Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

nunc[*](num D), quoniam hostis est iudicatus Dolabella, bello est persequendus. neque enim quiescit[*](quiescit Vb1: -scet cett.); habet legionem, habet fugitivos, habet sceleratam impiorum manum; est ipse confidens, impotens, gladiatorio generi mortis addictus. quam ob rem, quoniam Dolabella hesterno die hoste decreto bellum gerendum est, imperator est deligendus[*](deligendus bs: dilig. cett.). duae dictae sunt sententiae quarum neutram probo: alteram quia semper, nisi cum est necesse, periculosam arbitror; alteram quia alienam his temporibus existimo.

nam extraordinarium imperium[*](semper imperium D) populare atque ventosum est, minime nostrae gravitatis, minime huius ordinis. bello Antiochino[*](Antiochi bns) magno et gravi, cum L. Scipioni provincia Asia[*](provincia Asia Faernus: pc ia V: p. f. Asia D) obvenisset, parumque in eo putaretur esse animi, parum roboris, senatusque ad conlegam eius, C. Laelium[*](C. om. V), illius[*](illius Ernesti: huius codd.) sapientis patrem, negotium deferret, surrexit P. Africanus, frater maior L. Scipionis, et illam ignominiam a familia[*](a familia V: familia t: familiae bns) deprecatus est, dixitque et in fratre suo summam virtutem[*](post summam vir- sequitur in V xii, 12-23 -sumus iudicare ... corpore, tum xiii. 1-10 a principio ... acerbam, tum xi. 17-22 -tutem ... virum (reliqua perierunt)) esse summumque consilium neque se ei legatum, id aetatis eisque rebus gestis, defuturum. quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Scipionis provincia commutatum; nec plus extraordinarium imperium ad id bellum quaesitum quam duobus antea maximis Punicis bellis quae a consulibus aut a dictatoribus gesta et confecta[*](et confecta V: it conta t: ita (aut b) consummata bns) sunt, quam Pyrrhi, quam Philippi, quam post Achaico bello, quam Punico tertio[*](quam Punico tertio om. D); ad quod[*](ad quod a quo domiti V) populus Romanus ita sibi ipse delegit[*](diligit V) idoneum ducem, P. Scipionem, ut eum tamen bellum gerere consulem vellet.

cum Aristonico bellum gerendum fuit P. Licinio L. Valerio[*](p. licionio p. Valerio V: L. Valerio P. Scipione D) consulibus. rogatus est[*](est V: et t: om. bns) populus quem id bellum gerere placeret. Crassus consul, pontifex maximus, Flacco conlegae, flamini Martiali, multam dixit, si a sacris discessisset: quam multam populus Romanus[*](populus Romanus Poggius: populi Romani V: populus D) remisit; pontifici tamen flaminem parere iussit. sed ne tum quidem populus Romanus ad privatum detulit bellum, quamquam erat Africanus qui anno ante de Numantinis triumpharat[*](triumphaverat D); qui, cum longe omnis belli gloria et virtute superaret, duas tamen tribus solas[*](solas om. D) tulit. ita populus Romanus consuli potius Crasso quam privato Africano bellum gerendum dedit[*](post dedit add. V1 ex § 20 sed de ... designatus). de Cn. Pompei imperiis, summi viri atque omnium principis, tribuni plebis turbulenti tulerunt. nam Sertorianum bellum a senatu privato datum est, quia consules recusabant, cum L. Philippus pro consulibus eum se[*](se eum D) mittere dixit, non pro consule.

