Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

et quidem vide quam te amarit is qui albus aterne fuerit ignoras. fratris filium praeterit[*](praeterit Vns: -riit c: -reo t), Q. Fufi, honestissimi equitis Romani suique amicissimi, quem palam heredem semper factitarat, ne nominat quidem[*](ne nomen quidem perscripsit D): te, quem numquam viderat aut certe numquam[*](aut certe numq. Faernus: ut (aut V2) cere numq. V: ac ne umq. D) salutaverat, fecit heredem. velim mihi dicas, nisi molestum est, L. Turselius[*](Tursecius D) qua facie fuerit, qua statura, quo municipio, qua tribu. ‘nihil scio’ inquies[*](inques V: inquis Klotz) ‘nisi quae praedia habuerit.’ igitur[*](is igitur V2) fratrem exheredans te faciebat heredem. in multas praeterea pecunias alienissimorum hominum vi eiectis veris heredibus, tamquam heres esset, invasit.

quamquam hoc maxime admiratus sum, mentionem te hereditatum ausum esse facere, cum ipse hereditatem patris non adisses.

haec ut conligeres, homo amentissime, tot dies in aliena villa declamasti? quamquam tu quidem, ut tui familiarissimi dictitant, vini exhalandi, non ingeni acuendi[*](ingenii acuendi D: ingeniendi V: ingenii augendi Stangl) causa declamitas[*](declamas V (peiore numero)). at[*](at Vt: et c: tu ns) vero adhibes ioci causa magistrum suffragio tuo et compotorum tuorum rhetorem, cui concessisti ut in te quae vellet diceret, salsum omnino hominem, sed materia facilis[*](facilis D et Sueton. de Rhet. 5: facilis est V) in te et in tuos dicta dicere. vide autem quid intersit[*](vide autem quid intersit V: vide quid s2: om. cett.) inter te et avum tuum[*](tuum tum tuum V (cf. §§ 49, 88): tuum intersit nst: tuum quid intersit c). ille sensim[*](sensim om. V) dicebat quod causae prodesset; tu cursim dicis aliena.

at quanta merces rhetori data est! audite[*](audite semel habet Suetonius), audite, patres conscripti, et cognoscite rei publicae volnera. duo milia iugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori adsignasti et quidem immunia, ut populi Romani[*](populi Romani V: pro D: om. Suet.) tanta mercede nihil sapere disceres. num etiam hoc, homo audacissime, ex Caesaris commentariis? sed dicam alio loco et de Leontino agro et de Campano, quos iste agros ereptos rei publicae turpissimis possessoribus inquinavit. iam enim, quoniam criminibus eius satis respondi, de ipso emendatore et correctore nostro quaedam dicenda sunt. nec enim omnia effundam, ut, si saepius decertandum sit, ut erit, semper novus veniam: quam facultatem mihi multitudo istius vitiorum peccatorumque largitur.

visne igitur te inspiciamus a puero? sic opinor; a principio ordiamur. tenesne[*](tenes V1) memoria praetextatum te decoxisse? ‘Patris’ inquies ‘ista culpa est.’ concedo. etenim est pietatis plena defensio. illud tamen audaciae tuae quod sedisti in quattuordecim ordinibus, cum esset lege Roscia decoctoribus certus locus constitutus[*](constitutus om. V1), quamvis quis fortunae vitio, non suo decoxisset. sumpsisti virilem[*](virilem togam D), quam statim muliebrem togam[*](togam V: stolam D) reddidisti. primo volgare scortum; certa flagiti merces nec ea parva; sed cito Curio intervenit qui te a meretricio quaestu abduxit et, tamquam stolam dedisset, in matrimonio stabili et certo[*](et certo et V1: et certo te coni. Halm) conlocavit[*](locavit D).

nemo umquam puer emptus libidinis causa tam fuit in domini potestate quam tu in Curionis. quotiens te pater eius domu[*](domo D) sua eiecit, quotiens custodes posuit ne limen intrares? cum tu tamen nocte socia, hortante libidine, cogente mercede, per tegulas demitterere[*](demitt. Ferrarius: dimitt. codd.). quae flagitia domus illa diutius ferre non potuit. scisne me de rebus mihi notissimis dicere? recordare tempus illud cum pater Curio maerens iacebat in lecto; filius se ad pedes meos prosternens, lacrimans, te mihi commendabat; orabat ut se[*](se Vn2: te cett.) contra suum patrem, si sestertium sexagiens peteret, defenderem; tantum enim se pro te intercessisse dicebat. ipse autem amore ardens confirmabat[*](confirmauiat V: confirmavit Halm), quod desiderium tui discidi ferre non posset, se in exsilium iturum[*](esse iturum D tanta D).

quo tempore ego quanta mala florentissimae familiae sedavi vel potius sustuli! patri persuasi ut aes alienum fili dissolveret; redimeret adulescentem, summa spe et animi et ingeni praeditum, rei familiaris facultatibus eumque non modo tua[*](eumque a tua non modo D) familiaritate sed etiam congressione patrio iure et potestate prohiberet. haec tu cum per me acta meminisses, nisi illis quos videmus gladiis confideres, maledictis me provocare ausus esses.