Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

nam cum L. Lentulo C. Marcello consulibus Kalendis Ianuariis labentem[*](labentem Vnt: labantem cs) et prope cadentem rem publicam fulcire cuperetis ipsique C. Caesari, si sana mente esset, consulere velletis, tum iste venditum atque emancipatum tribunatum consiliis vestris opposuit cervicesque suas ei subiecit securi qua multi minoribus in peccatis occiderunt. in te[*](in te Vc: in mente t: in te autem ns), M. Antoni, id decrevit senatus et quidem incolumis, nondum tot luminibus[*](lumibibus Vc: luminaribus nst) exstinctis quod in hostem togatum decerni est solitum more maiorum. et tu apud patres conscriptos contra me dicere ausus es, cum ab hoc ordine ego conservator essem, tu hostis rei publicae iudicatus? commemoratio illius tui sceleris intermissa est, non memoria deleta. dum genus hominum, dum populi Romani nomen exstabit—quod quidem erit, si per te[*](pro te V) licebit[*](licuerit D), sempiternum—tua illa pestifera intercessio nominabitur.

quid cupide a senatu, quid temere fiebat, cum tu unus adulescens universum ordinem decernere de salute rei publicae prohibuisti, neque semel[*](neque id semel D), sed saepius, neque tu tecum de senatus auctoritate agi passus es? quid autem agebatur nisi ne deleri[*](deleri cn1s: -ere Vn2t) et everti[*](evertere D) rem publicam funditus velles, cum te neque principes civitatis rogando neque maiores natu monendo[*](neque ... monendo om. V) neque frequens senatus agendo de vendita atque addicta sententia movere potuit[*](potuit potuisset Madvig. qui supra velles? Cum (ita ns) scribit)? tum illud multis rebus ante temptatis necessario tibi volnus inflictum est[*](est om. D) quod paucis ante te, quorum incolumis fuit nemo:

tum contra te dedit arma hic ordo consulibus reliquisque imperiis et potestatibus: quae non effugisses, nisi te ad arma Caesaris contulisses. tu, tu, inquam, M. Antoni, princeps C. Caesari omnia perturbare cupienti causam belli contra patriam ferendi[*](ferendi Eberhard: inferendi codd.) dedisti. quid enim aliud ille dicebat, quam causam sui dementissimi consili et facti adferebat, nisi quod intercessio neglecta, ius tribunicium sublatum, circumscriptus[*](sublatum circ. om. V1) a senatu esset Antonius? omitto quam haec falsa, quam levia, praesertim cum omnino nulla causa iusta cuiquam esse possit contra patriam arma capiendi. sed nihil de[*](de om. D) Caesare: tibi certe confitendum est[*](est V: si ct: sit ns) causam[*](causa D) perniciosissimi belli in[*](in om. V1) persona tua constitisse.

O miserum te, si haec[*](haec om. D) intellegis, miseriorem, si non intellegis hoc litteris mandari, hoc memoriae prodi, huius rei ne posteritatem quidem omnium saeculorum umquam immemorem fore, consules ex Italia expulsos, cumque[*](cumque que V1) eis Cn. Pompeium quod imperi populi Romani decus ac lumen fuit, omnis consularis qui per valetudinem exsequi cladem illam fugamque potuissent, praetores, praetorios, tribunos plebis, magnam partem senatus, omnem subolem iuventutis, unoque verbo rem publicam expulsam atque exterminatam suis sedibus!