Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

'nulla contumelia est quam facit dignus.’ primum quid est dignus? nam etiam malo multi digni[*](digni multi D), sicut ipse. an quam facit is qui cum dignitate est? quae autem potest esse maior? quid est porro facere contumeliam? quis sic loquitur? deinde: ‘nec timor quem denuntiat inimicus.’ quid ergo? ab amico timor denuntiari solet? Horum similia deinceps. nonne satius est mutum esse quam quod nemo intellegat dicere? en cur magister eius ex oratore arator factus sit, possideat in agro publico[*](publico P R. D) campi Leontini duo milia iugerum immunia, ut hominem stupidum[*](stupidum V: stultum D) magis etiam infatuet mercede publica.

sed haec leviora fortasse: illud quaero cur tam mansuetus in senatu fuerit, cum in edictis tam fuisset[*](tam mans V1: tam subito mans. V2D ferus fuisset V (peiore numero)) ferus. quid enim[*](enim Vc: autem ns: om. t attinuerit D) attinuerat L. Cassio tribuno plebis, fortissimo et constantissimo civi, mortem denuntiare, si in senatum venisset; D. Carfulenum, bene de re publica sentientem, senatu vi et minis mortis expellere; Ti. Cannutium[*](Cann. Vc: Can. nst), a quo erat honestissimis contionibus[*](contentionibus D (in V contentionibusque add. post iure)) et saepe et iure vexatus, non templo solum verum etiam aditu prohibere Capitoli? cui senatus consulto ne intercederent verebatur? de supplicatione, credo, M. Lepidi, clarissimi viri. atque id erat[*](at quod erat coni. Halm) periculum, de cuius honore extraordinario cotidie aliquid cogitabamus, ne eius usitatus honos impediretur.

ac ne sine causa videretur edixisse ut senatus adesset, cum de re publica relaturus fuisset, adlato nuntio de legione quarta mente concidit, et fugere[*](et fugere V: effugere D) festinans senatus consultum de supplicatione per discessionem fecit, cum id factum esset antea numquam. quae vero profectio postea, quod iter paludati, quae vitatio oculorum, lucis, urbis, fori, quam misera fuga, quam foeda, quam turpis! praeclara tamen senatus consulta illo ipso[*](illo ipso Vc: in illo ipso ns: in ipso illo t) die vespertina, provinciarum religiosa sortitio, divina vero opportunitas ut, quae cuique apta esset, ea cuique obveniret.

praeclare igitur facitis, tribuni plebis, qui de praesidio consulum[*](consulis V) senatusque referatis, meritoque vestro maximas vobis gratias omnes et agere et habere debemus. qui enim periculo carere[*](carere metu et periculo D) possumus in tanta hominum cupiditate et audacia? ille autem homo adflictus et perditus quae de se exspectat iudicia graviora quam amicorum suorum? familiarissimus eius, mihi homo coniunctus, L. Lentulus, et P. Naso, omni carens cupiditate, nullam se habere provinciam, nullam[*](nullam... provinciam om. V1) Antoni sortitionem fuisse iudicaverunt. quod idem fecit L. Philippus, vir[*](vir om. V1) patre, avo maioribusque[*](maioribus t) suis dignissimus; in eadem sententia fuit homo summa integritate atque innocentia, C. Turranius[*](C. Turranius V: M Anturranius D: M’ Turran. Gruter); idem fecit Sp. Oppius[*](Sp V: P. D); ipsi etiam qui amicitiam M. Antoni veriti plus ei tribuerunt quam fortasse vellent, M. Piso, necessarius meus, et vir et civis egregius, parique innocentia M. Vehilius[*](M. Vehilius V: vel D), senatus auctoritati se obtemperaturos esse dixerunt.

quid ego de L. Cinna loquar? cuius spectata multis magnisque rebus singularis integritas minus admirabilem facit huius honestissimi facti gloriam, qui omnino provinciam neglexit, quam item magno animo et constanti C. Cestius[*](C. Cestius Vrsinus: c. estius V: c cesetius cn2: c. cessedius n1st) repudiavit. qui sunt igitur reliqui quos sors divina delectet? T. Annius[*](T. cn1s: L. Vn2: om t), M. Gallius[*](Annius V: Antonius D (cf. xi. 14) M. Gallius scripsi: M. Antonius codd. (cf. xiii. 26)). O felicem utrumque! nihil enim maluerunt[*](maluerunt V: metuerunt D). C. Antonius Macedoniam. hunc quoque felicem! hanc enim habebat semper[*](semper habebat D) in ore provinciam. C. Calvisius[*](Calvisius (-iss- c) D: Celusius V) Africam. nihil felicius! modo enim ex Africa decesserat et quasi divinans se rediturum duos legatos Vticae reliquerat. deinde M. Cusini Sicilia[*](M. Cusini Sicilia V: micus in isio illa c: micus nisi illa t: m. iccius nisi illam ns), Q. Cassi Hispania. non habeo quid suspicer: duarum credo provinciarum sortis minus divinas fuisse.

O C. Caesar—adulescentem appello—quam tu salutem rei publicae attulisti, quam improvisam, quam repentinam! qui enim haec fugiens fecit, quid faceret[*](fecerit D) insequens? etenim in contione dixerat se custodem fore[*](fore Vb: futurum cett.) urbis, seque usque[*](seque usque Muretus: sequasq. V: usque D) ad Kalendas Maias ad urbem exercitum habiturum. O praeclarum custodem ovium, ut aiunt, lupum! custosne urbis an direptor et vexator esset Antonius? et quidem se introiturum in urbem dixit[*](dixit V: om. D) exiturumque cum vellet. quid illud? nonne audiente populo sedens pro aede Castoris dixit, nisi qui vicisset, victurum neminem?

hodierno[*](In codd Halmii abt ante Hodierno spatium vacuum relictum est: in g legitur Explicit liber tercius.) die primum, patres conscripti[*](Incipit quartus: in meis cns nulla est lacuna), longo intervallo[*](P. C. D: om. V) in possessionem libertatis pedem ponimus: cuius quidem ego quoad potui non modo defensor sed etiam conservator fui. cum autem id facere non possem, quievi[*](quievi Victorius: vi V1: qui V2: qui fui D), nec abiecte nec sine aliqua dignitate casum illum temporum et dolorem tuli. hanc vero taeterrimam beluam quis ferre potest[*](potest V, Cus.: posset D) aut quo modo? quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem, petulantiam, audaciam? ex his totus vitiis[*](totus vitiis (tot c) Vc, Cus.: totus nst) conglutinatus est. nihil apparet in eo ingenuum, nihil moderatum, nihil pudens, nihil pudicum.