Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quid est igitur cur eis qui D. Brutum omnibus opibus[*](opibus Vb: copiis nst) conservatum velint M. Bruti sit suspectus exercitus? an vero, si quid esset quod a M. Bruto timendum videretur, Pansa id non videret, aut, si videret, non laboraret? quis aut[*](quis aut V1: quis illo aut Cus.: quis autem (aut ñ t) cett) sapientior ad[*](sapientior aut ad V: sap. aut acutior ad coni. Halm) coniecturam rerum futurarum aut ad propulsandum metum diligentior? atqui[*](atquin V (cf. Neue ii. 962)) huius animum erga M. Brutum studiumque vidistis. praecepit oratione sua quid decernere nos de M. Bruto[*](M. om. D), quid sentire oporteret, tantumque afuit[*](afuit Halm: fuit V: abfuit (aff. t) cett.) ut periculosum rei publicae M. Bruti[*](M. om. V) putaret exercitum ut in eo firmissimum rei publicae praesidium et gravissimum poneret. scilicet hoc Pansa aut non videt—hebeti enim ingenio est—aut neglegit: quae enim Caesar egit, ea rata esse non curat: de quibus confirmandis et sanciendis legem comitiis centuriatis ex auctoritate nostra laturus est. desinant igitur aut ei qui non timent simulare se timere et[*](et t: set V: sed bns) prospicere rei publicae, aut ei[*](ei D: hi carte V: hi cauti coni. Halm) qui omnia verentur nimium esse timidi, ne illorum simulatio, horum obsit ignavia. quae, malum!
est ista ratio semper optimis causis veteranorum nomen opponere? quorum etiam si amplecterer virtutem, ut facio, tamen, si essent adrogantes, non possem ferre fastidium. at[*](at an V2) nos conantis servitutis vincla[*](vincula nt) rumpere impediet si quis veteranos nolle[*](id nolle D) dixerit? non sunt enim, credo, innumerabiles qui pro communi libertate arma capiant; nemo est praeter veteranos milites vir[*](vir om D) qui ad servitutem propulsandam ingenuo dolore excitetur; potest igitur stare res publica freta veteranis sine[*](sine veteranis, freta Pluygers) magno subsidio iuventutis. quos quidem vos libertatis adiutores complecti debetis: servitutis auctores sequi non debetis.
postremo —erumpat enim aliquando vera et me digna vox!—si veteranorum nutu mentes huius ordinis gubernabuntur[*](gubernabantur s: gubernantur l) omniaque ad eorum voluntatem nostra dicta facta[*](factaque D) referentur[*](referuntur V), optanda mors est, quae civibus Romanis semper fuit servitute potior. omnis est misera servitus; sed fuerit quaedam necessaria: ecquodnam[*](ecquodnam etquodnam D: etquenam V) principium optatius[*](optatius scripsi: putatis codd. (cf. iii. 17, vii. 7, Sest. 47)) libertatis capessendae? an, cum illum necessarium et fatalem paene casum non tulerimus, hunc feremus voluntarium? tota Italia desiderio libertatis exarsit; servire diutius non potest civitas; serius populo Romano hunc vestitum atque arma dedimus quam ab eo flagitati sumus.
Magna quidem nos spe et prope explorata[*](magnam ... spem ... exploratam D) libertatis causam suscepimus; sed ut concedam incertos exitus esse belli Martemque communem, tamen pro libertate vitae periculo decertandum est. non enim in spiritu vita est, sed ea nulla est omnino servienti. omnes nationes servitutem ferre possunt: nostra civitas non potest, nec ullam aliam ob causam nisi quod illae laborem doloremque fugiunt, quibus ut careant omnia perpeti possunt, nos ita a maioribus instituti atque imbuti sumus ut omnia consilia atque facta ad dignitatem et ad virtutem[*](ad dign. et ad virt. V, Cus.: ad virt. et dign. D) referremus[*](referremus V, Cus.: referamus V2D). ita praeclara est recuperatio libertatis ut ne mors quidem sit in repetenda libertate fugienda. quod si immortalitas consequeretur praesentis periculi fugam, tamen eo magis ea fugienda videretur quo diuturnior servitus esset. cum vero dies et noctes omnia nos undique fata circumstent, non est viri minimeque Romani[*](minimeque Romani V: nominis Romanique t: nominisque R. bs) dubitare eum spiritum quem naturae debeat patriae reddere.
concurritur[*](concurretur ns: concurrunt t) undique ad commune incendium restinguendum; veterani quidem[*](quidem Faernus: qui V: que D (qui ... secuti sunt Halm)) primi Caesaris auctoritatem secuti conatum Antoni reppulerunt; post eiusdem furorem Martia legio fregit, quarta adflixit. sic a suis legionibus condemnatus inrupit in Galliam, quam sibi armis animisque infestam inimicamque cognovit. hunc A. Hirti, C. Caesaris exercitus insecuti sunt; post Pansae dilectus urbem totamque Italiam erexit; unus omnium est hostis. quamquam habet secum L. fratrem, carissimum populo Romano civem, cuius desiderium ferre diutius[*](ferre civ. diutius D) civitas non potest.
