Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quod videmus etiam in fabula illi ipsi[*](in fabulis ipsi illi D) qui ‘oderint, dum metuant’ dixerit[*](dixerint D) perniciosum fuisse. Vtinam, M. Antoni[*](M. Vc: om. nst), avum tuum meminisses! de quo tamen audisti multa ex me[*](audisti multa ex me V: multa audisti ex me cns: multa ex me audisti t) eaque[*](eaque Faernus: aquae V: om. D) saepissime. Putasne illum immortalitatem mereri voluisse, ut propter armorum habendorum licentiam metueretur? illa erat vita, illa secunda fortuna, libertate esse parem ceteris[*](cum ceteris D), principem dignitate. itaque, ut omittam res avi tui prosperas, acerbissimum eius supremum diem malim[*](mallem D) quam L. Cinnae dominatum, a quo ille crudelissime est interfectus.

sed quid oratione te flectam? si enim exitus C. Caesaris efficere non potest ut malis carus esse quam metui, nihil cuiusquam proficiet nec valebit oratio. quem qui beatum fuisse[*](fuisse om. t) putant, miseri ipsi sunt. beatus est nemo qui ea lege vivit ut non modo impune sed etiam cum summa interfectoris gloria interfici possit. qua re flecte te, quaeso, et maiores tuos respice atque ita guberna rem publicam ut natum esse te[*](te om. V1) cives tui gaudeant: sine quo nec beatus nec carus[*](carus scripsi: clarus codd. (cf. v. 49, x 8, Cael. 72, Deiot. 15) nec iucundus Weber (cf. § 37): nec unctus V: om. D: nec tutus Muretus: nec diuturnus Mittelmeyer: nec munitus P. R. Müller) nec iucundus quisquam esse[*](esse quisquam D) omnino potest[*](omnino potest Muretus: omni potestate V: potest D).

populi quidem Romani iudicia multa ambo habetis, quibus vos non[*](vos non Poggius: vobis vo V: non s2: om. cett.) satis moveri permoleste fero. quid enim gladiatoribus[*](gladiatoriis D) clamores innumerabilium civium? quid populi versus? quid Pompei statuae plausus infiniti? quid duobus[*](duobus Faernus: ii V: u t: hi n: his cs) tribunis plebis qui vobis adversantur? parumne haec significant incredibiliter consentientem populi Romani universi voluntatem? quid? Apollinarium ludorum plausus vel testimonia potius et iudicia populi Romani parum magna[*](parum magna V: parva D) vobis videbantur? O beatos illos qui, cum adesse ipsis propter vim armorum non licebat, aderant tamen et in medullis populi Romani ac visceribus haerebant! Nisi forte Accio tum plaudi et sexagesimo post anno palmam dari, non Bruto putabatis[*](non putabitis (-batis t) Bruto D), qui ludis suis ita caruit ut in illo apparatissimo spectaculo studium[*](studium suum V2) populus Romanus tribueret[*](tribueret V2: tribuerit V1D) absenti[*](ut absenti V: absenti, ut Faernus), desiderium liberatoris sui perpetuo plausu et clamore leniret.