Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quaero igitur a te, L. Piso, nonne oppressam rem publicam putes, si tot tam impii, tam audaces, tam facinerosi recepti sint? quos nondum tantis parricidiis contaminatos vix ferebamus, hos nunc omni scelere coopertos[*](coopertos bs: copertos V: opertos t) tolerabilis censes civitati fore? aut isto tuo, mihi crede, consilio erit utendum, ut cedamus, abeamus, vitam inopem et vagam persequamur, aut cervices latronibus dandae atque in patria cadendum est[*](est om. D). Vbi sunt, C. Pansa, illae cohortationes pulcherrimae tuae quibus a te excitatus senatus, inflammatus populus Romanus non solum audivit sed etiam didicit nihil esse homini Romano foedius servitute?

idcircone saga sumpsimus, arma cepimus, iuventutem omnem ex tota Italia excussimus[*](excussimus V et Nonius p. 300: excivimus D ut V: et tv: ut de bns), ut exercitu florentissimo et maximo legati ad pacem mitterentur? si accipiendam, cur non rogamur? si[*](si... rogamur si: hoc colon hoc loco omissum post admiscear in quo ne inserunt D) postulandam, quid timemus?

in hac ego legatione sim aut ad id consilium admiscear[*](admiscear Poggius: admiscearis D (admis ceteris V med. omissis)) in quo ne si dissensero quidem a ceteris sciturus[*](sciturus Poggius: siciturus V: siiturus D) populus Romanus sit? ita fiet ut si quid remissum aut concessum sit, meo semper periculo peccet Antonius, cum ei peccandi potestas a me concessa videatur.