Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

hanc tamen auctionem heredes L. Rubri decreto Caesaris prohibuerunt. haerebat nebulo: quo se verteret non habebat. quin[*](quin V: quippe in D) his ipsis[*](eis ipsis coni. Halm) temporibus domi Caesaris percussor ab isto missus deprehensus dicebatur esse cum sica: de quo Caesar in senatu aperte in te invehens questus est. proficiscitur in Hispaniam Caesar paucis tibi ad solvendum propter inopiam tuam prorogatis diebus. ne tum quidem sequeris. tam bonus gladiator rudem tam cito[*](cito accepisti D)? hunc igitur quisquam qui in suis partibus, id est in suis fortunis, tam timidus fuerit[*](fuerat V) pertimescat.

profectus est aliquando tandem[*](tandem aliquando D) in Hispaniam; sed tuto, ut ait, pervenire non potuit. quonam modo igitur Dolabella pervenit? aut non suscipienda fuit ista causa, Antoni, aut, cum suscepisses, defendenda usque ad extremum. ter depugnavit Caesar cum civibus, in Thessalia, Africa, Hispania. omnibus adfuit his pugnis Dolabella; in[*](in ns: om. Vct) Hispaniensi etiam volnus accepit. si de meo iudicio quaeris, nollem; sed tamen consilium a primo reprehendendum, laudanda constantia. tu vero quid es? Cn. Pompei liberi tum[*](liberi tum V: liberam c: liberi nst) primum patriam repetebant. esto, fuerit haec partium causa communis. repetebant praeterea deos patrios[*](patrios Faernus: partios V: proprios t: penates patrios cns), aras, focos, larem suum familiarem, in quae tu invaseras[*](in quencumque inv. V). haec cum peterent[*](peterent Vns: repeterent ct) armis ei[*](ei t: ii V: hi ns: eius c) quorum erant legibus—etsi in rebus iniquissimis quid potest esse aequi?—tamen quem erat aequissimum contra Cn. Pompei liberos pugnare[*](tamen erat aequissimum contra Cn. P. liberos Cn. P. pugnare (te add. c) sectorem D)? quem? te sectorem.

an ut tu[*](ut tu scripsi: tutu V: ut n: tu cst: cum Servius K. iv. 416: cum tu Klotz) Narbone mensas hospitum convomeres[*](convomeres V: cum vomeres cns: cum convom. t) Dolabella pro te in Hispania dimicaret?

qui vero Narbone reditus! etiam[*](etiam V: ẽ (ei’ c) iam ct: et tamen ns) quaerebat cur ego ex ipso cursu tam subito revertissem. exposui nuper, patres conscripti, causam reditus mei. volui, si possem, etiam ante Kalendas Ianuarias prodesse rei publicae. nam, quod quaerebas quo modo redissem, primum luce, non tenebris; deinde cum calceis et toga, nullis nec Gallicis[*](Gallicis Gellius xiii. 22. 6: caligis codd. (ita mox), Rufinianus Rhet. p. 40) nec lacerna. at etiam aspicis me et quidem, ut videris, iratus. ne tu iam mecum in gratiam redeas, si scias quam me pudeat nequitiae tuae, cuius te ipsum non pudet. ex omnium omnibus flagitiis nullum turpius vidi, nullum[*](turpius vidi nullum om. V) audivi. qui magister equitum fuisse tibi viderere, in proximum annum consulatum peteres vel potius rogares, per[*](is (add. qui ns) per D) municipia coloniasque Galliae, a[*](a D: om. V: e Halm) qua nos tum[*](nostum V: nostrum c: nostrin t: noster ns) cum consulatus petebatur, non rogabatur, petere consulatum solebamus, cum Gallicis et lacerna cucurristi.