Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
at etiam ascribi iussit in fastis ad Lupercalia: C. Caesari, dictatori perpetuo, M. Antonium[*](M. om. V) consulem populi iussu regnum detulisse; Caesarem uti noluisse. iam iam minime miror te otium perturbare; non modo urbem odisse sed etiam lucem; cum perditissimis latronibus non solum de[*](de om. V) die sed etiam in diem bibere[*](bibere Müller, alii (cf. § 104): vivere codd.). Vbi enim tu in pace consistes? qui locus tibi in legibus et in iudiciis esse potest, quae tu, quantum in te fuit, dominatu regio sustulisti? ideone L. Tarquinius exactus[*](exactus est Madvig), Sp. Cassius, Sp. Maelius[*](Sp. (ante Maelius) n2, ed. R: om. cett.), M. Manlius necati ut multis post saeculis a M. Antonio, quod fas non est, rex Romae constitueretur?
sed ad auspicia redeamus, de quibus[*](quibus rebus D) Idibus[*](Idibus om. V) Martiis fuit in senatu Caesar acturus. quaero: tum tu quid egisses? audiebam equidem[*](quidem D) te paratum venisse, quod me de ementitis auspiciis, quibus tamen parere necesse erat, putares esse dicturum. sustulit illum diem fortuna rei publicae[*](rei p. Vc: populi R. nst (peiore numero)). num etiam tuum[*](tuum tum V) de auspiciis iudicium interitus Caesaris sustulit? sed incidi in id tempus quod eis rebus in quas ingressa erat oratio praevertendum[*](praetereundum D) est. quae tua fuga, quae formido praeclaro[*](praeclaro om. D) illo die, quae propter conscientiam scelerum desperatio vitae, cum ex illa fuga beneficio eorum qui te, si sanus esses, salvum esse voluerunt, clam te domum recepisti!