quae igitur haec comitia, aut quam ambitionem constantissimus et gravissimus civis, L. Caesar, in senatum introduxit? clarissimo viro atque innocentissimo decrevit imperium, privato tamen: in quo maximum nobis onus imposuit[*](fort. maximum post imposuit collocandum (clausulae gratia: cf. Zielinski p. 147) assensero V2D). adsensus ero, ambitionem induxero in curiam; negaro, videbor suffragio meo, tamquam comitiis, honorem homini amicissimo denegavisse. quod si comitia placet in senatu haberi[*](habere D), petamus, ambiamus, tabella modo[*](modo Vb: nova t: modo nova ns) detur nobis, sicut populo data est. cur committis[*](committis Faernus: comitiis (-ciis b) codd.), Caesar, ut aut praestantissimus vir, si tibi non sit adsensum, repulsam tulisse videatur aut unus quisque nostrum praeteritus, si, cum pari dignitate simus[*](sumus D), eodem honore digni non putemur?

at enim—nam id exaudio—C. Caesari adulescentulo[*](adolescenti (-escens t) D) imperium extraordinarium mea sententia dedi. ille enim mihi praesidium extraordinarium dederat: cum dico mihi, senatui dico populoque Romano. A quo praesidium res publica[*](res p. praesidium D), ne cogitatum quidem, tantum haberet ut sine eo salva esse non posset, huic extraordinarium imperium non darem? aut exercitus adimendus aut imperium dandum fuit. quae est enim ratio aut qui potest fieri ut sine imperio teneatur exercitus? non igitur, quod ereptum non est, id existimandum est datum. eripuissetis C. Caesari, patres conscripti, imperium, nisi dedissetis. milites veterani qui illius auctoritatem, imperium, nomen secuti pro re publica arma ceperant volebant sibi ab illo imperari; legio[*](Martia et legio om. D) Martia et legio quarta ita se contulerant[*](contulerat D) ad auctoritatem senatus et rei publicae[*](et rei p. V: reique p. bt: r. p. p. q. r. s: p. q. r. n) dignitatem ut deposcerent imperatorem et ducem C. Caesarem. imperium C. Caesari[*](C. Caesarem. Imperium C. om. D) belli[*](belli Vt: bellum bns) necessitas, fascis senatus dedit. otioso vero et[*](et om. D) nihil agenti privato, obsecro te, L. Caesar—cum peritissimo homine mihi res est—quando imperium senatus dedit?

sed de hoc quidem hactenus, ne refragari homini amicissimo ac de me optime merito videar. etsi quis potest refragari non modo non petenti verum etiam recusanti?

illa vero, patres conscripti, aliena consulum dignitate, aliena temporum gravitate sententia est ut consules Dolabellae persequendi causa Asiam et Syriam sortiantur. dicam cur inutile rei publicae, sed prius quam turpe consulibus[*](consulibus om. D) sit videte. cum consul designatus obsideatur, cum in eo[*](cum in eo V: in eo t: in eoque bns) liberando salus sit posita rei publicae, cum a populo Romano pestiferi cives parricidaeque desciverint, cumque id bellum geramus quo bello de dignitate, de libertate[*](de libertate V: libertate D), de vita decernamus, si in potestatem quis Antoni venerit, proposita sint tormenta atque cruciatus, cumque harum rerum omnium decertatio consulibus optimis et fortissimis commissa et commendata sit, Asiae et Syriae mentio fiet, ut aut suspicioni crimen aut invidiae materiam dedisse videamur?

at vero ita decernunt ‘ut liberato Bruto': id enim restabat, ut relicto, deserto, prodito. ego vero mentionem omnino provinciarum factam dico alienissimo tempore. quamvis enim intentus animus tuus sit, C. Pansa, sicut est, ad virum[*](ad virumhic deficit V (in extrema pagina), cf. ad § 17) fortissimum et omnium clarissimum liberandum, tamen rerum natura cogit[*](cogit ns: coget bt) te necessario referre animum aliquando ad Dolabellam persequendum et partem aliquam in Asiam et Syriam derivare curae et cogitationis tuae. si autem fieri posset, vel pluris te animos habere vellem quos omnis ad Mutinam intenderes. quod quoniam fieri non potest, isto te[*](isto te Halm: istoc (isto n2) codd.) animo quem habes praestantissimum atque optimum nihil volumus nisi de Bruto cogitare.