, ut mihi senatus adsentiens tumultum decerneret, saga sumi iuberet. malui viginti diebus post sententiam meam laudari ab omnibus quam a paucis hodie vituperari.