Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

equidem is sum qui istos plausus, cum popularibus[*](a popularibus c (at vid. Madvig, Opusc. i. 203): a populi parte Campe) civibus tribuerentur, semper contempserim; idemque cum a summis, mediis, infimis, cum denique ab universis hoc idem fit, cumque ei qui ante sequi populi consensum solebant fugiunt, non plausum illum, sed iudicium puto. sin haec leviora vobis videntur quae sunt gravissima, num etiam hoc contemnitis quod sensistis tam caram populo Romano vitam A. Hirti[*](A. om. V1) fuisse? satis erat enim probatum illum esse populo Romano, ut est[*](esset D); iucundum amicis, in quo vincit omnis; carum suis, quibus est ipse[*](ipse om. D) carissimus: tantam tamen sollicitudinem bonorum, tantum timorem omnium[*](omnium om. V) in quo meminimus? certe in nullo.

quid igitur? hoc vos, per deos immortalis! quale sit non interpretamini? quid? eos de vestra vita cogitare non[*](non om. D) censetis quibus eorum quos sperant rei publicae consulturos vita tam cara sit?

cepi fructum, patres conscripti, reversionis meae, quoniam et ea dixi, ut quicumque casus consecutus esset, exstaret constantiae meae testimonium, et sum a vobis benigne ac diligenter auditus. quae potestas si mihi saepius sine meo vestroque periculo fiet, utar: si minus, quantum potero, non[*](et om. D) tam mihi me quam rei publicae reservabo. mihi fere[*](mihi fere D: qui mihi fere V: quia mihi fere coni. Halm) satis est quod vixi vel ad aetatem vel ad gloriam: huc si quid accesserit, non tam mihi quam vobis reique publicae accesserit.

quonam meo fato, patres conscripti, fieri dicam ut nemo his annis viginti rei publicae fuerit hostis qui non bellum eodem tempore mihi quoque indixerit? nec vero necesse est quemquam a me[*](a me quemquam D) nominari: vobiscum ipsi recordamini. mihi poenarum illi plus quam optarem[*](optaram Heumann) dederunt: te miror, Antoni, quorum facta imitere, eorum exitus non perhorrescere[*](pertimescere t et Isidorus Origg. ii. 9. 12). atque hoc in aliis minus mirabar. nemo enim illorum inimicus mihi fuit voluntarius: omnes a me rei publicae causa lacessiti. tu ne verbo quidem violatus, ut audacior quam Catilina[*](L. Catilina V2D), furiosior quam Clodius[*](P. Clodius V2D ultro me maledictis Faernus: ut romae maledictis V1: ultro maledictis me V2D) viderere, ultro me maledictis lacessisti, tuamque a me alienationem commendationem tibi ad impios civis fore putavisti.