Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
at videte levitatem hominis[*](hominis V et Gell. vi. 11. 6: om. D). cum hora diei decima fere ad Saxa rubra venisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit ad vesperum[*](vesperum D et Gell.: vesperam V); inde cisio celeriter ad urbem advectus domum venit capite[*](capite codd.: ore Gell.) involuto[*](involuto D et Gell.: obvol. V). ianitor, ‘quis tu?’ ‘A Marco tabellarius.’ confestim ad eam deducitur[*](deducitur D et Gell.: om. V) cuius causa venerat, eique epistulam tradidit. quam cum illa legeret flens—erat enim scripta amatorie[*](scripta amat. V et Gell.: amat. scripta D (am. causa script. t)); caput autem litterarum[*](litt. hoc erat Gell.) sibi cum illa mima posthac nihil futurum; omnem se amorem abiecisse illim[*](illim Lambinus: illinon V: illic ct: illinc ns) atque in hanc transfudisse—cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit, caput aperuit, in collum invasit. O hominem nequam! quid enim aliud dicam? magis proprie nihil[*](nihili Reid) possum dicere. ergo, ut te catamitum, nec opinato cum te[*](cum te V: cum D: cum os Cobet) ostendisses, praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti?
et domi quidem causam amoris habuisti[*](habuit codd.: corr. Ferrarius), foris etiam turpiorem ne L. Plancus praedes tuos[*](suos h) venderet. productus autem in contionem a tribuno plebis cum respondisses te rei tuae causa venisse, populum etiam dicacem in te reddidisti. sed nimis multa de nugis: ad maiora veniamus.
C. Caesari[*](C. om. D) ex Hispania redeunti obviam longissime processisti. celeriter isti[*](isti et D), redisti, ut cognosceret te si minus fortem, at tamen strenuum. factus es ei rursus nescio quo modo familiaris. habebat hoc omnino Caesar: quem plane perditum aere alieno egentemque, si eundem nequam hominem audacemque cognorat[*](cognoverat D), hunc in familiaritatem libentissime recipiebat.
his igitur rebus praeclare commendatus iussus es renuntiari consul et quidem cum ipso. nihil queror de Dolabella qui tum est[*](est D) impulsus, inductus, elusus. qua in re quanta fuerit uterque[*](utriusque D) vestrum perfidia in Dolabellam[*](qui tum ... Dolabellam om. V1) quis ignorat? ille induxit ut peteret[*](induxit ut peteret om. V), promissum et receptum intervertit ad seque transtulit; tu eius perfidiae voluntatem tuam ascripsisti. veniunt Kalendae Ianuariae; cogimur in senatum: invectus est copiosius multo in istum et paratius Dolabella quam nunc ego.