Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

me quidem miseret parietum ipsorum atque tectorum. quid enim umquam domus illa viderat nisi pudicum, quid[*](quid om. D) nisi ex optimo more et sanctissima disciplina? fuit enim ille vir, patres conscripti, sicuti scitis, cum foris clarus tum domi admirandus, neque rebus externis magis laudandus quam institutis domesticis. huius in sedibus[*](in aedibus Vrsinus) pro cubiculis stabula, pro conclavibus popinae[*](conclavibus popinae Halm: conclavibus popinae triclinis V: tricliniis popinae D) sunt. etsi iam negat. nolite quaerere; frugi factus est: illam suam[*](illam suam codd. (minimam sup. lin. in h add. m. 1): illam mimam Halm: mimulam suam Cornelissen) suas res sibi habere iussit, ex duodecim tabulis clavis[*](clavis Vc: clausa cett.) ademit, exegit. quam porro spectatus civis, quam probatus! cuius ex omni vita nihil est honestius quam quod cum[*](cum Vc: om. nst) mima fecit divortium.

at quam crebro usurpat: ‘et consul et Antonius!’ hoc est dicere, et consul et impudicissimus, et consul et homo[*](homi V: omnium Nohl) nequissimus. quid est enim[*](est enim Vc: est t: enim est ns) aliud Antonius? nam si dignitas significaretur in nomine, dixisset, credo, aliquando avus tuus se et[*](se et V: se D) consulem et Antonium. numquam dixit[*](numquam dixit D: numquid V: numquid dixit Muretus). dixisset etiam conlega meus, patruus tuus, nisi si tu es solus Antonius. sed omitto ea peccata quae non sunt earum partium propria quibus tu rem publicam vexavisti: ad ipsas tuas partis redeo, id est ad civile bellum, quod natum, conflatum, susceptum opera tua est.