Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quapropter, quoniam res in id discrimen adducta est utrum ille poenas rei publicae luat an nos serviamus, aliquando, per deos immortalis, patres conscripti, patrium animum virtutemque capiamus, ut[*](ut om. D) aut libertatem propriam Romani et generis[*](et generis V: generis D) et nominis recuperemus aut mortem servituti anteponamus. multa quae in libera civitate ferenda non essent tulimus et perpessi sumus, alii spe forsitan[*](forsitan om. D) recuperandae libertatis, alii vivendi nimia cupiditate: sed, si illa tulimus quae nos necessitas ferre coegit, quae vis quaedam paene fatalis—quae tamen ipsa non tulimus—etiamne huius impuri latronis feremus taeterrimum crudelissimumque dominatum.

quid hic faciet[*](faciat cs), si poterit[*](potuerit D), iratus qui, cum suscensere nemini posset, omnibus bonis fuerit inimicus? quid hic victor non audebit qui nullam adeptus victoriam tanta scelera post Caesaris interitum fecerit, refertam eius domum exhauserit, hortos compilaverit[*](compilarit D), ad se ex eis[*](eis Halm: is V: his D) omnia ornamenta transtulerit, caedis et incendiorum causam quaesierit ex funere, duobus aut tribus senatus consultis bene et e re publica[*](bene et e re p. Vc: de re p. bene t: e re p. bene ns) factis reliquas res ad lucrum praedamque revocaverit, vendiderit immunitates, civitates liberaverit, provincias universas ex imperi[*](imperio D) populi Romani iure sustulerit, exsules reduxerit, falsas leges C. Caesaris nomine et falsa decreta in aes incidenda et in Capitolio figenda curaverit, earumque rerum omnium domesticum mercatum instituerit, populo Romano leges imposuerit, armis et praesidiis populum[*](praesides et populum D) et magistratus foro excluserit, senatum stiparit armatis[*](armatis V (cf. ii. 6): armis D, del. Madvig (contra numerum)), armatos in cella[*](cellam cn) Concordiae, cum senatum haberet, incluserit, ad legiones Brundisium cucurrerit, ex eis optime sentientis centuriones iugulaverit, cum exercitu Romam sit ad interitum nostrum et ad dispertitionem[*](dispertitionem Klotz: disperditionem cns: dispersionem Vt) urbis venire conatus?

atque is[*](atque is Vc: at qualis nst) ab hoc impetu abstractus consilio et copiis Caesaris, consensu veteranorum, virtute legionum, ne fortuna quidem fractus minuit audaciam nec ruere demens nec furere desinit. in Galliam mutilatum ducit exercitum; cum una legione et ea vacillante[*](vaccillante V, Nonius p. 34) L. fratrem exspectat, quo neminem reperire potest sui similiorem. ille autem ex myrmillone dux, ex gladiatore imperator quas effecit[*](effecit Klotz: et fecit c: effecerit V (excidisse quis vestrum ignorat post vestigium putat Halm): fecit nst) strages, ubicumque posuit vestigium[*](vestigia D)! fundit apothecas,[*](fundit apothecas add. Ernesti ex Servio ad Ecl. vi. 55; `fudit apothecas, cecidit greges armentorum': om VD, Cus.) caedit greges armentorum reliquique pecoris quodcumque nactus est; epulantur milites; ipse autem se, ut fratrem imitetur, obruit vino; vastantur agri, diripiuntur villae, matres familiae[*](familias D), virgines, pueri ingenui abripiuntur, militibus traduntur. haec eadem, quacumque exercitum duxit, fecit M. Antonius[*](M. om. V).

his vos taeterrimis fratribus portas aperietis, hos umquam in urbem recipietis? non tempore oblato, ducibus paratis, animis militum incitatis, populo Romano conspirante, Italia tota ad libertatem recuperandam excitata, deorum immortalium beneficio utemini? nullum erit tempus hoc amisso. A tergo, fronte, lateribus[*](fronte, lateribus Garatoni: fronte alteribus V1 (a lateribus V2): a fronte a lateribus D) tenebitur[*](tenetur D), si in Galliam venerit. nec ille armis solum sed etiam decretis nostris[*](nostris decretis D) urgendus est. Magna vis[*](vis et V) est, magnum numen unum et idem sentientis senatus. videtisne refertum forum, populumque Romanum ad spem recuperandae libertatis erectum? qui longo intervallo cum frequentis hic videt nos, tum sperat etiam liberos convenisse.

hunc ego diem exspectans M. Antoni scelerata arma vitavi, tum cum ille in me absentem invehens non intellegebat ad quod[*](quod ad c) tempus me et meas viris reservarem. si enim tum illi caedis a me initium[*](a me post initium habent D) quaerenti respondere voluissem, nunc rei publicae consulere non possem. hanc vero nactus facultatem, nullum tempus, patres conscripti, dimittam neque diurnum neque nocturnum quin de libertate populi Romani et[*](et V: de nst: om. c) dignitate vestra quod cogitandum sit cogitem, quod agendum atque faciendum, id non modo non[*](modo non Vc: modo nst) recusem sed etiam appetam atque deposcam. hoc feci dum[*](dum V: semper dum D) licuit; intermisi quoad non licuit. iam non solum licet sed etiam necesse est[*](necesse est etiam D), nisi servire malumus[*](malumus cns: malimus V: maluimus t) quam ne serviamus animis armisque[*](animis armisque D et Nonius p. 285: armis animisque V (cf. x. 21)) decernere.

di immortales nobis haec praesidia dederunt: urbi Caesarem, Brutum Galliae. si enim ille urbem opprimere[*](opprimere urbem V (peiore numero)) potuisset, statim, si Galliam tenere[*](teneret D), paulo post optimo cuique pereundum[*](pereundum erat Halm), reliquis[*](reliquis esset add. s: erat add n) serviendum. hanc igitur occasionem oblatam tenete, per deos immortalis, patres conscripti, et amplissimi orbis terrae consili principes vos[*](vos om. D) esse aliquando recordamini. signum date populo Romano consilium vestrum non deesse rei publicae, quoniam ille virtutem suam non defuturam esse profitetur. nihil est quod moneam vos. nemo est tam stultus qui non intellegat, si indormierimus huic tempori, non modo crudelem superbamque dominationem nobis sed ignominiosam etiam et flagitiosam ferendam esse[*](ferendam esse Muretus: ferendẽ V: ferendam c: esse ferendam nst).

Nostis insolentiam Antoni, nostis amicos, nostis totam domum. libidinosis, petulantibus, impuris, impudicis, aleatoribus, ebriis servire, ea summa miseria est[*](est V, Cus.: om. D) summo dedecore coniuncta. quod si iam—quod di omen avertant!—fatum extremum rei publicae venit, quod gladiatores nobiles faciunt ut honeste decumbant, faciamus nos, principes orbis terrarum gentiumque omnium, ut cum dignitate potius cadamus quam cum ignominia serviamus.