Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quod ita erit gestum, id lex erit? et in aes incidi iubebitis, credo, illa legitima:

consules populum iure rogaverunt
—hocine a[*](hoc enim a V2D) maioribus accepimus ius rogandi?—
populusque iure scivit.
qui populus? isne qui exclusus est? quo iure? an eo quod vi et armis omne sublatum est? atque haec[*](atque ego haec (haec ego n) D) dico de futuris, quod est amicorum ante dicere ea quae vitari possint: quae si facta non erunt, refelletur oratio mea. loquor de legibus promulgatis, de quibus est integrum vobis, demonstro vitia: tollite! denuntio vim: arma removete[*](vim: arma removete ed. R (ita cns): vim arma, removete Poggius)!

irasci quidem vos mihi, Dolabella, pro re publica dicenti non oportebit[*](oportebat V1). quamquam te quidem id facturum non arbitror—novi[*](novi enim D) facilitatem tuam—conlegam tuum aiunt in hac sua fortuna quae bona ipsi videtur—mihi, ne gravius quippiam dicam, avorum et avunculi sui consulatum si imitaretur, fortunatior videretur—sed eum iracundum audio esse[*](esse om. D) factum. video autem quam sit odiosum habere eundem[*](iratum eundem D) iratum et armatum, cum tanta praesertim gladiorum sit impunitas: sed proponam ius, ut opinor, aequum, quod M. Antonium non arbitror repudiaturum. ego, si quid in vitam eius aut in mores cum contumelia dixero, quo minus mihi inimicissimus sit non recusabo; sin[*](sin V: si D) consuetudinem meam quam in re publica semper habui[*](quam in re p. semper habui om. V1) tenuero, id est si libere quae sentiam de re publica dixero, primum deprecor ne irascatur; deinde, si hoc non impetro, peto ut sic irascatur ut civi. armis utatur, si ita necesse est, ut dicit, sui defendendi causa: eis qui pro re publica quae ipsis visa erunt dixerint ista arma ne noceant. quid hac postulatione dici potest aequius?

quod si, ut mihi a quibusdam eius familiaribus dictum est, omnis eum quae habetur contra voluntatem eius oratio graviter offendit, etiam si nulla inest contumelia, feremus amici naturam. sed idem illi ita mecum loquuntur[*](mecum locuntur V: mecum D): ‘non idem tibi adversario Caesaris licebit quod Pisoni socero,’ et simul admonent quiddam quod cavebimus: ‘nec erit iustior in senatum non veniendi morbi causa quam mortis..

sed per deos immortalis!—te enim intuens, Dolabella, qui es mihi carissimus[*](qui es mihi carissimus om. V1), non possum de utriusque vestrum errore[*](de ... errore D: errorem V) reticere. credo enim vos nobilis homines magna quaedam spectantis non pecuniam, ut quidam nimis creduli suspicantur, quae semper ab amplissimo quoque clarissimoque contempta est, non opes violentas et populo Romano minime ferendam potentiam, sed caritatem civium et gloriam concupivisse. est autem[*](est autem V1: ea est autem V2ct: ea autem est ns) gloria laus[*](et laus V2D: fort. est autem gloria ea laus) recte factorum magnorumque in rem publicam fama[*](fama c et Isidorus Origg. ii. 30. 2 (cf. Marc. 26; de Invent. ii. 166): om. cett.) meritorum, quae cum optimi cuiusque, tum etiam multitudinis testimonio comprobatur.

dicerem, Dolabella, qui recte factorum fructus esset, nisi te praeter ceteros[*](praeter ceteros om. D) paulisper esse expertum viderem. quem potes recordari in vita inluxisse tibi diem laetiorem quam cum expiato foro, dissipato concursu impiorum, principibus sceleris poena adfectis, urbe incendio et caedis metu liberata[*](urbe incendio et caedis metu liberata V2 (cf. Fam. ix. 14. 8): om. V1D) te domum recepisti? cuius ordinis, cuius generis, cuius denique fortunae studia tum laudi et gratulationi tuae se non obtulerunt[*](obtulerunt ct: tulerunt V: optarent ns)? quin mihi etiam, quo auctore te in his rebus uti arbitrabantur, et gratias boni viri agebant et tuo nomine gratulabantur. recordare, quaeso, Dolabella, consensum illum theatri, cum omnes earum rerum obliti propter quas fuerant tibi offensi significarent[*](significarent Vt: significar~t c: significaverunt ns) se[*](se om. V) beneficio novo memoriam veteris doloris abiecisse.