Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

sedebat in rostris conlega tuus amictus toga purpurea, in sella aurea, coronatus. escendis[*](ascendis D), accedis ad sellam—ita eras Lupercus ut te consulem esse meminisse deberes—diadema ostendis. gemitus toto foro. Vnde diadema? non enim abiectum sustuleras, sed attuleras domo meditatum et cogitatum scelus. tu diadema imponebas cum plangore populi; ille cum plausu reiciebat[*](reiciebat Vn2s1: recipiebat cn1s2: accipiebat t). tu ergo unus, scelerate, inventus es qui cum auctor regni esses, eumque quem[*](eumque quem c: eum quem cett. collegam Vc: collegam regni nst) conlegam habebas dominum habere velles, idem temptares quid populus Romanus ferre et pati posset.

at etiam misericordiam captabas: supplex te ad pedes abiciebas[*](abic. cn2t: obic. n1s: eic. V). quid petens? ut servires? tibi uni peteres qui ita a puero vixeras ut omnia paterere, ut facile servires[*](ut facile servires del. Cobet); a nobis populoque Romano mandatum id certe non habebas. O praeclaram illam eloquentiam tuam, cum es nudus contionatus! quid hoc turpius, quid foedius, quid suppliciis omnibus dignius? num exspectas dum te stimulis fodiamus[*](fodiamus Vc: fodiam nst)? haec te, si ullam partem habes sensus, lacerat, haec cruentat oratio. vereor ne imminuam summorum virorum gloriam; dicam tamen dolore commotus. quid indignius quam vivere[*](quid indignius quam vivere V: nonne indignus tu tueri D) eum qui imposuerit diadema, cum omnes fateantur iure interfectum esse qui abiecerit?