Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quid vero ille singularis[*](singularis V: consularis D) vir ac paene divinus de me senserit sciunt qui eum de Pharsalia[*](eum Pharsalica D) fuga Paphum persecuti sunt. numquam ab eo mentio de me nisi honorifica, nisi plena amicissimi desideri, cum me vidisse plus fateretur, se speravisse meliora. et eius viri nomine me insectari audes cuius me amicum[*](me ante amicum om. V1: amicum me coni. Halm), te sectorem[*](sectatorem s2t) esse fateare? sed omittatur bellum illud in quo tu nimium felix fuisti. ne de iocis[*](de iocis Wesenberg: iocis D: totis V) quidem respondebo quibus me in castris usum esse dixisti: erant quidem illa[*](quidem illa Vns: illa quidem ct) castra plena curae; verum tamen homines, quamvis in turbidis rebus sint, tamen, si modo homines sunt, interdum animis relaxantur.

quod autem idem maestitiam meam reprehendit, idem iocum, magno argumento est me in utroque fuisse moderatum.

hereditates[*](hereditates Naugerius (1): -tate V: -tatem D) mihi negasti venire. Vtinam hoc tuum verum crimen esset! plures amici mei et necessarii viverent. sed qui istuc tibi venit in mentem? ego enim amplius sestertium ducentiens acceptum hereditatibus rettuli[*](retuli VD). quamquam in hoc genere fateor feliciorem esse te. me nemo nisi amicus fecit heredem, ut cum illo commodo, si quod erat, animi quidam dolor iungeretur; te is quem tu vidisti numquam, L. Rubrius Casinas fecit heredem[*](fecit heredem del. Madvig (peiore numero)).