Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

ut Marullum, ut Caesetium[*](Caesetium Ferrarius: caes etium t: caes. etiam cett.) a re publica removeremus[*](moveremus b1: moremus t) eum per quem ut neque idem hoc[*](idem hoc osv: idem b: hoc ẽ t: hoc idem Halm) posthac neque multa eius modi accidere possent consecuti sumus? ‘vectigalia Iuliana Lupercis ademistis.’ Lupercorum mentionem facere audet? neque illius diei memoriam perhorrescit quo ausus est obrutus vino, unguentis oblitus, nudus gementem populum Romanum ad servitutem cohortari? ‘veteranorum colonias, deductas lege[*](lege s, ed. R: lege et bot) senatus consulto sustulistis.’ nos sustulimus an contra lege comitiis centuriatis lata[*](lege .... lata Ferrarius: legem ... lata t: legem ... lates losv: legem ... latam b) sanximus? vide ne tu veteranos, etiam[*](etiam scripsi: tamen codd.: sed tamen Madvig) eos qui erant perditi, perdideris in eumque locum deduxeris ex quo ipsi iam sentiunt se numquam exituros.

'Massiliensibus iure belli adempta reddituros vos pollicemini.’ nihil disputo de iure belli—magis facilis disputatio est quam necessaria— illud tamen animadvertite, patres conscripti, quam[*](quam o: q. t: q. v: quis s: qui b) sit huic rei publicae natus hostis Antonius, qui tanto opere eam civitatem oderit quam scit huic rei publicae semper fuisse amicissimam. 'neminem Pompeianum qui vivat teneri lege Hirtia dictitatis[*](teneri ... dictitatis Orelli: tenere (-i t) ... dignitatis (-tes osv) codd.).’ quis, quaeso[*](quis quaeso cod. Vrsini: quis (-ui osv quasi codd.), iam legis Hirtiae mentionem facit? cuius non minus arbitror latorem ipsum quam eos de quibus lata est paenitere. omnino mea quidem sententia legem illam appellare fas non est; et, ut sit lex, non debemus illam Hirti legem putare. ‘Apuleiana pecunia Brutum subornastis.’ quid? si omnibus suis copiis excellentem virum res publica armasset, quem tandem bonum paeniteret? nec enim sine pecunia exercitum alere nec sine exercitu fratrem tuum capere potuisset.