Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
'securi percussos Petraeum[*](Petrum Haupt: Petrum codd.) et Menedemum, civitate donatos et hospites Caesaris, laudastis.’ non laudavimus[*](laudavimus Lambinus: -amus codd.) quod ne audivimus quidem. valde enim nobis in tanta perturbatione rei publicae de duobus nequissimis Graeculis cogitandum fuit. ‘Theopompum, nudum, vi[*](vi scripsi: ñ (om. o) codd.) expulsum a Trebonio, confugere Alexandream neglexistis.’ Magnum crimen senatus! de Theopompo, summo homine, negleximus, qui ubi terrarum sit, quid agat, vivat denique an mortuus sit, quis aut scit aut curat? ‘Ser. Galbam eodem pugione succinctum in castris videtis.’ nihil tibi de Galba respondeo, fortissimo et constantissimo civi: coram aderit; praesens[*](praesens b1: tibi add. post praes. b2otv, post respond. s) et ipse et ille quem insimulas pugio respondebit. ‘milites aut meos aut veteranos contraxistis tamquam ad exitium eorum qui Caesarem occiderant: et eosdem nec opinantis ad quaestoris sui aut imperatoris aut commilitonum suorum pericula impulistis.’ scilicet verba dedimus, decepimus: ignorabat legio Martia, quarta, nesciebant[*](nesciebant nec sciebant bt: ignorabant s) veterani quid ageretur; non illi senatus auctoritatem, non[*](non ... non op: an ... non bt: num ... an s: non ... an v) libertatem populi sequebantur: Caesaris mortem ulcisci volebant, quam omnes fatalem fuisse arbitrabantur; te videlicet salvum, beatum, florentem esse cupiebant.
O miser cum re, tum hoc ipso quod non sentis quam miser sis! sed maximum crimen audite. ‘denique quid non aut probastis[*](probastis t: probavistis cett.) aut fecistis quod faciat[*](quod faciat os1: quid faciat s2tv: que faciat b), si reviviscat'—quis? credo enim, adferet aliquod scelerati hominis exemplum—'Cn. Pompeius ipse?’ O nos turpis, si quidem Cn. Pompeium imitati[*](imitati t: imitaturi cett.) sumus! ‘aut filius eius, si modo[*](modo t: domi (-o b) cett.) possit.’ poterit, mihi crede: nam paucis diebus et in domum et in hortos paternos immigrabit. ‘postremo negatis pacem fieri posse, nisi aut emisero Brutum aut frumento iuvero.’ Alii istuc negant: ego vero, ne si ista quidem feceris, umquam tecum pacem huic civitati futuram puto. ‘quid? hoc placetne veteranis istis? quibus adhuc omnia integra sunt.’ nihil vidi tam integrum quam ut oppugnare imperatorem incipiant quem tanto studio consensuque oderint[*](oderint scripsi: ostenderint t: offenderint bsv: ostenderint quam oderint Lehmann: cum tantum studium consensumque ostenderint Halm: fort. cum ... offensionem ostenderint).