Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
haec interposui, patres conscripti, non tam ut pro me dixerim[*](dicerem mg. Cratandri)—male enim mecum ageretur, si parum vobis essem sine defensione purgatus—quam ut quosdam nimis ieiuno animo et angusto monerem, id quod semper ipse fecissem, uti excellentium civium virtutem imitatione dignam, non invidia putarent. Magnus est in re publica campus, ut sapienter dicere M. Crassus[*](dicere M. scripsi: dicerẽ t: dicere cett.: dicere L. coni. Halm) solebat, multis apertus cursus ad laudem. Vtinam quidem illi principes viverent qui me post meum consulatum, cum eis ipse cederem, principem non inviti videbant! hoc vero tempore in tanta inopia constantium et fortium consularium quo me dolore adfici creditis, cum alios male sentire, alios nihil omnino curare videam, alios parum constanter in suscepta causa permanere sententiamque suam non semper utilitate rei publicae, sed tum[*](tum (cum Naugerius (1)) spe tum Halm Naugerium secutus: tum spectum t: conspecto (-tu h) cett.) spe tum timore moderari?