Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
O audaciam immanem! tu etiam[*](etiam om. D) ingredi illam domum ausus es, tu illud sanctissimum limen intrare, tu illarum aedium dis penatibus os impurissimum[*](importunissimum D) ostendere? quam domum aliquamdiu nemo aspicere poterat, nemo sine lacrimis praeterire, hac te in domo tam diu deversari[*](diversari D) non pudet? in qua, quamvis nihil sapias, tamen nihil tibi potest esse iucundum. an tu illa in vestibulo[*](in vestibulo Muretus: in vestibuloa V: vestibula D) rostra[*](rostra Orelli: rostra (-an V) spolia codd.: rostra an (vel ac) spolia Graevius) cum aspexisti, domum tuam te introire putas[*](fort. putas introire (numeri gratia))? fieri non potest. quamvis enim sine mente, sine sensu sis, ut es, tamen et te et tua[*](et te et tua te (mg. add.) et ei tua V) et tuos nosti. nec vero te umquam neque vigilantem neque in somnis credo posse mente consistere. necesse est, quamvis sis, ut es, violentus[*](vinolentus n2t) et furens, cum tibi obiecta sit species singularis viri, perterritum te de somno excitari, furere etiam saepe vigilantem.
me quidem miseret parietum ipsorum atque tectorum. quid enim umquam domus illa viderat nisi pudicum, quid[*](quid om. D) nisi ex optimo more et sanctissima disciplina? fuit enim ille vir, patres conscripti, sicuti scitis, cum foris clarus tum domi admirandus, neque rebus externis magis laudandus quam institutis domesticis. huius in sedibus[*](in aedibus Vrsinus) pro cubiculis stabula, pro conclavibus popinae[*](conclavibus popinae Halm: conclavibus popinae triclinis V: tricliniis popinae D) sunt. etsi iam negat. nolite quaerere; frugi factus est: illam suam[*](illam suam codd. (minimam sup. lin. in h add. m. 1): illam mimam Halm: mimulam suam Cornelissen) suas res sibi habere iussit, ex duodecim tabulis clavis[*](clavis Vc: clausa cett.) ademit, exegit. quam porro spectatus civis, quam probatus! cuius ex omni vita nihil est honestius quam quod cum[*](cum Vc: om. nst) mima fecit divortium.
at quam crebro usurpat: ‘et consul et Antonius!’ hoc est dicere, et consul et impudicissimus, et consul et homo[*](homi V: omnium Nohl) nequissimus. quid est enim[*](est enim Vc: est t: enim est ns) aliud Antonius? nam si dignitas significaretur in nomine, dixisset, credo, aliquando avus tuus se et[*](se et V: se D) consulem et Antonium. numquam dixit[*](numquam dixit D: numquid V: numquid dixit Muretus). dixisset etiam conlega meus, patruus tuus, nisi si tu es solus Antonius. sed omitto ea peccata quae non sunt earum partium propria quibus tu rem publicam vexavisti: ad ipsas tuas partis redeo, id est ad civile bellum, quod natum, conflatum, susceptum opera tua est.
cui bello[*](cur ei bello tum D) cum propter timiditatem tuam tum propter libidines defuisti. gustaras civilem sanguinem vel potius exsorbueras; fueras in acie Pharsalica antesignanus; L. Domitium, clarissimum et nobilissimum virum, occideras multosque praeterea[*](praeterea om. D) qui e[*](e Vc: eo t: de ns) proelio effugerant, quos Caesar, ut non nullos, fortasse servasset[*](servasset Vns: -aret ct), crudelissime persecutus trucidaras. quibus rebus tantis[*](tantis ac Schütz) talibus gestis quid fuit causae cur in Africam[*](quid ... Africam om. V) Caesarem non sequerere, cum praesertim belli pars tanta restaret[*](praestaret V)? itaque quem locum apud ipsum Caesarem post eius ex Africa reditum obtinuisti? quo numero fuisti? cuius tu imperatoris quaestor fueras, dictatoris magister equitum, belli princeps, crudelitatis auctor, praedae socius, testamento[*](testamento Vn: -menti cett.), ut dicebas[*](dicebat D) ipse, filius, appellatus es de pecunia quam pro domo, pro hortis, pro sectione debebas.
primo respondisti plane ferociter et, ne omnia videar contra te, prope modum aequa et iusta dicebas: ‘A me C. Caesar[*](C. om. D) pecuniam? cur potius quam ego ab illo? an sine me ille vicit? at ne[*](at ne V: ac ne t: anne cns) potuit quidem. ego ad illum belli civilis causam attuli; ego leges perniciosas rogavi[*](ego ... rogavi om. V (contra Nonium p. 383)); ego arma contra consules imperatoresque populi Romani, contra senatum populumque Romanum, contra deos patrios arasque et focos, contra patriam tuli. num sibi soli vicit? quorum facinus est commune, cur non sit eorum praeda communis?’ ius postulabas, sed quid ad rem?