Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quod si habenda cum M. Antoni[*](M. om. D) latrocinio pacis ratio fuit, mea tamen persona ad istam pacem conciliandam minime fuit deligenda. ego numquam legatos mittendos censui; ego ante reditum legatorum[*](legat. reditum D) ausus sum dicere, pacem ipsam si adferrent, quoniam sub nomine pacis bellum lateret, repudiandam[*](r. p. repudiandam D); ego princeps sagorum; ego semper illum appellavi hostem[*](hostem appellavi D), cum alii adversarium; semper hoc bellum, cum alii tumultum. nec haec in senatu solum: eadem ad populum semper egi; neque solum in ipsum sed in eius socios facinorum et ministros, et praesentis et eos qui una sunt, in totam denique M.

Antoni domum sum semper invectus. itaque ut alacres et laeti spe pacis oblata inter se impii cives, quasi vicissent, gratulabantur, sic me iniquum[*](iniquum V: inimicum bt) eierabant, de me querebantur; diffidebant etiam Servilio: meminerant eius sententiis confixum Antonium; L. Caesarem fortem quidem illum[*](illum quidem Muretus) et constantem senatorem, avunculum tamen[*](tamen om. V); Calenum procuratorem; Pisonem familiarem; te ipsum, Pansa, vehementissimum et fortissimum consulem factum iam putant leniorem: non quo ita sit aut esse possit, sed mentio a te facta pacis suspicionem multis attulit immutatae voluntatis. inter has personas me interiectum amici Antoni moleste ferunt: quibus gerendus mos est, quoniam semel liberales esse coepimus.