Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
Charybdin[*](Charybdin Quintil. viii. 6. 70: Charybdim V: Caribdin D) dico? quae si fuit[*](animal unum fuit V, Seneca Suasor. vi. 5: anim. fuit unum Servius ad Aen. iii. 420: fuit anim. unum cns, Quintil.: fuit unum anim t), animal unum fuit: Oceanus, me dius fidius, vix videtur tot res tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam cito absorbere potuisse. nihil erat clausum, nihil obsignatum, nihil scriptum. apothecae totae nequissimis hominibus condonabantur; alia mimi rapiebant, alia mimae; domus erat aleatoribus referta, plena ebriorum; totos dies potabatur atque id locis pluribus; suggerebantur etiam saepe[*](ipse D)—non enim semper iste felix—damna aleatoria; conchyliatis Cn. Pompei peristromatis servorum in cellis lectos stratos[*](stratos lectos Quintil. viii. 4. 25) videres. quam ob rem desinite mirari haec tam celeriter esse consumpta. non modo unius patrimonium quamvis amplum, ut illud fuit, sed urbis et regna celeriter tanta nequitia devorare potuisset. at idem aedis etiam et hortos.
O audaciam immanem! tu etiam[*](etiam om. D) ingredi illam domum ausus es, tu illud sanctissimum limen intrare, tu illarum aedium dis penatibus os impurissimum[*](importunissimum D) ostendere? quam domum aliquamdiu nemo aspicere poterat, nemo sine lacrimis praeterire, hac te in domo tam diu deversari[*](diversari D) non pudet? in qua, quamvis nihil sapias, tamen nihil tibi potest esse iucundum. an tu illa in vestibulo[*](in vestibulo Muretus: in vestibuloa V: vestibula D) rostra[*](rostra Orelli: rostra (-an V) spolia codd.: rostra an (vel ac) spolia Graevius) cum aspexisti, domum tuam te introire putas[*](fort. putas introire (numeri gratia))? fieri non potest. quamvis enim sine mente, sine sensu sis, ut es, tamen et te et tua[*](et te et tua te (mg. add.) et ei tua V) et tuos nosti. nec vero te umquam neque vigilantem neque in somnis credo posse mente consistere. necesse est, quamvis sis, ut es, violentus[*](vinolentus n2t) et furens, cum tibi obiecta sit species singularis viri, perterritum te de somno excitari, furere etiam saepe vigilantem.