Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

castra mihi Pompei atque illud omne tempus obiecisti. quo quidem tempore si, ut dixi, meum consilium[*](diximus consilium V) auctoritasque valuisset, tu hodie egeres, nos liberi essemus; res publica non tot duces et exercitus amisisset. fateor enim me, cum ea quae acciderunt providerem futura[*](providem futuram V), tanta in maestitia fuisse quanta ceteri optimi cives, si idem providissent, fuissent. dolebam, dolebam, patres conscripti, rem publicam vestris quondam meisque consiliis conservatam brevi tempore esse perituram. nec vero eram tam indoctus ignarusque rerum ut frangerer animo propter vitae cupiditatem, quae me manens conficeret angoribus, dimissa molestiis omnibus liberaret. illos[*](illos hos Cus.) ego praestantissimos viros, lumina rei publicae, vivere volebam, tot consularis, tot praetorios, tot honestissimos senatores, omnem praeterea florem nobilitatis ac iuventutis, tum optimorum civium exercitus; qui si viverent, quamvis iniqua condicione pacis—mihi enim omnis pax cum civibus bello civili utilior videbatur—rem publicam hodie teneremus.

quae sententia si valuisset ac non ei maxime mihi quorum ego vitae consulebam spe victoriae elati obstitissent, ut alia omittam, tu certe numquam in hoc ordine vel potius numquam in hac urbe mansisses. at vero Cn. Pompei voluntatem a me alienabat[*](abalienabat D) oratio mea. an ille quemquam plus dilexit, cum ullo aut sermones aut consilia contulit saepius? quod quidem erat magnum, de summa re publica[*](publica om. D) dissentientis[*](dissidentes n) in eadem consuetudine amicitiae permanere. ego quid ille et[*](sed et (et sup. l. in s) ego D: an et ego?) contra ille quid ego sentirem et spectarem videbat. ego incolumitati civium primum, ut[*](ut V: et cns: ac t) postea dignitati possemus[*](possemus om. D), ille praesenti dignitati[*](dignitati om. D) potius consulebat. quod autem habebat uterque quid sequeretur[*](quod sequeretur Lambinus), idcirco tolerabilior erat nostra dissensio.