Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
Alia sunt, alia, inquam, o perditissimi homines et amentissimi, multo miseriora. nam quo maior vis est animi quam corporis, hoc sunt graviora ea quae concipiuntur animo quam illa quae corpore. miserior igitur qui suscipit[*](suscepit V) in se scelus quam is qui[*](is qui D: si ui V: si qui P. R. Müller) alterius facinus subire cogitur. cruciatus est a Dolabella Trebonius: et quidem a Carthaginiensibus[*](Kartaginiensibus V) Regulus. qua re cum crudelissimi Poeni iudicati sint in hoste, quid in cive de Dolabella iudicandum est? an vero hoc conferendum est aut[*](aut V: an D) dubitandum uter miserior sit[*](sit om. D), isne[*](isne D: nonne V) cuius mortem senatus populusque Romanus ulcisci cupit[*](ulcisci cupit Ferrarius: ulcis cupit V1: ulcis cupitur V2: ulciscitur D), an is qui cunctis senatus sententiis[*](cuncti senatus sententia D) hostis est iudicatus? nam ceteris quidem vitae partibus quis est qui possit sine Treboni maxima contumelia conferre vitam Treboni cum Dolabellae? alterius consilium, ingenium, humanitatem, innocentiam, magnitudinem animi in patria liberanda quis ignorat? alteri[*](alterius D) a puero[*](a puero om. D) pro deliciis[*](deliciis V: dilectis D) crudelitas fuit; deinde ea libidinum turpitudo ut in hoc sit semper ipse laetatus, quod ea faceret quae sibi obici ne ab inimico quidem possent verecundo.
et hic, di immortales! aliquando fuit meus. occulta enim erant vitia non inquirenti. neque nunc fortasse[*](fortasse om. Cus.) alienus ab eo essem, nisi ille nobis[*](nobis Halm: bonis V, Cus.: vobis D), nisi moenibus patriae, nisi huic urbi, nisi dis penatibus, nisi aris et focis omnium nostrum, nisi denique naturae et humanitati inventus esset inimicus. A quo admoniti diligentius et vigilantius caveamus Antonium.
etenim Dolabella non ita multos secum habuit notos atque insignis latrones: at videtis quos et quam multos habeat Antonius. primum Lucium[*](L. om. D) fratrem: quam facem, di immortales, quod facinus, quod scelus, quem gurgitem, quam voraginem! quid eum non sorbere animo, quid non haurire cogitatione, cuius sanguinem non bibere censetis, in[*](cuius ... in om. V) cuius possessiones atque fortunas non impudentissimos oculos spe et mente defigere?
quid Censorinum? qui se verbo praetorem esse urbanum cupere dicebat, re certe noluit. quid Bestiam? qui consulatum in Bruti locum se[*](se ante consul. hab. D) petere profitetur. atque hoc quidem detestabile omen avertat Iuppiter! quam absurdum autem, qui praetor fieri non potuerit, petere eum consulatum? nisi forte damnationem pro praetura[*](damnationem pro praetura V: dampnatione .pp. r. t: dampnatus (dampnat etiam b) a nobis (vob. bn2 p. q. r. bns) putat. alter Caesar Vopiscus ille[*](Vopiscus ille V: vobiscum homo D) summo ingenio, summa potentia, qui ex aedilitate consulatum petit, solvatur[*](cons petit solvatur V: ad cons. solvatur D) legibus: quamquam leges eum non tenent[*](teneant V propter eximiam om. D) propter eximiam, credo, dignitatem. at hic me defendente quinquiens absolutus est: sexta palma urbana etiam in gladiatore[*](etiam gladiatori Pluygers) difficilis. sed haec iudicum culpa, non mea est. ego defendi fide optima: illi debuerunt clarissimum et praestantissimum senatorem in civitate retinere. qui tamen nunc nihil aliud agere videtur nisi ut intellegamus illos quorum res iudicatas inritas fecimus bene et e re publica iudicavisse.