quid illa taetrius belua, quid immanius? qui[*](qui V: quid si D) ob eam causam natus videtur ne omnium mortalium turpissimus esset M. Antonius[*](M. om. D). est una Trebellius, qui iam cum tabulis novis redit[*](rediit Lambinus) in gratiam; T. Plancus[*](T. om. V et om. D) et ceteri pares: qui id pugnant, id agunt ut contra rem publicam restituti esse videantur. et sollicitant homines imperitos Saxae et Cafones[*](Saxae et Cafones Naugerius (2): Saxas et Cafones V: Saxa Cafo s: saxa captant bnt), ipsi rustici atque agrestes, qui hanc rem publicam nec viderunt umquam nec videre constitutam volunt, qui non Caesaris, sed Antoni acta defendunt, quos avertit agri Campani infinita possessio, cuius eos non pudere demiror[*](miror D), cum videant se mimos et mimas habere vicinos.
ad has pestis opprimendas cur[*](est cur D) moleste feramus quod M. Bruti accessit exercitus? immoderati, credo, hominis et turbulenti: videte[*](vide D) ne nimium paene patientis[*](paene patientis V2bn: paene tientes V1: patientis t). etsi in illius viri consiliis atque factis nihil nec nimium nec parum umquam fuit. omnis voluntas M. Bruti, patres conscripti, omnis cogitatio, tota mens auctoritatem senatus, libertatem populi Romani intuetur: haec habet proposita, haec tueri volt. temptavit quid patientia perficere posset: nihil cum proficeret[*](proficeret ns: prospiceret V: perficeret bt), vi[*](vi V: ut t: om. bns) contra vim experiendum putavit. cui quidem, patres conscripti, vos idem hoc tempore tribuere[*](hoc tempore trib. V: trib. (add. debetis t) hoc tempore D) debetis quod a. d. xiii. Kalendas Ian. D. Bruto C. Caesari[*](et C. D) me auctore tribuistis: quorum privatum de re publica consilium et factum auctoritate vestra est comprobatum atque laudatum.
quod idem in M. Bruto facere debetis, a quo insperatum et repentinum rei publicae praesidium legionum, equitatus, auxiliorum magnae et firmae copiae comparatae sunt. adiungendus est Q. Hortensius qui, cum Macedoniam obtineret, adiutorem se Bruto ad comparandum exercitum fidissimum et constantissimum praebuit. nam de M. Apuleio[*](M. om D) separatim censeo[*](censebo D) referendum, cui testis est per litteras M. Brutus, eum principem fuisse ad conatum exercitus comparandi. quae cum ita sint, quod C.
Pansa consul verba fecit de litteris quae a Q. Caepione Bruto pro consule adlatae et in hoc ordine[*](huic ordini D) recitatae sunt, de ea re ita censeo: ‘cum Q. Caepionis Bruti pro consule opera, consilio, industria, virtute difficillimo rei publicae tempore provincia Macedonia et Illyricum et cuncta Graecia et legiones, exercitus, equitatus in consulum, senatus populique Romani potestate sint, id Q. Caepionem Brutum[*](Brutum om. V) pro consule bene et e[*](et e Vn: de t: et bs) re publica pro sua maiorumque suorum dignitate consuetudineque rei publicae bene gerendae fecisse; eam rem[*](eam rem V: eamque rem n2: eamque r. p. t: eamque rem r. p. (p. r. b) cett.) senatui populoque Romano gratam esse et fore; utique Q.
Caepio Brutus pro consule provinciam Macedoniam, Illyricum cunctamque Graeciam[*](totamque Graeciam D) tueatur, defendat, custodiat incolumemque conservet, eique exercitui quem ipse constituit, comparavit, praesit[*](praesit D: praestitit V), pecuniamque[*](pecuniaque n2s) ad rem militarem, si qua opus sit, quae publica sit et exigi possit, exigat, utatur[*](exigat utatur scripsi: utatur n2: utatur exigat cett.), pecuniasque a quibus videatur ad rem militarem mutuas sumat, frumentumque imperet[*](frumentumque imperet Halm: frumentum imp. D: imp. frumentumque V) operamque det ut cum suis copiis quam proxime Italiam sit; cumque ex litteris Q. Caepionis Bruti pro consule intellectum sit, Q. Hortensi pro consule opera et virtute vehementer rem publicam adiutam omniaque eius consilia cum consiliis Q. Caepionis Bruti pro consule coniuncta fuisse, eamque rem magno usui rei publicae fuisse, Q. Hortensium[*](Q. om. V) pro consule recte et ordine exque re publica fecisse, senatuique placere Q. Hortensium pro consule cum quaestore prove quaestore[*](cum quaestore prove quaestore Mommsen: cum quaestoribus prove quaestores V: cum q. prove q. t: cum Q. Cepione procos. bns) et legatis suis provinciam Macedoniam obtinere quoad ei ex senatus consulto successum sit.'