Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
audita vobis esse arbitror, Quirites, quae sint acta in senatu, quae fuerit cuiusque sententia. res enim ex Kalendis Ianuariis agitata paulo ante confecta est, minus quidem illa[*](illa quidem coni. Müller) severe quam decuit, non tamen omnino dissolute. mora est adlata bello, non causa sublata. quam ob rem, quod quaesivit ex me P. Apuleius, homo et multis officiis mihi et summa familiaritate coniunctus et vobis amicissimus, ita respondebo ut ea quibus non interfuistis nosse possitis. causa fortissimis optimisque consulibus Kalendis Ianuariis de re publica primum referendi fuit ex eo quod a. d.[*](a. d. suppl. Orelli) xiii. Kalendas Ianuarias senatus me auctore decrevit.
eo die primum, Quirites, fundamenta sunt iacta[*](sunt iacta Garatoni: sunt iacta sunt V: iacta sunt Poggius) rei publicae: fuit enim longo intervallo ita liber senatus ut vos aliquando liberi essetis. quo quidem tempore, etiam si ille dies vitae finem mihi adlaturus esset, satis magnum ceperam fructum, cum vos universi una mente atque voce iterum a me conservatam esse rem publicam conclamastis. hoc vestro iudicio tanto tamque praeclaro excitatus ita Kalendis Ianuariis veni in senatum ut meminissem quam personam impositam a vobis sustinerem. itaque bellum nefarium inlatum rei publicae cum viderem, nullam moram interponendam insequendi M. Antonium[*](M. Antoni coni. Müller) putavi, hominemque audacissimum qui multis nefariis rebus ante commissis hoc tempore imperatorem populi Romani oppugnaret, coloniam vestram fidissimam fortissimamque obsideret, bello censui persequendum: tumultum esse decrevi[*](decerni ed. R); iustitium edici, saga sumi dixi placere, quo omnes acrius graviusque incumberent ad ulciscendas rei publicae iniurias, si omnia gravissimi belli insignia suscepta a senatu viderent.
itaque haec sententia, Quirites[*](Quirites Faernus: quam V), sic per triduum valuit ut, quamquam discessio facta non esset[*](non essetfort. non est (variam lectionem non est add. V1 post dies)), tamen praeter paucos omnes[*](homines omnes V) mihi adsensuri viderentur. hodierno autem die spe nescio qua eis obiecta[*](die, spe nescio qua eis obiecta Jeep (pacis pro eis Bücheler): dies non est pene. scio quaeis obiectarem V: die nescio qua obiecta re Poggius) remissior senatus fuit. nam plures eam sententiam secuti sunt ut, quantum senatus auctoritas vesterque[*](vestraeque V: corr. Poggius) consensus apud Antonium valiturus esset, per legatos experiremur.
intellego, Quirites, a vobis hanc sententiam repudiari, neque iniuria. ad quem enim legatos? ad eumne qui pecunia publica dissipata atque effusa per vim et contra auspicia impositis rei publicae legibus, fugata contione, obsesso senatu, ad opprimendam rem publicam Brundisio legiones arcessierit[*](accerserit V: cf. Neue iii. p. 393); ab eis relictus cum latronum manu in Galliam inruperit, Brutum oppugnet, Mutinam circumsedeat? quae vobis potest cum hoc gladiatore condicionis, aequitatis, legationis esse communitas?
quamquam, Quirites, non est illa legatio, sed denuntiatio[*](denuntiatione V: corr. Poggius) belli, nisi paruerit: ita enim est decretum ut si legati ad Hannibalem mitterentur. mittuntur enim qui nuntient[*](denuntient Pluygers) ne oppugnet consulem designatum, ne Mutinam obsideat, ne provinciam depopuletur, ne dilectus habeat, sit in senatus populique Romani potestate. facile vero huic denuntiationi parebit, ut in patrum conscriptorum atque in vestra potestate sit qui in sua numquam fuerit! quid enim[*](enim om. Cus.) ille umquam arbitrio suo[*](suo om. Cus.) fecit? semper eo tractus est[*](est Halm: et V) quo libido rapuit, quo levitas, quo furor, quo vinolentia[*](violentia codd. Ferrarii (cf. § 6 et ii. 68)); semper eum duo dissimilia genera tenuerunt, lenonum et latronum; ita domesticis stupris, forensibus parricidiis delectatur ut mulieri citius avarissimae paruerit quam senatui populoque Romano.
itaque, quod paulo ante feci in senatu, faciam apud vos. testificor, denuntio, ante praedico nihil M. Antonium eorum quae sunt legatis mandata facturum; vastaturum agros, Mutinam obsessurum, dilectus qua possit habiturum. is est enim ille qui semper senatus iudicium et auctoritatem, semper voluntatem vestram potestatemque contempserit. an ille id faciat quod paulo ante decretum est, ut exercitum citra flumen Rubiconem[*](Rubiconem in mg. hic habet V, sed infra § 10, ubi hic locus iterum legitur, in textu), qui finis est Galliae, educeret, dum ne propius urbem Romam cc milia admoveret? huic denuntiationi ille pareat, ille se fluvio Rubicone et[*](et Faernus: om. V in ras.) cc milibus circumscriptum esse patiatur?
non is est Antonius; nam si esset, non commisisset ut ei senatus tamquam Hannibali initio belli Punici denuntiaret ne oppugnaret Saguntum. quod vero ita avocatur a Mutina ut ab urbe tamquam pestifera flamma arceatur, quam habet ignominiam, quod iudicium senatus! quid, quod a senatu dantur mandata legatis ut D. Brutum militesque[*](militesque Poggius: que V) eius adeant eisque demonstrent summa[*](suma V) in rem publicam merita beneficiaque eorum grata esse senatui populoque Romano eisque eam rem magnae laudi magnoque honori fore? passurumne censetis Antonium introire Mutinam legatos, exire inde tuto? numquam patietur, mihi credite. Novi violentiam[*](violentiam Naugerius (1): vinolentiam V), novi impudentiam, novi audaciam.
nec vero de illo sicut de homine aliquo debemus, sed ut de importunissima belua cogitare. quae cum ita sint, non omnino dissolutum est quod decrevit senatus: habet atrocitatis aliquid legatio: utinam nihil haberet morae! nam cum plerisque in rebus gerendis tarditas et procrastinatio odiosa est, tum hoc bellum indiget celeritatis. succurrendum est D. Bruto, omnes undique copiae conligendae; moram exhibere ullam[*](moram exhibere ullam Vrsinus: horam exhibere nullam V: curam exhibere nullam Hirschfelder: horam eximere nullam Budaeus) in tali cive liberando sine scelere non possumus.
an ille non potuit, si Antonium consulem, si Galliam Antoni provinciam iudicasset, legiones Antonio et provinciam tradere, domum redire, triumphare, primus in hoc ordine, quoad magistratum iniret, sententiam dicere?