neque hoc in hoc uno est: sunt alii in isdem castris honeste condemnati, turpiter restituti. quod horum consilium qui omnibus bonis hostes sunt nisi crudelissimum putatis fore? accedit Saxa nescio quis, quem nobis Caesar ex ultima Celtiberia tribunum plebis dedit, castrorum antea metator, nunc, ut[*](ut V: vi D) sperat, urbis: a qua cum sit alienus, suo capiti salvis nobis ominetur[*](ominetur Vb1: dominetur cett.). cum hoc veteranus Cafo, quo neminem veterani peius oderunt. his quasi praeter dotem quam in civilibus malis acceperant agrum Campanum est largitus Antonius, ut haberent reliquorum nutriculas praediorum. quibus utinam contenti essent[*](esse possent D)! ferremus, etsi tolerabile non erat, sed quidvis patiendum fuit, ut hoc taeterrimum bellum non haberemus.
quid? illa castrorum M. Antoni[*](M. om. D) lumina, nonne ante oculos proponitis? primum duos conlegas Antoniorum[*](Antoniorum Vt: -onii bns) et Dolabellae, Nuculam et Lentonem, Italiae divisores lege ea quam senatus per vim latam iudicavit; quorum alter commentatus est[*](quorum ... est om. V) mimos, alter egit tragoediam. quid dicam de Apulo Domitio? cuius modo bona[*](bona modo D) proscripta vidi[*](vidimus D). tanta procuratorum est neglegentia. at hic nuper sororis filio infudit venenum, non dedit. sed non possunt non prodige vivere qui nostra bona sperant, cum effundant[*](effundunt D) sua. vidi[*](vide D) etiam P. Deci auctionem, clari[*](clarissimi D) viri, qui maiorum[*](maiorum suorum D) exempla persequens pro alieno se aere devovit. emptor tamen in ea auctione inventus est nemo. hominem[*](O hominem n2) ridiculum qui se exserere[*](exserere Halm: exercere V: exire D: emergere ex Müller) aere alieno putet posse, cum vendat aliena.
nam quid ego de Trebellio dicam? quem ultae[*](quem ultae Vbaldinus: quem ute V: quam multae D) videntur Furiae debitorum; vindicem[*](vindicem Poggius: vindicem is V: vindices D: vindicis Ferrarius) enim novarum tabularum novam tabulam vidimus[*](vidimus D: videmus V: fort. iam videmus (clausulae gratia)). quid de T. Planco[*](T. Zumpt: L. V: om. D)? quem[*](quem b1: quae V: qui cett.) praestantissimus civis[*](civis (-es b2) Vb: civis civi t: cives civis ns), Aquila, Pollentia expulit et quidem crure fracto: quod utinam illi ante accidisset, ne huc redire potuisset! lumen et decus illius exercitus paene praeterii, T. Annium Cimbrum, Lysidici filium, Lysidicum ipsum[*](ipsum Graeco (in Gr. D) verbo add. codd., del. Manutius (in mg. archetypi erat graec. = Graecum, cf. ad l. 20)), quoniam omnia iura dissolvit, nisi forte iure Germanum Cimber occidit. cum hanc et huius[*](eius D) generis copiam tantam habeat Antonius, quod scelus omittet, cum Dolabella tantis se obstrinxerit parricidiis nequaquam pari latronum manu et copia?
quapropter, ut invitus saepe dissensi a Q. Fufio[*](Q. om. V), ita sum eius sententiae libenter adsensus: ex quo iudicare debetis me non cum homine solere, sed cum causa dissidere. itaque non adsentior solum sed etiam gratias ago Fufio: dixit enim severam, gravem[*](gravem grecauem V (i. e. ex grec grauem)), re publica dignam sententiam: iudicavit hostem Dolabellam; bona censuit publice possidenda. quo cum addi nihil potuisset[*](potuisset V: posset (-it b) D)—quid enim atrocius potuit, quid severius decernere[*](decernere D: degenere V)?—dixit tamen, si quis eorum qui post se rogati essent graviorem sententiam dixisset, in eam se iturum. quam severitatem quis potest non laudare?