Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
itaque P. Apuleius, tribunus plebis, meorum omnium consiliorum periculorumque iam inde a consulatu meo testis, conscius, adiutor, dolorem ferre non potuit doloris mei: contionem habuit maximam populo Romano unum atque idem sentiente. in qua contione cum me pro summa nostra coniunctione et familiaritate liberare suspicione fascium vellet, una voce cuncta contio declaravit nihil esse a me umquam de re publica nisi optime cogitatum. post hanc habitam contionem duabus tribusve horis optatissimi nuntii et litterae venerunt: ut idem dies non modo iniquissima me invidia liberarit[*](liberaret codd.: corr. Manutius) sed etiam celeberrima populi Romani gratulatione auxerit.