Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

at videte levitatem hominis[*](hominis V et Gell. vi. 11. 6: om. D). cum hora diei decima fere ad Saxa rubra venisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit ad vesperum[*](vesperum D et Gell.: vesperam V); inde cisio celeriter ad urbem advectus domum venit capite[*](capite codd.: ore Gell.) involuto[*](involuto D et Gell.: obvol. V). ianitor, ‘quis tu?’ ‘A Marco tabellarius.’ confestim ad eam deducitur[*](deducitur D et Gell.: om. V) cuius causa venerat, eique epistulam tradidit. quam cum illa legeret flens—erat enim scripta amatorie[*](scripta amat. V et Gell.: amat. scripta D (am. causa script. t)); caput autem litterarum[*](litt. hoc erat Gell.) sibi cum illa mima posthac nihil futurum; omnem se amorem abiecisse illim[*](illim Lambinus: illinon V: illic ct: illinc ns) atque in hanc transfudisse—cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit, caput aperuit, in collum invasit. O hominem nequam! quid enim aliud dicam? magis proprie nihil[*](nihili Reid) possum dicere. ergo, ut te catamitum, nec opinato cum te[*](cum te V: cum D: cum os Cobet) ostendisses, praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti?

et domi quidem causam amoris habuisti[*](habuit codd.: corr. Ferrarius), foris etiam turpiorem ne L. Plancus praedes tuos[*](suos h) venderet. productus autem in contionem a tribuno plebis cum respondisses te rei tuae causa venisse, populum etiam dicacem in te reddidisti. sed nimis multa de nugis: ad maiora veniamus.

C. Caesari[*](C. om. D) ex Hispania redeunti obviam longissime processisti. celeriter isti[*](isti et D), redisti, ut cognosceret te si minus fortem, at tamen strenuum. factus es ei rursus nescio quo modo familiaris. habebat hoc omnino Caesar: quem plane perditum aere alieno egentemque, si eundem nequam hominem audacemque cognorat[*](cognoverat D), hunc in familiaritatem libentissime recipiebat.

his igitur rebus praeclare commendatus iussus es renuntiari consul et quidem cum ipso. nihil queror de Dolabella qui tum est[*](est D) impulsus, inductus, elusus. qua in re quanta fuerit uterque[*](utriusque D) vestrum perfidia in Dolabellam[*](qui tum ... Dolabellam om. V1) quis ignorat? ille induxit ut peteret[*](induxit ut peteret om. V), promissum et receptum intervertit ad seque transtulit; tu eius perfidiae voluntatem tuam ascripsisti. veniunt Kalendae Ianuariae; cogimur in senatum: invectus est copiosius multo in istum et paratius Dolabella quam nunc ego.

hic autem iratus[*](iratus Vc: mihi iratus nst) quae dixit, di boni! primum cum Caesar ostendisset se, prius quam proficisceretur, Dolabellam consulem esse iussurum—quem negant[*](negat V) regem, qui et faceret semper eius modi aliquid et diceret—sed cum Caesar ita dixisset, tum hic bonus augur eo se sacerdotio praeditum esse dixit ut comitia auspiciis vel impedire vel vitiare posset, idque se facturum esse adseveravit. in quo primum incredibilem stupiditatem hominis cognoscite.

quid enim[*](enim est V)? istud quod te sacerdoti iure facere posse dixisti, si augur non esses et consul esses, minus facere potuisses? vide ne etiam facilius. nos enim nuntiationem solum habemus, consules et reliqui magistratus etiam spectionem[*](spectionem ct: spectationem V1: inspectionem cett.). esto: hoc imperite; nec enim est ab homine numquam sobrio postulanda prudentia, sed videte impudentiam. multis ante mensibus in senatu dixit se[*](dixit se Vn2: dixisse cett.) Dolabellae comitia aut prohibiturum auspiciis aut id facturum esse quod fecit. quisquamne divinare potest[*](posset V) quid viti in auspiciis futurum sit, nisi qui de caelo servare constituit? quod neque licet comitiis per leges et si qui servavit non comitiis habitis[*](habitis comitiis D: comitiis Cobet), sed prius quam habeantur, debet nuntiare. verum implicata inscientia[*](inscientia Vn: inscia c: inscitia st est (sed c) nec scit Vc: si nescit cett.) impudentia est: nec scit quod augurem nec facit quod pudentem decet.

atque[*](atque D: itaque V) ex illo die recordamini eius usque ad Idus Martias consulatum. quis umquam apparitor tam humilis, tam abiectus? nihil ipse poterat; omnia rogabat; caput in aversam[*](adversam D) lecticam inserens[*](inferens D), beneficia quae venderet[*](venderet D: videret V) a conlega petebat. ecce Dolabellae comitiorum dies. sortitio praerogativae; quiescit. renuntiatur: tacet. prima classis vocatur[*](vocatur renuntiatur add. codd., del. Madvig), deinde ita[*](ita V: om. D) ut adsolet suffragia[*](sex ante suffrag. add. Niebuhr: equitum post suffrag. Mommsen), tum secunda classis[*](classis vocatur V), quae omnia sunt citius facta quam dixi.

confecto negotio bonus augur—C. Laelium[*](C. om. D) diceres—'Alio die’ inquit. O impudentiam singularem! quid videras, quid senseras, quid audieras? neque enim te de caelo servasse dixisti nec[*](nec enim D) hodie[*](neque hodie D) dicis. id igitur obvenit vitium quod tu iam Kalendis Ianuariis futurum esse provideras et tanto ante praedixeras. ergo hercule magna, ut spero, tua potius quam rei publicae calamitate ementitus es auspicia; obstrinxisti religione populum Romanum[*](P. R. religione D); augur auguri, consul consuli obnuntiasti[*](nuntiavisti D). nolo plura, ne acta Dolabellae videar convellere, quae necesse est aliquando ad nostrum conlegium deferantur. sed adrogantiam hominis insolentiamque cognoscite.