Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
sed iam stupra et flagitia omittamus: sunt quaedam quae honeste non possum dicere; tu autem eo liberior quod ea in te admisisti quae a verecundo inimico audire non posses. sed reliquum vitae cursum videte, quem quidem celeriter perstringam. ad haec enim quae in civili bello, in maximis rei publicae miseriis fecit, et ad ea quae cotidie facit, festinat animus. quae peto ut, quamquam multo notiora vobis quam mihi sunt, tamen, ut facitis, attente audiatis. debet enim talibus in rebus excitare animos non cognitio solum rerum sed etiam recordatio; etsi[*](etsi V: tametsi ns: iam etsi ct) incidamus, opinor[*](opinor V: oportet D), media ne nimis sero ad extrema veniamus.
intimus erat in tribunatu Clodio qui sua erga me beneficia commemorat; eius omnium incendiorum fax, cuius etiam domi iam tum quiddam[*](quiddam iam tum D) molitus est. quid dicam ipse optime intellegit. Inde iter Alexandream[*](Alexandiriem (i. e. -rieam) V, cf. viii 23: Alexandriam D (ubique)) contra senatus auctoritatem, contra rem publicam et[*](rem p. et om. D) religiones; sed habebat ducem Gabinium, quicum quidvis rectissime facere posset. qui tum inde reditus aut qualis? prius in ultimam Galliam ex Aegypto quam domum. quae autem domus[*](domus V1: erat domus cett.)? Suam enim quisque domum tum obtinebat nec[*](nec V: neque D) erat usquam tua. domum dico? quid erat in terris ubi in tuo pedem poneres praeter unum Misenum quod cum sociis tamquam Sisaponem tenebas.
venis e[*](venis e Halm: venisse Vct: venisti (in add. n) ns) Gallia[*](Galliam D) ad quaesturam petendam. aude dicere te prius ad parentem[*](parentem Vct: patrem ns) tuam[*](tuam Manutius: tuum codd.: tum Frotscher) venisse quam ad me. acceperam iam ante Caesaris litteras ut mihi satis fieri paterer a te: itaque ne loqui quidem sum te passus de gratia. postea sum cultus[*](postea sum cultus Muretus: potense sum cultus V: postea cultus sum c: postea custoditus sum nt) a te, tu a me observatus[*](observatus D: ovatus V) in petitione quaesturae; quo quidem tempore P. Clodium approbante populo Romano in foro es conatus occidere, cumque eam rem tua sponte conarere, non impulsu meo, tamen ita praedicabas, te non existimare, nisi illum interfecisses, umquam mihi pro tuis in me iniuriis satis esse facturum. in quo demiror cur Milonem impulsu meo rem illam egisse dicas, cum te ultro mihi idem illud deferentem numquam sim adhortatus. quamquam[*](quamquam codd.: quoniam Manutius), si in eo perseverares, ad tuam gloriam rem illam referri malebam[*](rem ... malebam om. V) quam ad meam gratiam.
quaestor es factus: deinde continuo sine senatus consulto, sine sorte, sine lege ad Caesarem cucurristi. id enim unum in terris egestatis, aeris alieni, nequitiae perditis vitae rationibus perfugium esse ducebas. ibi te cum et illius largitionibus et tuis rapinis explevisses, si hoc est explere, expilare[*](expilare supplevi (cf. Rull. ii. 98, Pis. 52): devorare aut haurire suppl. Faernus) quod[*](quod cum Ernesti) statim effundas, advolasti[*](advolas D) egens ad tribunatum, ut in eo magistratu, si posses, viri tui similis esses.
accipite nunc, quaeso, non ea quae ipse in se atque in domesticum decus[*](decus Madvig: dedecus codd.) impure et intemperanter, sed quae in nos fortunasque nostras, id est in universam rem publicam, impie ac nefarie fecerit. ab huius enim scelere omnium malorum principium natum reperietis.