Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

Vt igitur intellegeretis qualem ipse se consulem[*](consulem Vn2: consul cett.) profiteretur, obiecit mihi consulatum meum. qui consulatus verbo meus, patres conscripti, re vester fuit. quid enim ego constitui, quid gessi, quid egi nisi ex huius ordinis consilio, auctoritate, sententia? haec tu homo sapiens, non solum eloquens, apud eos quorum consilio sapientiaque gesta sunt ausus es vituperare? quis autem meum consulatum praeter te et P. Clodium[*](te et P. Clod. Muretus: te P. aut Clod. V: P. Clod. D: te Publiumque Clod. P. R. Müller) qui vituperaret inventus est? cuius quidem tibi fatum, sicuti C. Curioni[*](C. Curioni V (C. om. V1): C. Curionem D), manet, quoniam id domi[*](domi st et Arusian. K. vii. p. 491: domui c: domu n: domus V) tuae est quod fuit illorum utrique fatale.

non placet M. Antonio consulatus meus. at placuit P. Servilio, ut eum primum[*](primo D) nominem ex illius temporis consularibus qui proxime est mortuus; placuit[*](placuitque L. D) Q. Catulo, cuius semper in hac re publica vivet[*](vivit D) auctoritas; placuit duobus Lucullis, M. Crasso, Q. Hortensio, C. Curioni, C. Pisoni, M'. Glabrioni, M'. Lepido[*](M'. Lepido ante C. Pisoni habent D), L. Volcatio[*](Volcatio cns: Vulcatio Vt), C. Figulo, D. Silano, L. Murenae, qui tum erant consules designati; placuit idem quod consularibus M. Catoni, qui cum multa vita excedens providit, tum quod te consulem non vidit. maxime vero consulatum meum Cn. Pompeius probavit qui, ut me primum[*](ut me primum Vcn2: ut te primum n1s: ut primum te t) decedens ex Syria vidit, complexus et gratulans[*](congratulans c) meo beneficio patriam se visurum esse dixit. sed quid singulos commemoro? frequentissimo senatui sic placuit ut esset nemo qui mihi non ut parenti gratias ageret, qui mihi non[*](non mihi D) vitam suam, fortunas, liberos, rem publicam referret acceptam.

sed quoniam illis quos nominavi tot et talibus viris res publica orbata est, veniamus ad vivos qui duo de consularium numero reliqui sunt[*](ex (e t) consulari D). L. Cotta, vir summo ingenio summaque prudentia, rebus eis gestis quas tu reprehendis supplicationem decrevit verbis amplissimis, eique illi ipsi quos modo nominavi consulares senatusque cunctus adsensus est[*](est pĩ add. V2 sup. l.); qui honos post conditam hanc urbem habitus est togato ante me nemini.

L. Caesar, avunculus tuus, qua oratione, qua constantia, qua gravitate sententiam dixit in sororis suae virum, vitricum tuum! hunc tu cum auctorem et praeceptorem omnium consiliorum totiusque vitae debuisses habere, vitrici te similem quam avunculi maluisti[*](esse maluisti D). huius ego alienus consiliis consul usus sum[*](consultus ussum V: consul tum usus sum Halm): tu, sororis filius, ecquid ad eum umquam de re publica[*](publica om. V1) rettulisti? at[*](at Faernus: ad V: om. D) ad quos refert? di immortales! ad eos scilicet quorum nobis etiam dies natales audiendi sunt. hodie non descendit Antonius.

cur? dat nataliciam[*](natalicia D) in hortis. cui? neminem nominabo: putate[*](putatote eum D) tum Phormioni alicui, tum Gnathoni, tum etiam[*](etiam om. D) Ballioni. O foeditatem hominis flagitiosam, o impudentiam, nequitiam, libidinem non ferendam! tu cum principem senatorem, civem singularem tam propinquum habeas, ad eum de re publica nihil referas, referas ad eos[*](refers, ad eos refers D) qui suam rem[*](suam rem V: domum suam D) nullam habent, tuam exhauriunt? tuus videlicet salutaris consulatus, perniciosus meus. adeone pudorem cum pudicitia perdidisti ut hoc in eo templo dicere ausus sis in quo ego senatum illum qui quondam florens orbi terrarum praesidebat consulebam, tu homines perditissimos cum gladiis conlocavisti?

at etiam ausus es—quid autem est quod tu non audeas?—clivum Capitolinum dicere me consule plenum servorum armatorum fuisse. Vt illa, credo, nefaria senatus consulta[*](consulta tum D) fierent, vim adferebam senatui. O miser[*](miserum D), sive illa tibi nota non sunt—nihil enim boni nosti—sive sunt, qui apud talis viros tam impudenter loquare! quis enim eques Romanus, quis praeter te adulescens nobilis, quis ullius ordinis qui se civem esse[*](esse om. D) meminisset, cum senatus in hoc templo esset, in clivo Capitolino non fuit, quis nomen non dedit? quamquam nec scribae sufficere nec tabulae nomina illorum capere potuerunt.